De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina | Page 2

Hermann Boerhaave
corpus idem esse natura
toti, quam contemplamur, Universitati rerum.
Sensu teste et ratione judice nil habet praeter caetera eximii, si seria
speculatione principia ejus lustraveris, nisi quod ex pluribus,
diversisque machinis influxu humorum agitatis illud possidemus
conflatum.
Conflatum vero hac conditione, ut adunatarum partium effectus sit
plures producere, eosque varios valde, motus, qui mechanica plane
evidentia ex mole, figura, firmitate et nexu partium inter se, fluunt.
Quod confirmatur satis, quoniam solo mechanico motu destructa harum
partium una, vel soluta tantum vinculi tenacitate, frustra eundem
deinceps effectum speramus. Humanum ergo verum est, quale
Mechanici speculantur, corpus; habet adeoque id omne, quod clara
hujus specie exhibetur.
Eadem igitur lege, qua mathematicum illud et humana haec machina
explicabilis arti geometricae erit; si modo pro datis assumuntur, non
quas arbitrium mentis ex infinita possibilium varietate pro lubidine
finxit, sed sensuum usu probe compertae dotes ejus peculiares.
Quarum plurimas anatome vario equidem detexit artificio, observando
majorum, quibus componimur, partium definitam structuram. Plura in
minoribus pulcherrimum detexit microscopii inventum, similem his,
majoribusque naturam demonstrans. Sed et liquidorum scientia
revelavit multa, quae humorum per vasa nostra circumactorum
ingenium, impetum, directionemque determinant. Quare, aut ex
omnibus his nihil lege scientiae deduci poterit unquam, aut soli
mechanicae in cognoscendo, adeoque et in gubernando corpore humano
palma tribuenda erit.
Nihil veri, nihil certi, nihil quod ex usu sit, ex tot manifestis observatis
deduci posse, sive ea quis rite expenderit singula, sive emendatissimo
ratiocinio inter se comparaverit universa, quis credet, quis asseret?
Languentis certe animi tardum nimis torporem, et ingratum plane
pulcherrimorum, quae possidemus, inventorum neglectum, qui sic

loquitur, palam facit.
Desidiosi est nihil agendo desperare semper, vel elevare verbis, facere
quae forte solus non possit.
Quod si ratiocinandi lege ignota quidem inde illustrari posse concedens
quis, mechanicis tamen solis id muneris denegat, aliam det quaeso,
quae corporea rectius excutiat, artem. Id qui aggreditur, necessarium est
ut statuat rerum naturam optime explicari per ea principia, quae a
quaesita rei natura maxime aliena sunt, et per eos, qui ab una omni
Bono probata veri indagandi methodo longissime aberrant. Eo autem
ipso tot, tantisque se intricat absurdis, ut, nulla ejus ratione habita,
propositum demonstratum putem.
Sed jejuna nimis audit haec convincendi ratio, cujusque remotior ab
usu communi vis paucos in assensum cogat! Id verum quin sit, si ex
plurimorum captu aestimatur demonstrationis pondus, nullus dubito.
Quidni ergo, vel horum gratia, in liquidissima luce locatam rem
ponamus ob oculos; et in ea quidem, qua se omnes pulchre uti jactant,
quibus mederi cura est.
Quae aggressurus vel invitus sane cogor ex historia structurae corporis
allegare ea, quae Rhetorum locis insueta plane et inaudita, puritati
defaecatae Latinitatis peregrina et barbara, intellectui tamen ipsius rei
praeprimis necessaria habentur.
Maximam corporis nostri partem arteriis contextam, harumque
sustentatam beneficio vigere, clarius est, quam demonstratione ut egeat.
Has canales esse cruorem qui castigant, inque suo dirigunt itinere,
quorum maxima circa cor sensim gracilescit cavitas, donec prae
tenuitate aciem visus fugiat, vel laniones norunt. Neque minus
vulgatum, a corde exortum unum horum truncum explicari in ramos
laterales, figura trunci similes, eadem ratione et divisos rursus et
decrescentes, hoc tamen artificio, ut truncus recta pergens, in loco
divisionis majori plerunque capacitate aperiatur quam rami, qui ad
latera trivii hujus porriguntur. Sinuoso autem flexu ita haec omnia vasa
curvari, ut cavitatum latera ad infinitos numero, et magnos valde

angulos ubique inflectantur, hujusque Spirae gravissimos effectus esse
in sanguinem transfluentem, observarunt a paucis retro annis, qui
Geometricas subtilitates rebus applicuere Medicis.
Quam mirabili vero, quam efficaci fabrica flexiles finxit hos canales
Adorandus nostrae machinae Faber!
Dum a premente intus liquido distendi posse sine lacerationis
discrimine voluit, eoque rursum fecit ingenio, ut humorem a dilatatione
reciproca cessantem valido cum impetu cogere, se vero in arctiorem
capacitatem propria sponte restituere queant.
Ultimos autem arteriae, hosque minutatim divisos fines in membrana,
ut firma basi, ordinari, ibique per fistulas in mutuos occursus emissas
hiare inter se, ante Malpigium viderat nemo. Ille primus ambages
resolvit et mille viarum dolos, quos pulsa in hos Maeandros liquida
pererrant.
Sed, o admirabilitatem maximam! o mechanismum pollicis divini!
Tanta enim accuratione digesti ramuli aequali hic viae latitudine
porrecti et laterali progenie orbi, primordia venarum, Lymphaeductuum,
horumque sinus mutata constituunt figura.
Haec ea sunt, quae oculi acies, microscopium, vasorum in vivis
ligaturae, hydrargyrium mortuis injectum, contemplatio figurae
morbosae, comparatio denique brutorum, piscium, insectorum et
plantarum detexit.
Praeter illa in arteriis ipsis deprehenditur nihil, falso finguntur plurima.
Maxima ergo corporis, eaque efficax valde ad vitam pars, Mechanica
descriptione, canalis est conicus, elasticus, inflexus, divisus in similes
minores eodem trunco ortos, qui ultimo circa vertices cylindricos retis
structura in se mutuo patent.
Id si verum, quod omnium profecto verissimum, nonne sequitur omnes
effectus quos sanguini arteriæ præstant, tantum pendere ab hac earum

fabrica?
Nonne et hoc rursum liquet, omnes ergo illos hinc solummodo
petendos, et demonstrandos esse?
Vos nunc, qui justi sedetis hac in causa Judices, obtestor! Quis ea,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.