iam inventis hi viri docti in medicos publicos accuratius uberiusque inquisiverunt:
"A. Vercoutre", La m��decine publique dans l'antiquit�� grecque, Rev. arch. 1880 (N.S. XXXIX), p. 99, 231, 309, 348 sqq., a quo quibus in rebus erratum sit demonstravit "A. Dechambre", Rev. arch. 1881 (N.S. XLI), p. 52, qui de ?medicina publica?, ut dicunt, se ipsum profitetur disseruisse ?dans un journal de m��decine?, quam ephemeridem non nominatam adhuc non inveni.
"P. Girard", L'Ascl��pieion d'Ath��nes, Paris 1881 (Bibl. des ��coles fran?., fasc. XXIII). Pars II, cap. II, 2, p. 83.
"S. Reinach" apud Daremberg-Saglio, _Dictionnaire des antiq. grecq. et rom. s.v. Medicus_, cap. XIII (vol. III, 2, p. 1691), ubi quae de tota medicorum Graecorum conditione nota sunt, uberrime exponuntur.
De medicis magis in universum (ut S. Reinach) commentati sunt, tamen etiam de publicis nonnulla attulerunt:
"C. Becker", Charikles, ed. G?ll III, p. 48 sqq. (_Erster Exkurs zur achten Szene: die ?rzte_).
"G. Welcker", Zu den Altert��mern der Heilkunde, Kleine Schriften III, P. 1-234.
"R. Herzog", Koische Forschungen und Funde, Anhang 5: ?_Die ?rzteschule von Kos_?, p. 200 sqq.
Quos omnes infra nomine tantum citabimus.]
CAPUT PRIMUM.
QUIBUS TEMPORIBUS MEDICI PUBLICI INTER GRAECOS INVENIANTUR.
��1.
DE MEDICIS PUBLICIS VETUSTISSIMIS.
Tradit Herodotus (III 131) Democedem Crotoniatam medicum Calliphontis filium (c. 125), cum Aeginam venisset, anno primo omnes medicos arte sua adeo superasse, ut postero anno medicus publicus factus talentum ex aerario publico acciperet; insequenti anno Athenis minas centum, quarto denique a Polycrate Samiorum tyranno talenta duo accepisse. Ex quibus duo sunt colligenda: cum Herodotus de medicis publice conductis verba faciat tamquam de re notissima, quo tempore scripsit (circa annum 440), institutum medicorum publicorum in civitatibus Graecis solemne fuisse. Ex eis vero quae narrantur cognoscimus saeculo iam sexto exeunte medicos aere publico conduci solitos esse.
Quae narrat Herodotus, Thuriis vel Crotone ipsa eum audivisse verisimile est. Etenim Democedes medicus erat Crotoniensis, et comprobatur mihi patrem, qui civis Cnidius fuerat, cum pontificem Aesculapii eum ibi fuisse Suidas (s.v. +D��mok��d��s+) referat,[2] postquam Crotonem venit, ibi munus medicum ut filium esse exsecutum (cf. Krische, _Forsch. zur alten Philos. I 72; Wachtler, de Alcmaeone Crot._ 91). Sed num munus medicum, quo et pater et filius Crotone fungebantur, publicum fuerit, dici non potest.
[Adnotatio 2: "Pontificem Aesculapii" cum fuisse credi non potest, quandoquidem hac aetate medicis nondum ullus erat usus cum Aesculapio et Aesculapiis. Hic nuntius, quem apud Herodotum nondum legis, tum demum enasci poterat, cum Aesculapia florerent et ars medica in eis orta esse putaretur. Sed conferas quae infra scripsi ��2.]
At tamen medicos publicos in Graecia Magna etiam temporibus illis fuisse aliunde comperimus. Diodorus enim e Timaeo tradit (XII 12, 4) Charondam omnes qui ante eum leges scripsissent superasse sapientia, cum ludi magistris mercedem publice dari iuberet; deinde pergit: +kai tosouton huperebaleto "tous proteron nomothet��santas d��mosi? misth? tous nosountas t?n idi?t?n hupo iatr?n therapeuesthai" ktl.+ Sed quas illo loco Diodorus tradit leges, Thuriorum sunt, qui saeculo quinto, ut saepe tum et postea fiebat, leges Charondae receperunt. Dubitandum igitur est, num vere ante Charondam ipsum, cum Catanae patriae[3] olim leges condidisset, ab aliis iam legislatoribus de medicis publicis provisum sit. Certum tantum est ab aliis iam ita factum esse, cum Thurii leges quasdam instituerent, quae tum Charondae existimabantur. Sequitur, ut saeculo quinto et fortasse iam sexto medici publici in urbibus Graecis Siciliae et Italiae instituerentur.[4]
[Adnotatio 3: cf. praecipue Aristot. Polit. 1274a, 22 sqq.: +nomothetai d' egenonto Zaleukos te Lokrois tois epizephuriois, kai Char?ndas ho Katanaios tois hautou politais kai tais allais tais Chalkidikais polesi tais peri Italian kai Sikelian.+]
[Adnotatio 4: Zaleucum primum de medicis publicis legem scripsisse atque praescripta eius Charondam in leges suas recepisse coniecerunt A. Dechambre, Rev. arch. 1881 (XLI), 52, R. Herzog, l.l. 205. Sed incertiores illae sunt res, quam ut nomen afferri possit.]
Quae cum ita sint, ex coloniis de earum originibus coniecturam nos facere posse arbitramur. Nam est verisimile leges coloniarum non totas ex novo fictas esse, sed quae domi usu magis quam lege constituta erant, in coloniis iam legibus esse definita. Atque de Ionum usu ad ipsum Homerum licet provocare. Antinous enim Ulixe mendico in oppidum Ithacorum introducto pessime fecisse increpat Eumaeum, quod numerum hominum egentium auxisset. Qui respondet (+r+ 381 sqq.):
+Antino', ou men kala kai esthlos e?n agoreueis; tis gar d�� xeinon kalei allothen autos epelth?n allon g', ei m�� t?n, "hoi d��mioergoi easin, mantin �� i��t��ra kak?n �� tektona dour?n, �� kai thespin aoidon", ho ken terp��sin aeid?n? "houtoi gar kl��toi ge brot?n ep' apeirona gaian;" pt?chon d' ouk an tis kaleoi truxonta he auton ktl.+
Quibus ex versibus discimus quo tempore facti sunt (saec. VII.?) medicos sicut vates architectos poetas (praecones adduntur +t+ 135) functos esse munere libero et ab aliis separato. Migrabant autem per urbes et considebant, ubi ut manerent invitabantur aut quo arcessebantur (vs. 386). Ibi quamquam cives non erant, in statu honorato collocati erant, atque verisimile est, cum +d��mioergoi+ essent vel +ta d��mosia ergazomenoi+,[5] eos a populo esse altos.
[Adnotatio 5: cf. schol. ad Od.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.