l.l., Eustath. 1824, 34 et 1825, 5 sqq., Suidas s.v. +d��miourgoi+ (= schol. ad Arist. Equit. 650) et +d��miourgos+.]
��2.
DE ASCLEPIADIS ET AESCULAPIIS.
At multi sunt qui Aesculapii in fanis medicinam usque ad Hippocratis tempora excultam esse credunt, medicos autem civiles fuisse negant ante saeculum quintum vel sextum iniens. Quibus cum ea quae scripsimus opponimus tum Homerum iterum laudamus. Apud quem nullo loco fit mentio de Aesculapii aliusve numinis sacerdotibus, qui ex officio curant aegrotos, sed medici multis locis commemorantur sive in Iliade duces medicinae periti sunt sive sunt veri medici in Iliade et maxime in Odyssea. Etenim Aesculapius et filii eius Podalirius Machaonque militibus praesunt et vulneribus atque morbis medicantur sicut alii duces (+B+ 731 sq., +D+ 193 sqq., +L+ 517 sqq., +L+ 832 sqq.--cf. infra p. 75). Nam exempli causa Achilles, qui artem medicam a Chirone edidicerat (+L+ 831 sq.), in imagine vasculi Sosiae pulcherrima (Furtw., Berl. Vasens. 2278) Patroclum curans spectatur, in Iliade ipsa Patroclus Eurypylum curat (+L+ 844 sqq.). Sed veri etiam medici in posterioribus Iliadis partibus inveniuntur.[6] Iam vero in Odyssea munus medicorum ab aliis secretum est, sed in templis Aesculapii medicos artem suam didicisse nullo verbo dicitur.
[Adnotatio 6: +L+ 514 +i��tros gar an��r ktl.+ +N+ 213 sq. +ton men hetairoi eneikan, ho d' i��trois epiteilas ��ien es klisi��n ktl.+ +P+ 28 (+bebl��tai ... Diom��d��s ... Oduseus ... ��d' Agamemn?n ktl.+) +tous men t' i��troi polupharmakoi amphipenontai, helke' akeiomenoi+. +L+ 835: +chr��izonta kai auton+ (sc. +Podaleirion helkos echonta+) +amumonos i��t��ros+.]
Uno loco medici nisi ad Aesculapium tamen ad Paeonem referuntur. Quem omnino alium veterem deum atque Aesculapium esse Usener (G?tternamen 153 sqq.) demonstravit (cf. Eisele apud Roscherum s.v. Paian). Sed illo loco legis (+d+ 230 sq.):
+i��tros de hekastos epistamenos peri pant?n anthr?p?n; �� gar Pai��onos eisi genethl��s.+
Quae verba non spectant ad medicos Aegyptios, ut iam antiqui ex versibus antecedentibus concluserunt (schol., Eust., Plut. Gryll. 9; cf. Ameis-Henze, Anhang p. 100), sed medici omnes, praecipue igitur Graeci, laudantur (v. Welcker l.l. 49). Nemo autem medicos cum Paeone artius cohaerere ex versibus illis colliget. Nam medici humani appellantur progenies dei medici poetica quadam fictione sicut milites +therapontes Ar��os+ vel poetae +Mousa?n therapontes+ nominantur. Ante Aesculapium igitur Paeon deus medicorum erat, cum ipse esset "deus" medicus et medicus deorum (v. +E+ 401, 899). Quem et Apollinem necdum Aesculapium habet Hesiodus etiam deos medicos (fr. 139):
+ei m�� Apoll?n Phoibos hupek thanatoio sa?sei �� kai Pai��?n hos pant?n pharmaka oiden,+
et inde Iamblichus (de Pyth. vita 31, 208): +einai de taut��n t��n epist��m��n to men ex arch��s Apoll?nos kai Pai?nos, husteron de t?n peri ton Askl��pion+. Quare factum est, ut vetustioribus temporibus medici nondum +Askl��piou therapontes+ vel +paides+ nominarentur sed +Pai?nos+. Ita enim Solon etiam dicit, cum artes atque quaestus hominum enumeret (4, 57):[7]
+alloi Pai?nos polupharmakou ergon echontes i��troi;+
Itaque primum valetudinarium non Aesculapium est, sed Paeonium, quod apud Athenas erat in ora maritima et in quo aquae calidae ducebantur trans columnas. Quod quinti saeculi media parte recentius non est, cum Crates in +Th��riois+ id commemoret (Ath. 268a).
[Adnotatio 7: Ibidem exempla complura moris poetici illius Graecorum inveniuntur: 49 sqq.:
+allos Ath��nai��s te kai H��phaistou polutechne? erga daeis cheiroin xullegetai bioton, allos Olumpiad?n Mouse?n para d?ra didachtheis, himert��s sophi��s metron epistamenos; allon mantin eth��ken anax hekaergos Apoll?n ktl.+
cf. supra +r+ 384 sq. et Empedocles 146 (Diels, Vorsokr.) = Clem. Strom. IV, 150, p. 632 P:
+eis de telos "manteis te kai humnopoloi kai i��troi kai promoi" anthr?poisin epichthonioisi pelontai, enthen anablastousi theoi tim��isi pheristoi.+]
+Askl��piadai+ autem omnes medici primum appellantur apud Theogn. 432 sq.:
+ei d' Askl��piadais touto g' ed?ke theos, iasthai kakot��ta kai at��ras phrenas andr?n,+
et vix ante annum 500 hymnus Homericus quem dicunt (h. H. XVI) in Aesculapium deum et +i��t��ra nos?n+ olim factus esse videtur. Tum etiam familiae vel collegia medicorum ab Aesculapio se ortos esse praedicare coeperant. Quod tradit Theopompus: +peri te t?n en K? kai Knid? iatr?n, h?s Askl��piadai kai h?s ek Surnou hoi pr?toi aphikonto apogonoi Podaleiriou+ (ita Photius, Bibl. c. 176, 203 = M��ller, FHG. I, 296 fragm. 111). Ita facillime factum est, cum veteres de historia medicorum anquirere coepissent illo tempore, quo in summo flore erant Aesculapii valetudinaria sacra, ut etiam Asclepiadae vere medici in his sacris quondam artem didicisse medicam putarentur.
De his rebus ita igitur diiudicandum est multos fuisse medicos saeculis illis, quibus Homeri carmina facta sunt, usque ad Hippocratis aetatem,[8] fuisse autem hos medicos civiles neque pontifices Aesculapii, quem temporibus vetustioribus omnino non habebant deum. Itaque falso Plinius, qui tradidit: sequentia eius (Aesculapii), _mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum. tum eam revocavit in lucem Hippocrates_ eqs. (XXIX, 4). Falso enarravit idem (l.l.) Varrone auctore Hippocratem tabulis +iamat?n+, ut ita dicam, Cois exscriptis templum Aesculapii incendio consumendum curavisse et medicinam suam instituisse (cf. S. Reinach, l.l. p. 1670).[9] Quae indicia iam dudum sunt facta a viris doctissimis. Ita enim G. Welcker, l.l. p. 101: _Gar sehr aber
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.