Commentarii de Bello Gallico | Page 4

Caius Julius Caesar

18
Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines
Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus,
atque hoc aegre, transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad
alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. Ripa
autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub
aqua defixae sudes flumine tegebantur. His rebus cognitis a captivis
perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi
iussit. Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo
ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere
non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.
19
Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita spe
contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuor
essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via
excedebat locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque eis
regionibus quibus nos iter facturos cognoverat pecora atque homines ex
agris in silvas compellebat et, cum equitatus noster liberius praedandi
vastandique causa se in agros eiecerat, omnibus viis semitisque
essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum
equitum cum eis confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat.
Relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar
pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis hostibus
noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites efficere
poterant.
20
Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua
Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in

continentem Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum
obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem
vitaverat, legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros
atque imperata facturos; petunt, ut Mandubracium ab iniuria
Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, qui praesit
imperiumque obtineat. His Caesar imperat obsides quadraginta
frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit. Illi imperata
celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt.
21
Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuria prohibitis
Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis
sese Caesari dedumt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum
Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus
hominum pecorisque numerus onvenerit. Oppidum autem Britanni
vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo
incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. Eo
proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregie natura atque opere
munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes
paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia
ex parte oppidi eiecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus,
multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.
22
Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse
ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges
praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit
atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso
adoriantur atque oppugent. Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione
facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos
incolumes reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot
detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus
defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad
Caesarem mittit. Caesar, cum constituisset hiemare in continenti
propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset,
atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quid in

annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit;
interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubracio neu
Trinobantibus noceat.
23
Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas.
His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et
nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus
exercitum reportare instituit. Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero
tot navigationibus neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis,
quae milites portaret, desideraretur; at ex eis, quae inanes ex continenti
ad eum remitterentur et prioris commeatus expositis militibus et quas
postea Labienus faciendas curaverat numero LX, perpaucae locum
caperent, reliquae fere omnes reicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesar
frustra exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, quod
aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit ac summa
tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce
terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.
24
Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod
eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat,
coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis collocare
legionesque in plures civitates distribuere. Ex quibus unam in Morinos
ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteram in Nervios Quinto Ciceroni,
tertiam in Esubios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno
in confinio Treverorum hiemare iussit. Tres in Belgis collocavit: eis
Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium
Trebonium legatos praefecit. Vnam legionem, quam proxime trans
Padum conscripserat, et cohortes V in Eburones, quorum pars maxima
est inter Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci
erant, misit. Eis militibus Quintum Titurium Sabinum et Lucium
Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. Ad hunc modum
distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse
existimavit. Atque harum tamen omnium legionum hiberna praeter eam,
quam Lucio Roscio im pacatissimam et quietissimam partem ducendam

dederat, milibus passuum centum continebantur. Ipse interea, quoad
legiones collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari
constituit.
25
Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 44
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.