De Graecorum Medicis Publicis | Page 5

Rudolfus Pohl
tou psaphismatos to
a[nt]igraphon, hopôs anagoreuthê ho stephan[os t]ois Dionusiois tois en
Kôi kai tois [A]sklapieiois; anathemen de kai stal[an e]n tôi hierôi tou
Asklapiou+ (sc. Coo, cum antea (vs. 26 sqq.) iam legatur Delphis
lapidem statuendum esse in templo Apollinis). Sed aliis etiam in
urbibus lapides medicorum honores exhibentes in templis Aesculapii, si
in urbe erant, constituebantur: Athenis (IG. II, 256b, vs. 30; ibi in
Aesculapio etiam lapis inventus est, in quo decretum de sacrificiis ab
medicis publicis factis erat incisum: IG. II 352b); Olunte (BCH. 1900,
225, vs. 57 sqq.).]
Quare mihi non probatur saeculo iam quarto in Aesculapiis, quae ex
somniis sanabant, pontifices fuisse medicos. Tamen P. Girard (l.l. p. 34)
contendit in inscriptionibus Atticis IG. II 835 et 836 in Aesculapio
Atheniensi repertis Onetorem Melitensem pontificem (836 vs. 84 cf. vs.
73 et 65, 66) eundem esse hominem atque Onetorem medicum, quem
restituerunt 835, 13.[11] Inferioribus autem saeculis, cum ex toto orbe
terrarum ad fana Aesculapii concurreretur, medici adeo labebantur, ut
Aesculapiorum adiuvarent medicos sacros, quippe qui paullatim aliquo
modo medicinae ipsius periti essent facti. Quod demonstratur
inscriptionibus sanationes dei exhibentibus, quae aevo Romano
exaratae sunt: inscriptione C. Iulii Apellae (IG. IV 955; cf. v.
Wilamowitz, Isyllos p. 116 sqq.); tabula olim Maffeiana vocata, quae
Romae inventa est et ad fanum Aesculapii situm in insula Tiberis
attinet (IG. XIV 966); inscriptionibus Lebenae repertis in Aesculapio (v.
I. Zingerle, AM. XXI (1896), p. 67); (cf. etiam titulum Pergamenum
JvP. 264). Quae omnes inscriptiones ab tabulis +iamatôn+ Epidauriis
notissimis (IG. IV 951-953; quartam edidit P. Cavvadias, Mélanges
Perrot, Paris 1903, p. 41) longe eo distant, quod non fingitur deum
ipsum homines quamvis aegrotos, dum dormiunt, una nocte sanare (cf.
Aristoph. Plut. vs. 627 sqq.), sed quod deus eis somnia tantum inspirat,

quibus interpretatis sacerdotes remedia praecipiunt. Eo modo Aristides
quoque altero p. Chr. n. saeculo cum deo communicabat.
[Adnotatio 11: Legitur ibi: +- - daktulios sardion chrusiô endedemenon,
ho anethê[ken Onêt]ôr iatros, ho[lkê - - eni g]rups kai elaphos.+ Aliud
donum ab medico quodam votum Aesculapio habes in eadem
inscriptione vs. 17: +- - - Nikomachou iatrou DD.+]
Quae cum tum ita essent, aevo quidem Romano fieri poterat, ut medici
immemores ordinis prioris ab sacerdotibus advocarentur vel ipsi
sacerdotes fierent. Suo iure citat P. Girard (l.l. p. 33) IG. III 780
(Athenis, saeculi p. Chr. n. II. ineuntis): +hê ex Areiou pagou bo[ulê]
kta. Asulon Z..... | Steiriea "iatron z[akor]|reusanta Asklêpiô"+. IG. III
780a (ibid., eiusdem fere temp.): +hê ex Areiou pagou b[ou]|lê kta.
Sôzonta | Ladikou Souniea "ia|tron, zakoreusanta | Asklêpiou kai
Hugeia[s]" | en tô epi Stratolaou | archontos eniautô.+ Aliae
inscriptiones adiungi possunt: BCH. XVIII (1894), p. 160, 4 = AM.
XXIV (1899), p. 211, 34 (Germae apud Pergamum) vs. 5 sqq.:
+[M]êno|dôros Apol|lônidou to|u kai Otakili|ou "iatros kai | hiereus tou
| Asklêpiou" ktl.+ IG. XII 2, 484 (Lesbi): +[hê b]olla kai ho damos |
Brêson Brêsô "archiatron" kta.+ vs. 21: +"za|koron Saôtêros Asklêpiô"
ktl.+ (qui quidem sacerdotia alia administraverat plurima). Sed
celeberrimi etiam medici officii causa suscipiebant sacerdotia
Aesculapii: C. Stertinius Xenophon in urbe Co (Paton-Hicks 92 (cf.
Ditt.{2} 368{1}), 345; Herzog, Arch. Anz. 1903, 193 bis), Heraclitus
Rhodiopoli (CIG. 4315 n.).
Prioribus temporibus cum saepe medici pii Aesculapio donaria
vovissent (v. adn. 11) maximeque si hominem valde aegrotantem
servaverant (cf. A. Koerte, AM. XVIII, 237), tamen parva erant dona et
nihilo ab aliorum differebant. Sed aevo Romano tota templa Aesculapio
constituebant, fortasse ut ipsi in eis medicarentur: BCH. 1886, 216
(Oenoandae in Lycia): +to Asklêpeion+ (sic) +| kateskeuasen | tô
Oinoandeôn | dêmô | Kapaneus (Kapaneôs tou Kapaneôs) iatros |
Oinoandeus | ek tôn idiôn.+ W. M. Leake, Transact. of the Roy. Soc. II,
I (1843) p. 245, 2 et p. 304, 2 = Lebas-Waddington III, 1, 1663b
(Mastaurae in Lydia): +Samiadês | Menandrou | iatros geno|menos

aristos| anethêken to t{e.}menos kai ta hier(a) Asklê|p[i]ô -- -- --+ CIG.
III 4315 n. (Rhodiopoli; Heracliti) vs. 17: +naon kataskeu|asanta kai
agalmata anathenta Asklê|piou kai Hugeias -- --+
Infima igitur aetate ars vere medica cum arte pontificum Aesculapii
commixta est, postquam e fontibus longe disparibus exortae diu
separatim adoleverunt. De Aristide autem nunc nondum egi, cuius ex
+hierois logois+ multa afferri possunt, quae quantopere saeculo p. Chr.
n. altero veri etiam medici artem pontificum probaverint atque
adiuverint et ipsi in Aesculapiis sanaverint demonstrant.
§3.
DE MEDICIS PUBLICIS A SAECULO QUINTO USQUE AD
PRINCIPATUS TEMPORA PRIMA.
Ad medicos publicos revertamur. Inveneramus primos eorum apud
Iones, cum in Odyssea apud poetam quendam Ionicum primum de
medicis publicis testimonium exstet atque antiquis iam temporibus in
urbibus Ionicis Siciliae et Italiae[12] medici illi exstiterint. Athenis
saeculo sexto Democedes medicus publicus erat, saeculo quinto alium
certum medicum publicum Aristophanes tradit. Qui in Acharnensibus,
cum Dicaeopolis ab agricola bobus suis ab hostibus privato rogatus
esset, ut oculos lacrimis effusis paene occaecatos pace
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 41
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.