in sua
civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in se
benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius onera fuerat usus,
maiorum locum restituerat. Tertium iam hunc annum regnantem
inimici, multis palam ex civitate eius auctoribus, eum interfecerunt.
Defertur ea res ad Caesarem. Ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne
civitas eorum impulsu deficeret, Lucium Plancum cum legione ex
Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque
opera cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se
mittere. Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones
tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis
esse munitum.
26
Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini
tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; qui, cum
ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in
hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos
concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra
oppugnatum venerunt. Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque
adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri
proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione
reduxerunt. Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad
colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent,
quibus rebus controversias minui posse sperarent.
27
Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques Romanus,
familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui iam
ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos
Ambiorix ad hunc modum locutus est: Sese pro Caesaris in se
beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio
liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset,
quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos
Aduatuci obsidum numero missos apud in servitute et catenis
tenuissent; neque id, quod tecerit de oppugnatione castrorum, aut
iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse
eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse
in multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod
repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex
humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis
copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae
commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse
dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. Non
facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda
communi libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro
pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis
Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti
consulat. Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse;
hanc adfore biduo. Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi
sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum
deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo
amplius ab eis absit. Illud se polliceri et iureiurando confirmare tutum
iter per fines daturum. Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod
hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac
oratione habita discedit Ambiorix.
28
Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt. Illi repentina
re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda
existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem
ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano
bellum facere ausam vix erat credendum. Itaque ad consilium rem
deferunt magnaque inter eos exsistit controversia. Lucius Aummculeius
compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil
temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum
existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri
posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum
hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint:
re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare
conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam
auctore hoste de summis rebus capere consilium?
29
Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus
hostium adiunctis Germanis convenis sent aut cum aliquid calamitatis
in proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse
occasionem. Caesarem arbitrari profcctum in Italiam; neque aiiter
Calnutcs interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque
Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos
esse. Non hostem auctorem, sed rem spectare: subesse Rhenum; magno
esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias;
ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium
redactam superiore gloria rei militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi
persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium
descendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil
esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si
Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate
positam salutem. Cottae quidem atque eorum, qui dissentirent,
consilium quem habere exitum? In quo si non praesens periculum, at
certe longinqua obsidione fames esset timenda.
30
Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque
ordinibus acriter resisteretur, "Vincite," inquit, "si ita vultis," Sabinus,
et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; "neque is sum,"
inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si
gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si per
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.