navigatione initium duxit.
[1.] Alibi: faciliorem. [2.] Alius: hypothemati. [3.] Alibi: et. [4.] Alius: locorum. [5.] Alibi: ostendebat. [6.] Desunt haec proxima verba in alio codice. [7.] Alius: in modum. [8.] Alius: afferret. [9.] Alibi: lectione. [10.] Alius: amici. [11.] Alius: aut. [12.] Alius: congruum. [13.] Alibi: quondam. [14.] Alibi: verba. [15.] Alius: aliquando.
Cum enim Coronaeus ad coenam una cum iis quos diximus consedisset et ego[1] Phaedonem Platonis, quem antea legere coeperam, persequi jussus eum locum attigissem, quo Socrates Aegyptiorum cadavera tanto artificio condita fuisse diceret, ut incredibile tempus a putredine vindicarentur, Octavius petiit a Coronaeo, ut locum relegerem, quod a me factum est. Nam consequentia aeque ac praecedentia[2] pertinent[3] ad immortalium animorum vim ac potestatem, de quibus copiose ab illius superioribus diebus disputatum erat. Hic igitur CORONAEUS: Non satis, inquit, de animorum immortalitate nobis disseruisse videmur?
[1.] Duo haec verba desunt in aliis codicibus. [2.] Alibi: antecedentia. [3.] Deest in uno codice, sine dubio per lapsum manus vel memoriae.
Plus, inquit SALOMO, quam satis est inter nos ipsos, quibus etiamsi nullae demonstrationes exstarent, persuasa jam pridem est immortalitas animorum et sempiterna bonis praemia, supplicia sceleratis decreta.
Ego vero, inquit TORALBA, utilissimum duco, perspicuas[1] omnium rerum et earum praecipue, quae ad pietatem pertinent, demonstrationes exquirere, ne ab Epicuraeis rerum divinarum irrisionibus[2] imparati offendamur.
[1.] Alius: perspicuitatem. [2.] Alius: irrisoribus.
Tum SENAMUS: Multos Deorum contemptores, plures etiam qui nihil a belluis nisi figura differunt[1], Epicureum tamen adhuc reperi neminem, i.e. qui Deos nulla praemiorum spe religiose coleret, qui frugalissime ac temperatissime viveret[2], qui continentiam, justitiam, fidem, morum integritatem, ut Epicurus, amplecteretur[3] mortales tamen animos crederet, nec ullum ab immortali Deo negotium cuiquam impendere arbitraretur, qui demum[4] summum hominis extremumque bonum non in corporis voluptatibus, sed in animi excelsi tranquillitate collocaret serena.
[1.] Alius: differrent. [2.] Laertius in Epicurum; Seneca in epistolis passim. [3.] Alius: amplexaretur. [4.] Alius: denique.
Tum TORALBA: Demus Epicurum his omnibus virtutibus excelluisse, quid tamen illi profuerunt, cum divini numinis metum et venerationem quasi securi quadam a radice amputaret? Nam sublata praemiorum spe, sublata numinis ac poenarum metu, hominum inter homines societas nulla stare potest; quis enim fidei et[1] justitiae locus esse potest apud eos, qui nihil nisi testem aut judicium metuant? Fuit itaque in Epicuro ficta opinio integritatis, cum adversus Deum immortalem tam injustus esset[2], ut omnem illi justitiam eriperet, i.e. praemiorum ac poenarum potestatem, neque enim aliam ob causam libros de religione[3] scripsit, quam ut Diagorae ac Protagorae poenas effugeret.
[1.] Alius: aut. [2.] Alius: est. [3.] Alius: religionibus.
Tum SENAMUS: Quid est igitur, quamobrem ab aliis sectarum generibus ad Epicureos plerique deficiant, ab Epicureis tamen ad alias nulli redeant?
[1]CORONAEUS: Non magis mirum videri debet, quam ex viris castratos quidem posse, sed ex castrato virum fieri neminem, ut a pudicitia molles sunt et faciles aditus ad impudicitiam, reditus vero ad pudicitiam omnes interclusi[2] obsidentur[3].
[1.] Alius addit: Tum. [2.] Alius: reclusi. [3.] Deest in alio codice.
Tum[1] OCTAVIUS: Meminisse juvat periculorum praeteritorum, ac Neptunum procul a terra spectare furentem[2], ut ab hominis istius teterrimi cogitatione quam longissime discedamus, nam ut lyricus ille scribit. Quae enim[3] ex Phaedone Platonis mox legit anagnostes, recordationem mihi excitarunt periculosissimae navigationis, quam nisi molestum esset, libenter vobis enarrarem.
me tabula sacer Votiva paries indicat humida suspendisse potenti Vestimenta maris Deo[4],
[1.] Alius: Posthaec. [2.] Horatii Epist. I, 1. [3.] Horatii Carm. Od. I, 5. [4.] Alius: etiam.
CORONAEUS: Quis non libenter Octavium audiret?
[1]OCTAVIUS: Cum in Aegypto urbem Cairam, quam incolae a civium multitudine et urbis magnitudine gallinam incubantem interpretantur, et circa urbem pyramides antiquas lustrarem, Genevensis quidam empiricus, quem mihi socium adjunxeram, persuasit, ut Amomiam[2] legeremus; sic enim appellabat Aegypti cadavera, quae antiquitus amomo, cardamomo, sala, aceto, melle, myrrha, alo?, nardo, cassia[3], resina caeterisque id genus venenis a putredine vindicantibus condita et macerata diu fuissent, quorum cadaverum tantam vim subesse affirmabat[4], ut morbis fere omnibus mederentur. Ego tametsi hominibus empiricis dubia fide assentior[5], ei tamen acquievi et uterque utriusque ope inter pyramides, quam plurimis erutis sepulcris, cadaver obvolutum corio bubulo detraximus. Sub corium innumerabiles fasciolae densissimisque lini replicationibus singulae singulis adjunctae, nec ulla sui[6] parte detritae, inauratam cutim contegebant; aurum enim, ut minime ignoratis, a corruptione non cadavera modo, sed etiam ligna, metalla caeteraque diutissime tuetur. Caro ipsa cum cute flavescens ac fusca e duritie ac hypostasi videbatur, qua saccharum vetus Creticum: interiora visceribus exenteratis siccissima et in cordis sede imago lapidea insculpta, nomine Isidis, Aegypti quondam reginae, cujus sepulcrum est in urbe Nysa superioris Arabiae et in marmorea columna[7] hoc epitaphium insculptum[8]:
Ego Isis sum Aegypti regina A Mercurio[9] erudita; Quae ego legibus statui, Nemo solvet; Ego sum mater[10] Osiridis, Ego sum prima frugum inventrix, Ego sum Hori[11] regis mater; Ego sum in astris canis refulgens; Mihi Bubastis urbs condita est. Gaude, gaude Aegypte, Quae me nutristi!
[1.] Alius addit: Tum. [2.] Alius: Ammoniam. [3.] Alius: Caesia. [4.] Alibi: inesse confirmabat. [5.] Alibi: assentiam. [6.] Alius: sua. [7.] Alius: tabula. [8.] Alius: inscriptum. [9.] Herme scilicet trismegisto.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.