De Graecorum Medicis Publicis | Page 6

Rudolfus Pohl
(ut finxit
Aristophanes pro unguento) sibi oblineret, illum ita facit loquentem (vs.
1030 sqq.):
+DIK. all', ô ponêr', ou dêmosieuôn tunchanô. GEÔ. ith', antibolô s', ên
pôs komisômai tô boe. DIK. ouk estin, alla klae pros ta Pittalou.+
Fuit igitur Athenis Aristophanis temporibus Pittalus[13] +dêmosieuôn+
vel medicus publicus notissimus, ad quem aegroti in comoedia etiam
mittebantur. Quem saepius citat Aristophanes: in Acharnensibus iterum
Lamachus miles gloriosus, postquam in proelium profectus mox malum
nanctus est, ut ad illum se portent monet (vs. 1222):
+thuraze m' exenenkat' es ta Pittalou paiôniaisi chersin.+

Denique Vesp. 1432 Philocleon cuidam, quem vulneraverat et qui hac
de causa eum reum facere volebat, suadet, ut medicum potius adeat:
+houtô de kai su paratrech' eis ta Pittalou+
(+therapeuthêsomenos tas plêgas+ addunt scholia). Sic plane
intelligitur harum comoediarum aetate medicos publicos Athenis fuisse
homines notissimos.
[Adnotatio 12: Calana et Leontini, quibus oppidis Charondas dedit
leges, coloniae erant Chalcidensium (Thucyd. VI, 3); reliquae autem
urbes, in quibus leges Charondae inducebantur, plurimae etiam
coloniae Chalcidensium erant (cf. Arist. Polit. 1274a, 24, vid. adn. 3).
Itaque leges illae sunt fortasse quae vocantur +nomima ta Chalkidika+,
quas contra Doricas vicisse in Himera urbe tradit Thucydides VI, 5.]
[Adnotatio 13: Medicus hic, quin vere appellatus sit Pittalus, in dubium
vocari non potest (cf. +Pittakos, Pittalakos+). Tamen »nom de
fantaisie« nomen esse Pittali et re vera Attalum eum appellatum esse
Daremberg suspicatus est (Rev. arch. XIX, 1869, p. 69), quem secutus
est Vercoutre l.l., p. 107 (sed cf. Dechambre l.l., p. 53). Errore autem
Suidas +Spittalon+ eum nominat (s.v. +Spitt.+); sed +Pittalos+
omnibus Aristophanis locis auctoritate codicum constat. Sed nomen
Pittali Atticum non est.]
Quod quin inscriptione quoque in arce Athenarum eruta affirmaretur,
ab eo non multum afuit. Nam scribit A. Wilhelm (Wien. Jahresh. I
(1898), Beibl. p. 44) inscriptionem IG. I 81, si recte eam legerit, ad
medicum publicum pertinere, et posterius de hac et aliis accuratius se
disceptaturum esse promittit. Quam fidem cum nondum vir doctissimus
liberaverit, inscriptionem illam ad alteram quinti saeculi partem ut
videtur pertinentem afferre non possumus.[14]
[Adnotatio 14: Una alia est Attica inscriptio medici, quae ad saec. VI.
extremum pertinere videtur: +mnema tod' Aineo sophias iatro aristo+ in
disco marmoreo cum medici residentis imagine picta (IG. I 422{14},
Suppl. p. 185). Sed medici publici esse eam non constat. Nuper de
inscriptione et imagine egerunt H. Dragendorff, Jahrb. d. I. XII (1897),

p. 1 sqq. et tab. I, R. Herzog l.l., p. 151, 201.]
Eodem fere tempore[15] inscriptio Cypria syllabarum signis indigenis
tabulae aheneae incisa est, quae Idalii olim est inventa (Deecke, SGDI.
60). Quae foedus inter Stasicyprum regem Idaliosque et Onasilum
medicum factum exhibet, quo illi pecuniam vel fundos polliciti
Onasilum et fratres eius sibi obligabant, ut per tempus obsessionis, qua
Persae et Citiei Idalium urbem premebant, viros vulneratos publice
curarent: +hote tan ptolin Êdalion kateworgon Madoi kas Ketiêwes, i(n)
tôi Philokuprôn wetei tô Onasagorau, basileus Stasikupros kai ha ptolis
Êdaliêwes anôgon Onasilon ton Onasikuprôn ton ijatêran kas tôs
kasignêtôs ijasthai tôs anthrôpôs tôs i(n) tai machai ikmammenôs aneu
misthôn ktl.+ (vs. 1 sqq.). Habemus igitur quinto iam saeculo Idalii
medicum, qui multis promissis (vs. 5 sqq.) publicus advocatus est. Sed
in summo discrimine hoc factum est, qua ex re intellegitur Idalienses
tum munus medicis publice mandare nondum consuevisse aut omnino
nullos medicos in urbe fuisse.
[Adnotatio 15: De tempore inscriptionis, cui certus quidem Idaliorum
annus adscriptus est, magna est dissensio inter eos, qui praeter
Deeckium inscriptionem ediderunt et tractarunt: Cauer, Del. inscr.
Graec.{2} 472 (nonnullis annis ante 386) Meister, _Die griech. Dial._
II, p. 199 (389 a. Chr.--cf. Larfeld apud Bursian, Jahresb. LXVI, 36),
Hoffmann, Die griech. Dial. I, p. 40 sqq. (449 a. Chr.), Solmsen, Inscr.
Graec. ad dialectos illust. sel. 3 (probabiliter ante a. 391). Vix Eduardi
Meyeri coniectura (_Gesch. d. Alt._ III, 304) probanda est, qui
inscriptionem ad seditionem Cypriorum anni 499 (Herod. V, 104,
108-115) revocavit, cum totum genus dicendi ab hac antiquitate
abhorreat. Sed alii etiam firmum fundamentum quo nitantur non habent,
neque ullum verbum apud Diodorum legitur (quod Meisterum secutus
asseveravit Larfeld l.l.) de Idalio ab Persis et Citieis oppugnato,
quamquam bellum accurate narratum est (Diod. XIV, 98. XV, 1-4, 8-9).
Sed legitur in inscriptione ipsa medico soli praeter aliam summam
dandas esse duas didrachmas Idalienses. Quae didrachmae sunt stateres
Idalienses, quorum nunc etiam multi exstant (v. _Catalogue of the
Greek coins in the Brit. Mus., Cyprus_ tab. V). Sed hi post annum fere
420. non iam forma publica percussi sunt, ut compluribus de causis

sumpsit G. Fr. Hill (l.l. p. XXX sq.: _the coins of Idalium cannot be
dated later than the third quarter of the fifth century_ cf. p. LII).
Accedit, quod in titulo Idaliensi Poenico (Euting, Sitz.-Ber. d. Berl. Ak.
1887, 422) Baalmelek tyrannus Citieorum (cc. 479-449) rex Citieorum
solorum nominatur, at filius eius Asbaal (445-425) et nepos Baalmelek
II. (425-400) reges
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 41
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.