cognitionem, ut nec falsum dicere nec
audire possit, quod usu venit his, qui omnem animorum caliginem
perspicuis rationibus[3] absterserunt; sed quemadmodum nutrices cum
infantibus balbutire solent, ita legislatores cum plebe saepius errare
necesse est. Cum enim Chaldaei magiam i.e. rerum divinarum ac
sublimium scientiam ad foedissimam cum daemonibus societatem
traduxissent, errore populari factum est, ut Chaldaei, magi et
mathematici pro maleficis usurparentur. Sed omissa verborum
subtilitate rem teneamus.
[1.] Alibi: mathematica. [2.] Alius: _labyrinthos ... inexplicabiles. [3.]
Alius: canonibus_.
SENAMUS: Libenter audirem, sive magum sive maleficum appellare
licet, de sua scientia disputantem, quia vix alius ea capere possit, quam
qui re ipsa sit expertus.
FRIDERICUS: Periculum est, ne idem tibi contingeret, Sename, quod
non ita pridem legato Pontificis Clementis[1] accidisse narrat Sylvester
Prierias. Cum enim sagarum multitudinem carceribus contineret, quae
solitas per aëra transvectiones ac[2] foedissimas cum daemonibus
copulationes, saltationes, epulas, adorationes daemonum confiterentur,
quae physici ac medici ludibria dementium esse affirmabant, judex ipse
cum vicario quaestionum impietatis collega periculum facere decrevit,
pacta impunitate uni sagarum, quae[3] in locum a daemonibus
designatum illos deduxisset. Locus erat urbi proximus; eo igitur a saga
deducti, paulo remotius ramis arborum contecti delituerunt. Sub
mediam fore noctem conventum advolantis utriusque sexus
multitudinis et quasi e nubibus delapsarum avium intuentur et ea geri
vident, quae ab eis gesta verissime narraverant. Postea vero quum
adoratis daemonibus venena tum animantibus tum frugibus perimendis
consueto more accepissent, nec amplius quid[4] restaret quam +dêmou
aphesis+, ut Apulejus loquitur, princeps illius concionis legatum illum
Pontificis Clementis[5] uno cum vicario acciri mandavit, quod adyta[6]
sagarum temerare et sacra profanis oculis intueri non erubuissent.
Itaque e latebris in concionem protracti et contumeliis omnibus affecti,
ad extremum, etiam tot et tantis fustium ictibus caesi et trucidati
fuerunt, ut domum aegre redeuntes octavo[7] post die exspirarent.
[1.] Alius: Comensis. [2.] Haec sequentia quinque verba desunt in alio
codice. [3.] Alibi: si. [4.] Alius: aliud. [5.] Alius: Comensis. [6.] Alius:
abdita. [7.] Alius: uno.
CORONAEUS: Memini, cura ad urbem de inopinato eorum casu
allatum est, Pontifex Clemens[1] rem, uti gesta fuerat, divulgari jussit,
ne quis postea tam incredulus esset, ut dubitare, aut tam impius, ut
periculum facere auderet.
[1.] Alius: Comensis.
CURTIUS: Certe quidem incredibili antea desiderio captus sum,
sagarum transvectiones et conventus cum daemonibus his oculis intueri;
sed cum hujus argumenti scripta omnia veterum Graecorum et
Latinorum legumque divinarum et humanarum[1] ab ultima antiquitate
repetitarum cum nostrorum sortilegorum historiis, indiciis,
confessionibus et hujusmodi societatis compositionibus[2] testium[3]
contulissem, tum certe assentiri necesse habui +hoti esti+ nec tanto
capitis mei periculo experiendum putavi,[4] vera essent nec ne, quae
vulgo ferebantur, memor vulpis Aesopiae, quae cum a leone invitaretur,
ut ejus antrum epulandi causa subiret, noluit,
quia me vestigia terrant Omnia te adversum spectantia, nulla
retrorsum[5].
[1.] Alius: legesque divinas et humanas. [2.] Alius: repositionibus. [3.]
Alius: testis. [4.] Alius: tentavi. [5.] Alius: _Horat. Ep. 1, 1, vs. 74.
Caeterum in uno codice haec verba desunt_.
FRIDERICUS: Ut simia tametsi purpura induta sui semper similis est,
ita quoque daemonum vis ac potestas est ubique terrarum eadem.
OCTAVIUS: Multi multa in universa rerum natura mirantur, nihil
tamien admirabilius est ea, quae frequens est ubique terrarum
+lykanthrôpia+ et +onanthrôpia+. Ridiculum antea putaram, quod in
urbe Caira ferebatur, homines in asinos converti et incredibilia populo
spectante facere. Fabulosum[1] etiam videbatur, quod de Ammonio
proditum est, cum asinum philosophiae auditorem habuisse, quaeque a
Luciano et Apulejo prodita sunt de asino aureo ludicra fuisse. Sed cum
portu Arciones[2], quae nunc Kueza[3] vocatur, solverem et Arabiae
felicis littora legerem, frequentes vidimus sagarum praestigias, quae
homines in asinos ac lupos converterent ac rursus humanae figurae
restituerent, ut ea quae Homerus de Circe, Herodotus de Nerviis, Varro,
Pausanias, Plato, Pomponius Mela de Arcadum et Lycaonum
lycanthrôpia scripserunt, non modo verisimilia, sed pro certis et
compertis haberem.
[1.] Alius: Ridiculum. [2.] Alius: Antinaes. [3.] Alius: Zaela.
CORONAEUS[1]: Aeque mihi ut vobis incredibilia ac ne oculis
quidem istis ac sensibus fidem habuissem, nisi sacris litteris
confirmatum legissem Nabochodonosoris[2] ab humana figura in
pecudum, item[3] virgarum in serpentes conversionem. Nihil tunc
amplius dubitandum putavi, nisi quis putet, Circem et magos facinum
oculis fecisse.
[1.] Deest in alio codice. [2.] Alius: Nebucadnezari. [3.] Deest in alio
codice.
SALOMO: Si esset illa fascinatio ac vecordia mentibus injecta[1], non
mera +metamorphôsis+, non virga Mosis virgas magorum vorare
potuisset, nec arrogantiae poenas lueret Nabochodonosor[2], quem
unguibus ac pelle villosa contectum, totum septennium pecudis figuram
indutum ac mente captum, foeno etiam pastum fuisse, in sacris litteris
testatum habemus. Nam Moses Aegyptiorum magos eadem fecisse
scribit, quae ipse divina potestate fecerat, i.e. serpentes, ranas,
sanguinem. At Moses fascinabat neminem, igitur nec illi, cum eadem
ab ipsis facta fuisse scribat, nec mentem Nabochodonosoris cum
humana figura ereptam ac restitutam fuisse Daniel vates omnium
clarissimus prodidisset.
[1.] Alius: invecta. [2.] Alius: Nabuchdonosor.
CURTIUS: Videtur Homerus his consentanea scribere de procis illis,
quos Circe in porcos mutarat, quibus capita, vox,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.