De Graecorum Medicis Publicis | Page 3

Rudolfus Pohl
brotôn ep' apeirona gaian;"
ptôchon d' ouk an tis kaleoi truxonta he auton ktl.+
Quibus ex versibus discimus quo tempore facti sunt (saec. VII.?)
medicos sicut vates architectos poetas (praecones adduntur +t+ 135)

functos esse munere libero et ab aliis separato. Migrabant autem per
urbes et considebant, ubi ut manerent invitabantur aut quo
arcessebantur (vs. 386). Ibi quamquam cives non erant, in statu
honorato collocati erant, atque verisimile est, cum +dêmioergoi+ essent
vel +ta dêmosia ergazomenoi+,[5] eos a populo esse altos.
[Adnotatio 5: cf. schol. ad Od. l.l., Eustath. 1824, 34 et 1825, 5 sqq.,
Suidas s.v. +dêmiourgoi+ (= schol. ad Arist. Equit. 650) et
+dêmiourgos+.]
§2.
DE ASCLEPIADIS ET AESCULAPIIS.
At multi sunt qui Aesculapii in fanis medicinam usque ad Hippocratis
tempora excultam esse credunt, medicos autem civiles fuisse negant
ante saeculum quintum vel sextum iniens. Quibus cum ea quae
scripsimus opponimus tum Homerum iterum laudamus. Apud quem
nullo loco fit mentio de Aesculapii aliusve numinis sacerdotibus, qui ex
officio curant aegrotos, sed medici multis locis commemorantur sive in
Iliade duces medicinae periti sunt sive sunt veri medici in Iliade et
maxime in Odyssea. Etenim Aesculapius et filii eius Podalirius
Machaonque militibus praesunt et vulneribus atque morbis medicantur
sicut alii duces (+B+ 731 sq., +D+ 193 sqq., +L+ 517 sqq., +L+ 832
sqq.--cf. infra p. 75). Nam exempli causa Achilles, qui artem medicam
a Chirone edidicerat (+L+ 831 sq.), in imagine vasculi Sosiae
pulcherrima (Furtw., Berl. Vasens. 2278) Patroclum curans spectatur,
in Iliade ipsa Patroclus Eurypylum curat (+L+ 844 sqq.). Sed veri etiam
medici in posterioribus Iliadis partibus inveniuntur.[6] Iam vero in
Odyssea munus medicorum ab aliis secretum est, sed in templis
Aesculapii medicos artem suam didicisse nullo verbo dicitur.
[Adnotatio 6: +L+ 514 +iêtros gar anêr ktl.+ +N+ 213 sq. +ton men
hetairoi eneikan, ho d' iêtrois epiteilas êien es klisiên ktl.+ +P+ 28
(+beblêtai ... Diomêdês ... Oduseus ... êd' Agamemnôn ktl.+) +tous men
t' iêtroi polupharmakoi amphipenontai, helke' akeiomenoi+. +L+ 835:
+chrêizonta kai auton+ (sc. +Podaleirion helkos echonta+) +amumonos
iêtêros+.]

Uno loco medici nisi ad Aesculapium tamen ad Paeonem referuntur.
Quem omnino alium veterem deum atque Aesculapium esse Usener
(Götternamen 153 sqq.) demonstravit (cf. Eisele apud Roscherum s.v.
Paian). Sed illo loco legis (+d+ 230 sq.):
+iêtros de hekastos epistamenos peri pantôn anthrôpôn; ê gar Paiêonos
eisi genethlês.+
Quae verba non spectant ad medicos Aegyptios, ut iam antiqui ex
versibus antecedentibus concluserunt (schol., Eust., Plut. Gryll. 9; cf.
Ameis-Henze, Anhang p. 100), sed medici omnes, praecipue igitur
Graeci, laudantur (v. Welcker l.l. 49). Nemo autem medicos cum
Paeone artius cohaerere ex versibus illis colliget. Nam medici humani
appellantur progenies dei medici poetica quadam fictione sicut milites
+therapontes Arêos+ vel poetae +Mousaôn therapontes+ nominantur.
Ante Aesculapium igitur Paeon deus medicorum erat, cum ipse esset
"deus" medicus et medicus deorum (v. +E+ 401, 899). Quem et
Apollinem necdum Aesculapium habet Hesiodus etiam deos medicos
(fr. 139):
+ei mê Apollôn Phoibos hupek thanatoio saôsei ê kai Paiêôn hos
pantôn pharmaka oiden,+
et inde Iamblichus (de Pyth. vita 31, 208): +einai de tautên tên
epistêmên to men ex archês Apollônos kai Paiônos, husteron de tôn
peri ton Asklêpion+. Quare factum est, ut vetustioribus temporibus
medici nondum +Asklêpiou therapontes+ vel +paides+ nominarentur
sed +Paiônos+. Ita enim Solon etiam dicit, cum artes atque quaestus
hominum enumeret (4, 57):[7]
+alloi Paiônos polupharmakou ergon echontes iêtroi;+
Itaque primum valetudinarium non Aesculapium est, sed Paeonium,
quod apud Athenas erat in ora maritima et in quo aquae calidae
ducebantur trans columnas. Quod quinti saeculi media parte recentius
non est, cum Crates in +Thêriois+ id commemoret (Ath. 268a).
[Adnotatio 7: Ibidem exempla complura moris poetici illius Graecorum

inveniuntur: 49 sqq.:
+allos Athênaiês te kai Hêphaistou polutechneô erga daeis cheiroin
xullegetai bioton, allos Olumpiadôn Mouseôn para dôra didachtheis,
himertês sophiês metron epistamenos; allon mantin ethêken anax
hekaergos Apollôn ktl.+
cf. supra +r+ 384 sq. et Empedocles 146 (Diels, Vorsokr.) = Clem.
Strom. IV, 150, p. 632 P:
+eis de telos "manteis te kai humnopoloi kai iêtroi kai promoi"
anthrôpoisin epichthonioisi pelontai, enthen anablastousi theoi timêisi
pheristoi.+]
+Asklêpiadai+ autem omnes medici primum appellantur apud Theogn.
432 sq.:
+ei d' Asklêpiadais touto g' edôke theos, iasthai kakotêta kai atêras
phrenas andrôn,+
et vix ante annum 500 hymnus Homericus quem dicunt (h. H. XVI) in
Aesculapium deum et +iêtêra nosôn+ olim factus esse videtur. Tum
etiam familiae vel collegia medicorum ab Aesculapio se ortos esse
praedicare coeperant. Quod tradit Theopompus: +peri te tôn en Kô kai
Knidô iatrôn, hôs Asklêpiadai kai hôs ek Surnou hoi prôtoi aphikonto
apogonoi Podaleiriou+ (ita Photius, Bibl. c. 176, 203 = Müller, FHG. I,
296 fragm. 111). Ita facillime factum est, cum veteres de historia
medicorum anquirere coepissent illo tempore, quo in summo flore erant
Aesculapii valetudinaria sacra, ut etiam Asclepiadae vere medici in his
sacris quondam artem didicisse medicam putarentur.
De his rebus ita igitur diiudicandum est multos
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 41
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.