seque litteratissimis hominibus et illos sibi arctissima societate sic conjunxerat, ut domus ejus sacrarium Musarum ac virtutum haberetur. Et quoniam corporis habitu admodum tenui ac viribus imbecillior erat, quam ut maris jactationes aut longas peregrinationes[6] ferre posset, at incredibili desiderio teneretur, diversarum gentium linguas, studia, ingenia, mores, virtutes percipiendi, ac convictum domesticum adsciverat, homines peregrinos Fridericum Podamicum, Hieronymum Senamum, Diegum Toralbam, Antonium Curtium, Salomonem Barcassium[7], Octavium Fagnolam[8], qui tametsi bonarum artium instructissimi essent disciplinis, singulari tamen quisque scientia caeteris praestare videbantur. Cura autem in aedibus Coronaei simul habitarent, ex omnibus fere orbis regionibus si quid novum aut scitu dignum contigisset, facile ab amicis, quos Romae, Constantinopoli, Augustae, Hispali, Antwerpiae, Lutetiae conquisierant, litterarum ope intelligebant. Nec vero solum urbanitate sermonis ac morum suavitate, verum etiam innocentia atque integritate tanta vivebant[9], ut nemo tam sui similis quam omnes omnium viderentur; quippe nulla contentione verborum aut vincendi[10] cupiditate, sed omnes studio discendi ferebantur, itaque omnes cogitationes ac studia ad verum decus traducebant. Illud autem optimum, quod Coronaei domus cum infinita librorum ac veterum monumentorum varietate ac copia, tum etiam instrumentorum seu ad musicam seu ad omnes artes mathematicas refertissima esset; nihil tamen rarius mihi visum est, quam pantotheca quadrata sex pedum. Divisio cujusque pedis in sex apothecas numerum ex quadrato triginta sex in se ducto conficiebat capsulas 1296. Senarium autem selegerat, quod is numerus solus inter reliquos[11] perfectus esset ac latissime in universa natura pateret, non modo ad plurium animantium aetates, quae in hoc numero terminantur, verum etiam quod in tota natura sex corpora tantum sint perfecta, sex tantum colores simplices, sex sapores simplices, sex harmonici concentus, sex tantum metalla simplicia, sex locorum situs, sex etiam sensus cum sensu communi.
[1.] Alius: Hadriatici. [2.] Alius: totius. [3.] Alius: cuique. [4.] Alius: illic. [5.] Alius addit: animi. [6.] Alibi: peragrationes. [7.] Alius: Barcassum. [8.] Alius: Tagnolam. [9.] Alibi: vigebant. [10.] Alius: vivendi. [11.] Alius: digitos.
Pantothecam ex olea i.e. ex incorruptibili prope materia fabricari jusserat, ut mundi universitatem ejusque suppellectilem et omne instrumentum contineret. Principio imagines sexaginta[1] inerrantium siderum, deinde planetarum, cometarum similiumque impressionum, elementorum, corporum, lapidum, metallorum, fossilium, stirpium, animantium quaeque nancisci poterat, ordine[2] quaeque suo aptaverat. At quoniam stirpium et insectarum omnium forma exigua pantotheca nec contineri nec haberi propter raritatem poterat, pictura vel scriptura vel genere quaeque suo capsulis denotabantur, ut rhinoceros, caper[3] indicus hisque similia. Caetera vel inferri curaverat vel illata co?merat.
[1.] Alii 48 aut 84; alius plane numerum non addit. [2.] Alibi: genere. [3.] Alius: cobras et ad marginem: cuber; alius: cabras.
Seorsim autem stirpes integras aut radices grandioribus chartis contentas habebat, sic tamen, ut particulam stirpium et animantium quaeque capsulae continerent, eo tamen ordine, ut extrema primis, media utrisque, omnia omnibus apta serie cohaererent, quippe terram inter et lapides argillam et cretam utriusque[1] naturae media collocarat, inter aquam et adamantes crystallum, inter lapides et metalla pyritem sive[2] marcasitharum genus, inter lapides et plantas corallium, inter animantes et stirpes ea quae zoophyta dicuntur, inter animantes aquatiles et terrestres amphibia, inter aquatilia et volatilia pisces volatiles, milvum inquam et loliginem, inter volatilia et terrestria bruta vespertilionem.
[1.] Alibi: utrisque. [2.] Alius legit: _sed margaritarum genus inter_ etc.
Sic autem compleverat pantothecam, ut sex coloribus simplicibus capsulae distinguerentur ad memoriam firmiorem[1], et adversa luce ita collocarat, utomnia facile perspicerentur, nec enim ad angulos rectos dirigebatur, ne quid ex capsulis excideret, nec rursus in plano jacebat, quo minus lucis reciperet, sed hypotenusae[2] modo innixa parieti species omnes eminus intuenti reducto velo proderet, ut[3] temporis diuturnitate singula saepius legendo fideli memoriae commendarentur. Et quidem in eo tantum profecerat Coronaeus, ut omnes loculorum[4] species animo comprehensas haberet: quae utilitas non modo in iis quae pantotheca continebantur, sed etiam in rebus omnibus quas audiret et legeret se ostentabat[5]. Neque enim scribendo vel loquendo tempus terebat, ne tantundem de valetudine detraheret, sed audiendo, disserendo, meditando judicii vim acerrime sibi comparaverat; et cum cibum caperet, aderat anagnostes, qui tantisper aliquid legeret, dum fames et sitis commodius jucundiusque expleretur nec[6] ullis sermonibus obrueretur. Neque vero Peripateticorum in morem[7] ambulando disserebatur, quia corporis motum judicio ac memoriae officere putabat, nec Stoicorum qui stantes disputabant, quod diu sine taedio et articularis morbi periculo fieri posse negabat, nec Academicorum cubantium more, quod mollitiem ac somnum exciret[8], sed sedendo. Me vero anagnostem inter domesticos asciverat, Romanorum morem secutus, qui etiam inter epulas lectionibus[9] rerum memorabilium animos una cum corporibus pascebant. Sed cum Romani[10] non satis accurate rem propositam eodem momento definirent, Coronaeus in sequentem diem, si quid difficilius occurreret, quaestionem differebat, ne quis imparatus sententiam eam diceret, a[11] qua discedere incongruum[12] arbitraretur. Ipse vero compendiosissimis notis, ut olim[13] +tachugraphoi+, omnia[14] fere excipiebam et excepta seorsim describere solebam, quod cum aliquamdiu[15] fecissem, multas de natura quaestiones, multas etiam de mathematicis, de legum praestantia, de optime genere civitatis, de medicina, de fide historiarum collegi. Nulla tamen disputatio uberior aut argumenti praestantia dignior mihi visa est, quam quae ab Octavii
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.