Commentarii de Bello Gallico | Page 7

Caius Julius Caesar
desperata salute se ipsi interficiunt. Pauci ex proelio lapsi
incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna
perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.
38
Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui
erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem
intermittit pedita tumque subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisque
concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in

perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint
iniuriis occasionem dimittant: interfectos esse legatos duos magnamque
partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negoti subito
oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam
rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.
39
Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos,
Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam
maximas manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna
advolant nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. Huic quoque
accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis
munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu
interciperentur. His circumventis magna manu Eburones, Nervii,
Aduatuci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare
incipiunt. Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt.
Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate
ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores
confidebant.
40
Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae magnis
propositis praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi
intercipiuntur. Noctu ex materia, quam munitionis causa
comportaverant, turres admodum CXX excitantur incredibili celeritate;
quae deesse operi videbantur, perficiuntur. Hostes postero die multo
maioribus coactis copiis castra oppugnant, fossam complent. Eadem
ratione, qua pridie, ab nostris resistitur. Hoc idem reliquis deinceps fit
diebus. Nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur; non
aegris, non vulneratis facultas quietis datur. Quaecumque ad proximi
diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae
sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres
contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. Ipse Cicero,
cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad
quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ae vocibus sibi parcere
cogeretur.

41
Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem cermonis aditum
causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt.
Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat
commemorant: omnem esse in armis Galliam; Germanos Rhenum
transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari. Addunt etiam de
Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. Errare eos
dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant;
sese tamen hoe esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut
nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem
nolint: licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et
quascumque in partes velint sine metu proficisci. Cicero ad haec unum
modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab
hoste armato condicionem: si ab armis discedere velint, se adiutore
utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae
petierint, impetraturos.
42
Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV hiberna
cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis
cognoverant et, quos clam de exercitu habebant captivos, ab eis
docebantur; sed nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum
idonea, gladiis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram
exhaurire nitebantur. Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci
potuit: nam minus horis tribus milium pedum XV in circuitu
munitionem perfecerunt reliquisque diebus turres ad altitudinem valli,
falces testudinesque, quas idem captivi docuerant, parare ac facere
coeperunt.
43
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex
argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico
stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignem
comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum
distulerunt. Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata

victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt.
At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique
flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur
suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare
intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed
paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime
fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed
tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium
vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant
recessumque primis ultimi non dabant. Paulum quidem intermissa
flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae
cohortis centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque
omnes removerunt, nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare
coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. Tum ex omni parte
lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.
44
Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis ordinibus
appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter se
controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis
summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad
munitiones pugnaretur, "Quid dubitas," inquit, "Vorene? aut quem
locum tuae probandae virtutis exspectas? hic dies de nostris
controversiis iudicabit." Haec cum dixisset, procedit extra munitiones
quaque pars hostium confertissma est visa irrumpit. Ne Vorenus
quidem tum sese vallo
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 44
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.