Colloquium heptaplomeres | Page 4

Jean Bodin
[10.] Mulier s. uxor. [11.] Alius: Ori.
Sacra Isidis abrogata sunt, ni fallor, Constantini Magni dominatu, ex quo constat, cadaver illud ante MCCC annos conditum fuisse, et fieri potest, ut ante annorum duo triave millia sepultum fuerit. Erat autem virile cadaver et plane inodorum ob nimiam siccitatem. Nam muliebria cadavera foetorem ac putredinem contrahere potuissent[1], tum quia foeminarum adeps et pulpa plenior ac humidior est, tum etiam quod virginum ac mulierum, quae senecta nondum contabuerant cadavera, non ante triduum pollinctoribus et pharmacopolis permittebantur[2], ne stuprum cadaveribus inferrent, ut quidem apud Herodotum legistis.
[1.] Alius: contrahunt facilius. [2.] Alius: promittebantur.
SALOMO: Incredibilis ista libido mihi videtur.
CORONAEUS: Pleraque apud Herodotum fabulosa leguntur, quae Plutarcho adversus eum[1] scribendi occasionem praebuerunt.
[1.] Alius: Herodotum.
FRIDERICUS: Cum a sceleribus istiusmodi abhorreamus[1], incredibilia putamus, quae temporis diuturnitas verissima comprobavit. Ac ne longius[2] ab hac urbe progrediamur, Malatesta nescio quis princeps Ariminensium avorum memoria nobilem cujusdam Germani comitis uxorem, cum religione obligata Romam iter haberet, hospitio excepit, sed cum oblato illi stupro nullis blanditiarum illecebris, nulla vi adhibita pudicitiam eripere potuisset, gladio crudelissime jugulum clausit, ut quam in vivente non poterat, in truncato et quidem cruento cadavere[3] libidinem satiaret.
[1.] Vide Joh. Pontanum Bandellum. [2.] Alius: Ne longe. [3.] Alius: corpore.
CURTIUS: Non in Aegypto aut in Italia tanti sceleris immanitas resedit, sed in Galliam usque pervasit. Ipse quidem vidi Tholosae chirurgum, qui in cadavere mulieris, peste mortuae, dicebatur nefariam libidinem explevisse +kai arthra en arthrois ech?n+, ut jurisconsulti verbis utamur, deprehensus flammis ultricibus stupente populo addictus fuisse, quae quidem Herodoti scripta satis confirmare videntur.
SENAMUS: Plutarchus patriae decus ac dignitatem, quam Herodotus acerbe sugillarat[1], cum tueri vellet, Herodotum contumeliose accepit[2], qui tamen a M. Tullio historiarum[3] parens est appellatus. Et quidem ea quae apud Herodotum plerisque fabulosa videbantur, temporis diuturnitas verissima comprobavit, ut quae de lycanthr?pia Nerviorum deque ventorum eruptione[4] etiamnum hac aetate usitata comperiuntur, quae itidem de maritandis puellis, ut ex formosarum pretio deformes dotari possint, translatum est in potentissimam ac florentissimam rempublicam Sinarum.
[1.] Alius: jugularat. [2.] Alius: excepit. [3.] Alibi: historiae. [4.] Alius: emptione.
CORONAEUS: Audiamus igitur Octavium caetera persequentem.
OCTAVIUS: Vobis cadaver ipsum ex istis[1] sepulcris erutum obtulissem,[2] si mihi per Tritonios daemones licuisset. Cum enim domum cadaver importari curavissem et in arcam quasi palladium surreptum condidissem, Pistacus mercator, qui onusta nave ventorum opportunitatem in Alexandriae portu exspectabat, quo quidem me receperam, ut in Italiam post diuturnas peregrinationes redirem, vectores acciri jussit, ut vela facerent spirante Vulturno. Ego repente arcam in navim; et quia navigium erat capacissimum, magnam nautarum et vectorum multitudinem admisit. Est enim, ut scitis, Alexandriae civitas populosissima et mercatorum peregrinorum multitudine abundantissima. Cum portu solveremus, flabat Vulturnus, quem Graeci Euronotum, ni fallor, Aegyptii Syrochum a Syria, unde spirat, Horatius[3] album Notum vocat, illamque serenitatem nobis invexit, quam ille describit hoc versu:
Albus ut obscuro detergit nubila coelo Saepe Notus
qui ab Homero eodem sensu +argest��s+ vocatur,
[1.] Alius: ipsis. [2.] Pro sequentibus alius ita legit: _et in arcam quasi Palladium surreptum condidissem, Pistacus_ etc. [3.] Horatii Od. I, 7.
CURTIUS: Idem tamen Argestes[1] nostras Galliae Narbonensis regiones tanta vi quatit, ut saxa volvere, silvas et domos eruere consueverit, quem incolae etiamnum Albanum vocant, eodem quo a majoribus nostris nomine appellatum fuisse scribit Plinius.
[1.] Sequentia haec quinque verba desunt in alio codice.
OCTAVIUS: At vim ejus venti principio leniorem ita progressu temporis percipimus vehementiorem, sed cum longius ab omnibus littoribus abessemus, Circius inter Coros omnes rapidissimus, qui ob id ab Homero +argest��s dusa��s+[1] appellatur, Vulturno plane contrarius tempestatem excitavit, unde commoti fluctus tanto impetu latera navis quatere inceperunt, ut contractis velis jacturam[2] facere cogeremur mercium graviorum. Jam procella diem noctemque navigium afflixerat, cum desituram nautae sperarent, quia tempestatem validiorem eo spatio finiri, rarissime biduum, nunquam triduum excedere affirmabant; multo violentius tamen quam antea fluctus intumuerant, contrario flatu conspirantibus ventis.
[1.] Eustathius in Odyss. lib. 3. [2.] Alius: jactum.
SENAMUS: Didiceram ab Aristotele[1], ventos impetu contrario simul numquam spirare.
[1.] Aristoteles, in problem. Sect. de ventis.
OCTAVIUS: Hoc forsitan Aristoteles scripsit in umbra Lycei, non in scholis nautarum, qui gravissimas procellas non aliter quam contrario ventorum flatu cieri tradunt. Hinc[1] illa Maronis:
Una Eurus Notusque ruunt creberque procellis Africus:
[1.] Alius: Secundum.
Item Horatii:
Nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus;
Item Virgilii:
Luctantes ventos tempestatesque sonoras;
Nec aliter Homerus Africum et Aquilonem conspirantes facit:
+h?s d' anemoi duo ponton orineton ichthuoenta, bore��s kai zephuros+.[2]
[2.] Homeri Il. X, vs. 4.
Quae cum satis intelligeret nauclerus, qui nos antea forti animo meliora sperare jusserat[3], attonitus et, ut ait ille,
Victus violento navita Coro.
[3.] Alius: jussit.
omnes ad vacuandam navim compulit, quae continuis fluctibus complebatur. Cum autem vehementi jactatione fracta corpora laborem refugerent, jactis anchoris, unumquemque ad preces divinas gemebunda oratione excitavit. Qua voce exaudita quidam Florentinus Catharinam Senensem, alius virginem Lauretanam, huic civitati notissimam, plerique Nicolaum, alii Clementem appellare, nonnulli vero lugubri voce canere: "Ave maris stella" etc., Graeci mercatores vulgari sermone +s?son h��mas kurie, ele��son h��mas, eisakouson despota+, Judaei suum #sh'ma Adonai# saepius ingeminabant, Isma?litae Alexandrini: Ejuche nahbudu, alla, alla, alla, malah, ressulala[4].
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 180
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.