Commentarii de Bello Gallico | Page 3

Caius Julius Caesar
sunt apud eum,
naves instituat. Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen
commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una
munitione coniungi. In his rebus circiter dies X consumit ne nocturnis
quidem temporibus ad laborem militum intermissis. Subductis navibus
castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus
reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur. Eo cum venisset,
maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant
summa imperi bellique administrandi communi consilio permissa
Cassivellauno, cuius fines a maritimis civitatibus fiumen dividit, quod
appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. Huic
superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella
intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello
imperioque praefeceraut.
12
Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi
memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac belli
inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus
civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello
illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est
infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia,
pecorum magnus numerus. Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis
ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum
album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua

est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia
est, praeter fagum atque abietem. Leporem et gallinam et anserem
gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa.
Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.
13
Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius
lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia
naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat.
Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit ad
Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio
minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque
ex Gallia est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae
appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae
existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos
triginta sub bruma esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus
reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in
continenti noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum
opinio, septingentorum milium. Tertium est contra septentriones; cui
parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad
Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem
esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium
passuum.
14
Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae
regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt
consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne
vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt,
quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna
aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa
praeter caput et labrum superius. Vxores habent deni duodenique inter
se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis;
sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo
quaeque deducta est.

15
Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in
itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint
atque eos in silvas collesque compulerint; sed compluribus interfectis
cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. At illi intermisso spatio
imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum subito se
ex statione pro castris collocati, acriter pugnaverunt, duabusque missis
subsidio cohortibus a Caesare atque eis primis legionum duarum, cum
hae perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere
pugnae perterritis nostris per medios audacissime perruperunt seque
inde incolumes receperunt. Eo die Quintus Laberius Durus, tribunus
militum, interficitur. Illi pluribus submissis cohortibus repelluntur.
16
Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris
dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod
neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent,
minus aptos esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum
periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque
cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis
desilirent et pedibus dispari proelio contenderent. Equestris autem
proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum
inferebat. Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque
intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios
alii deinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis succederent.
17
Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique se
ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere
coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque
omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex
omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis
legionibusque non absisterent. Nostri acriter in eos impetu facto
reppulerunt neque finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi
equites, cum post se legiones viderent, praecipites hostes egerunt

magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque
consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga
protinus, quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id
tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 44
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.