Commentarii de Bello Gallico | Page 6

Caius Julius Caesar
te liceat,
perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem cum
reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab ceteris
aut ferro aut fame intereant."

31
Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua
dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem
esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes
sentiant ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere.
Res disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta
permotuc manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatu prima luce
ituros. Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles
circumspiceret, quic secum portare posset, quid ex instrumento
hibernorum relinquere cogeretur. Omnia excogitantur, quare nec sine
periculo maneatur, et languore militulr et vigilus periculum augeatur.
Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuas non ab
hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum,
longissimo agmine maximisque impedimentis.
32
At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliicque de profectione
eorum senserunt, collocatis in sidus bipertito in silvis opportuno atque
occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum
exspectabant, et cum se maior pars agminis in magnam convallem
demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt
novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo
nostris loco proelium committere coeperunt.
33
Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare
cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia
deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso
negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse
in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset,
nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque
miltibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat. Cum propter
longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque
loco faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut
impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium

etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tarmen incommode
accidit: nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam
alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id
factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo
milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab
impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia
complerentur.
34
At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie
pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam
atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in
victoria posita existimarent. Erant et virtute et studio pugnandi pares;
nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem
salutis in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab
ea parte magnus numerus hostium cadebat. Qua re animadversa
Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant neu propius
accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant (levitate
armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse), rursus se ad
signa recipientes insequantur.
35
Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors
ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime
refugiebant. Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto
tela recipi. Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti
coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant
circumveniebantur; sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus
relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare
poterant. Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis
resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam
octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant.
Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro
forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; Quintus
Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio
subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque

adhortans in adversum os funda vulneratur.
36
His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos
cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad
eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondit:
si velit secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse,
quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque
eam rem se suam fidem interponere. Ille cum Cotta saucio communicat,
si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur:
sperare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad
armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat.
37
Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et
primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius
Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque
ut idem faciant imperat. Interim, dum de condicionibus inter se agunt
longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim
circumventus interficitur. Tum vero suo more victoriam conclamant
atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant.
Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum.
Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi. Ex quibus Lucius
Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur,
aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans
occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; noctu ad unum
omnes
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 44
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.