insculpsit petrae
Divina manus, date rationem.
Sine profunda Mechanices Scientia nil veri vos intellecturos, nil boni
prolaturos aliis, utamini quolibet adminiculo, audacter affirmo.
De solidis, quae dixi, pauca haec sufficiant; urget ratio ut nonnulla de
fluidis subnectam.
Haec enim illa sunt, quorum motu vita, quorum libero per vasa fluxu
sanitas absolvitur.
Illorum autem naturam exacte capit, qui minuta novit corpuscula et
agitata, quorum congeries fluidum constituit. Eorum unum si spectatur,
rationem habet solidi, adeoque mole, motu, figuraque quidquid agit,
efficit. Quare effectus, quos una fluidi pars producit, soli Mechanico
patent per experimenta indagandi.
Quod ex ante dictis quum sponte fluat sua, latiori sermone non explano;
unum hoc pronuncians, non eo usque hactenus provectam hanc
liquidorum scientiam, quae usum rei praestet idoneum.
At si totam fluidi molem simul spectamus, gravitas ejus fluorque
communes deprehunduntur sublunaris liquidi proprietates. Virtus vero
elastica, ponderis, spissitudinis, fluiditatis, nixusque in contactum
gradus varii, momentum impetus quo fertur, et itineris directio palmaria
sunt quae unum ab alio fluidum distinguunt. Horum vero omnium tanta
efficacia est, ut infinita, quae sanis contingunt, non aliunde oriantur.
Quamobrem quicunque ex praecepto scientiae rite haec enucleat, opus
is absolvit summae ad perfectionem medicam necessitatis.
Sed fidem vestram! quis proponere, explicare et demonstrare vim
eorum poterit, qui Hygrostatices, quae subtilis Mechanices pars, rudis
est?
Haec illa est Aquilegum scientia, quae ex assumtis, modo quas
descripsi, affectionibus ratiocinia nectens geometrica utilissima et usui
apta reperit Theoremata.
Haec, neglecta causa physica, et cujusque particulae, quae fluit,
singulari natura, ex his, quae sensibus per eventum in tota mole patent,
quam gravia, quam utilia vitae, methodo invenit Mathematica?
Evolvat Archimedis, Cartesii, Stevini, Borelli, Mariotti, Hugenii,
Neutoni, et Bellini scripta, qui re, non verbis, convinci cupit.
O quam necessaria feliciori Genio, ut revelentur, reliqua sunt in
Pulcherrima hac Speculatione!
Hanc utinam excolant! utinam exhauriant! utinam nobis aperiant Viri
Mathematice docti!
Ab hoc Eorum labore, quo generales liquidi effectus luce illustrarent
mathematica, brevi tempore plus maturi in horto medico fructus
exspectare licet, quam ab omni eo, quod aliunde in hunc congestum
hactenus.
Taedet quippe pudetque ineptiarum, quibus seriam prae caeteris Artem
ridiculam fecere, qui Mechanices imperiti vim liquidorum humanorum
explicare conati sunt.
Et palam affirmo, vitalium actiones humorum scire posse neminem, qui
Aquilegum regulas ignorat.
Quae dum libertate Medica firmus assero, jurgii hic illaturos causam
praesagit animus eos, Qui, nescio qua gratia, ab Hermete nomen sibi,
sectamque condunt.
Egone ex universali hac liquidorum doctrina deduxerim ea, quae
singulares eorum virtutes absolvunt?
An fermenti stabiles motus, diversorum liquidorum ferventes conflictus,
putredinis spontaneae mirabiles effectus ex Mechanicis explicuerim
unquam?
Talia objectans, eorum, quae dicta, memor, paucis, quae dicam,
animum adhibeat.
Mea enimvero sic est ratio, justa, vel secus, vestrum sit judicium.
Ex experimentis Chemicorum historiam haberi posse valde limitatam
singularium eventorum, quatenus in circumstantia definita sensibile
quidpiam producunt.
Necessaria ergo quam maxime est Medicinae haec Ars, dum
observatorum Sylvam largitur et observandi praebet optimum
compendium.
Data enim exhibere, horumque definire conditiones valet, regulas
autem ratiocinandi ex his Chemia dabit nunquam.
Ne tamen vel sic nimis, ut solent, se efferant, qui unius Chemiae cultu
omnem Medicae Sapientiae thesaurum se possidere vani jactant!
Enimvero plura in nobis, sani vigeamus, vel langueamus aegri, fieri ex
communibus illis liquorum proprietatibus, quas sibi sumserunt
expendendas Geometrae, quam ex insitivis, dubiis, et arte Chemicorum
factis plerumque, pervulgato palam documento est.
Aqua naturae ariditatem alter corrigit, Falerno alter quotidie venas
inflat; fructubus hic, Cerealibusque parvo assuetus famem explet, et
sustentat Spiritum, ille carnibus, piscibus, terra natis, et omni
condimentorum varietate Apitiana onerat ventrem; alii blando et
insulso fere victu aluntur, alii salitis, acidis, et acribus quibusque
intestina stimulant.
Multiplex adeo assumtorum varietas vitam tamen sanitatemque plures
per annos protrahit in iis, qui tamen diversis humores suos saturant
corpusculis.
Liquido argumento magis communi fluidorum naturae Mechanicis
explicatae, et in ipso corpore vi viscerum productae, quam singulari
cujusque particulae virtuti, actiones vitae deberi.
Si aurea Verulamii de vita et morte monumenta, si liberae Hippocratis
et Celsi de victu sanorum leges, si usus non satis id confirmat
quotidianus, omni dignissimum fide Louwerum, sincerum mehercle et
defaecato judicio sagacem Virum vobis citabo.
Hic enim, immani cruoris jactura exsanguem, jure carnium solo ingesto,
venis recepto, per has fluente, imo colore nec mutato effluente per
vulnera, revixisse Juvenem testatur.
Sed quid verbis opus in re clara?
Ad Vos ego provoco, Vestram appello fidem Clarissimi Viri Medici,
Quorum sapientia huic Coronae venustatem conciliat, Quorum salutari
dextra incolumis huic Urbi praestatur sanitas!
Nonne incumbit nobis, dum aegris Medicina fit, vel millies fluida
inspissare, resolvere coacta, stagnantia movere, compescere dissoluta,
diluere crassa, leviora solidare?
Dum rarissime ad pugnas Salium, flammas Sulphurum, vel tectum
Mercurii genium attendere cogimur.
Ipsi certe illi, qui mera ubique Chemica crepant, cum morbus manum
poscit, repudiatis suis, sedulo, quae laudavi, inquirunt.
Si ergo his fluidorum proprietatibus tot debentur, si has omnium
suffragio optime excusserint Mechanici, patet ipsa fluida vitalia ut
cognoscantur Medico, auxiliis egere Mechanices.
Spectate jam

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.