De Graecorum Medicis Publicis | Page 2

Rudolfus Pohl
mederentur, apud Graecos fuisse semper notissima
res erat. Quamquam in litteris antiquis non multa huius instituti
testimonia sunt, quae postquam semel sunt collecta in compendiis

repeti solent. Accessit larga titulorum copia, postquam primum a. 1840
Euenoris Acarnanis medici tituli (nunc IG. II 186, 187) in arce
Athenarum effossi sunt; papyri nuper in Aegypto repertae alia nova
addiderunt. Itaque operae pretium videtur rem denuo tractasse.[1]
[Adnotatio 1: Inscriptionibus iam inventis hi viri docti in medicos
publicos accuratius uberiusque inquisiverunt:
"A. Vercoutre", La médecine publique dans l'antiquité grecque, Rev.
arch. 1880 (N.S. XXXIX), p. 99, 231, 309, 348 sqq., a quo quibus in
rebus erratum sit demonstravit "A. Dechambre", Rev. arch. 1881 (N.S.
XLI), p. 52, qui de »medicina publica«, ut dicunt, se ipsum profitetur
disseruisse »dans un journal de médecine«, quam ephemeridem non
nominatam adhuc non inveni.
"P. Girard", L'Asclépieion d'Athènes, Paris 1881 (Bibl. des écoles franç.,
fasc. XXIII). Pars II, cap. II, 2, p. 83.
"S. Reinach" apud Daremberg-Saglio, _Dictionnaire des antiq. grecq. et
rom. s.v. Medicus_, cap. XIII (vol. III, 2, p. 1691), ubi quae de tota
medicorum Graecorum conditione nota sunt, uberrime exponuntur.
De medicis magis in universum (ut S. Reinach) commentati sunt, tamen
etiam de publicis nonnulla attulerunt:
"C. Becker", Charikles, ed. Göll III, p. 48 sqq. (_Erster Exkurs zur
achten Szene: die Ärzte_).
"G. Welcker", Zu den Altertümern der Heilkunde, Kleine Schriften III,
P. 1-234.
"R. Herzog", Koische Forschungen und Funde, Anhang 5: »_Die
Ärzteschule von Kos_«, p. 200 sqq.
Quos omnes infra nomine tantum citabimus.]

CAPUT PRIMUM.

QUIBUS TEMPORIBUS MEDICI PUBLICI INTER GRAECOS
INVENIANTUR.
§1.
DE MEDICIS PUBLICIS VETUSTISSIMIS.
Tradit Herodotus (III 131) Democedem Crotoniatam medicum
Calliphontis filium (c. 125), cum Aeginam venisset, anno primo omnes
medicos arte sua adeo superasse, ut postero anno medicus publicus
factus talentum ex aerario publico acciperet; insequenti anno Athenis
minas centum, quarto denique a Polycrate Samiorum tyranno talenta
duo accepisse. Ex quibus duo sunt colligenda: cum Herodotus de
medicis publice conductis verba faciat tamquam de re notissima, quo
tempore scripsit (circa annum 440), institutum medicorum publicorum
in civitatibus Graecis solemne fuisse. Ex eis vero quae narrantur
cognoscimus saeculo iam sexto exeunte medicos aere publico conduci
solitos esse.
Quae narrat Herodotus, Thuriis vel Crotone ipsa eum audivisse
verisimile est. Etenim Democedes medicus erat Crotoniensis, et
comprobatur mihi patrem, qui civis Cnidius fuerat, cum pontificem
Aesculapii eum ibi fuisse Suidas (s.v. +Dêmokêdês+) referat,[2]
postquam Crotonem venit, ibi munus medicum ut filium esse
exsecutum (cf. Krische, _Forsch. zur alten Philos. I 72; Wachtler, de
Alcmaeone Crot._ 91). Sed num munus medicum, quo et pater et filius
Crotone fungebantur, publicum fuerit, dici non potest.
[Adnotatio 2: "Pontificem Aesculapii" cum fuisse credi non potest,
quandoquidem hac aetate medicis nondum ullus erat usus cum
Aesculapio et Aesculapiis. Hic nuntius, quem apud Herodotum nondum
legis, tum demum enasci poterat, cum Aesculapia florerent et ars
medica in eis orta esse putaretur. Sed conferas quae infra scripsi §2.]
At tamen medicos publicos in Graecia Magna etiam temporibus illis
fuisse aliunde comperimus. Diodorus enim e Timaeo tradit (XII 12, 4)
Charondam omnes qui ante eum leges scripsissent superasse sapientia,
cum ludi magistris mercedem publice dari iuberet; deinde pergit: +kai

tosouton huperebaleto "tous proteron nomothetêsantas dêmosiô misthô
tous nosountas tôn idiôtôn hupo iatrôn therapeuesthai" ktl.+ Sed quas
illo loco Diodorus tradit leges, Thuriorum sunt, qui saeculo quinto, ut
saepe tum et postea fiebat, leges Charondae receperunt. Dubitandum
igitur est, num vere ante Charondam ipsum, cum Catanae patriae[3]
olim leges condidisset, ab aliis iam legislatoribus de medicis publicis
provisum sit. Certum tantum est ab aliis iam ita factum esse, cum
Thurii leges quasdam instituerent, quae tum Charondae existimabantur.
Sequitur, ut saeculo quinto et fortasse iam sexto medici publici in
urbibus Graecis Siciliae et Italiae instituerentur.[4]
[Adnotatio 3: cf. praecipue Aristot. Polit. 1274a, 22 sqq.: +nomothetai
d' egenonto Zaleukos te Lokrois tois epizephuriois, kai Charôndas ho
Katanaios tois hautou politais kai tais allais tais Chalkidikais polesi tais
peri Italian kai Sikelian.+]
[Adnotatio 4: Zaleucum primum de medicis publicis legem scripsisse
atque praescripta eius Charondam in leges suas recepisse coniecerunt A.
Dechambre, Rev. arch. 1881 (XLI), 52, R. Herzog, l.l. 205. Sed
incertiores illae sunt res, quam ut nomen afferri possit.]
Quae cum ita sint, ex coloniis de earum originibus coniecturam nos
facere posse arbitramur. Nam est verisimile leges coloniarum non totas
ex novo fictas esse, sed quae domi usu magis quam lege constituta
erant, in coloniis iam legibus esse definita. Atque de Ionum usu ad
ipsum Homerum licet provocare. Antinous enim Ulixe mendico in
oppidum Ithacorum introducto pessime fecisse increpat Eumaeum,
quod numerum hominum egentium auxisset. Qui respondet (+r+ 381
sqq.):
+Antino', ou men kala kai esthlos eôn agoreueis; tis gar dê xeinon kalei
allothen autos epelthôn allon g', ei mê tôn, "hoi dêmioergoi easin,
mantin ê iêtêra kakôn ê tektona dourôn, ê kai thespin aoidon", ho ken
terpêsin aeidôn? "houtoi gar klêtoi ge
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 41
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.