Colloquium heptaplomeres | Page 7

Jean Bodin
Matisconensi. Plenus est Sprengerus, pleni
Olaus Magnus ac[5] Paulus Grilandus, Sylvester Prierias, Molitor,
Wierus consimilium in aëre sublimi transvectionum narrationibus, quae
non modo theologorum decretis[6], sed etiam legibus divinis et
humanis confirmantur. Et quidem Plato libro secundo de legibus cum
poenas in eosdem decerneret, qui sceleratis magorum artibus uterentur,
ab illis incredibilia fieri scribit, quae tamen ut[7] certissima confirmat
Apulejus et[8] ipsae[9] magicae artis sive impietatis reus ac propterea
publico judicio postulatus. Minus, inquit, calles pravissimis opinionibus
ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel supra
captum cogitationis ardua videntur. Quae si paullo accuratius
contemplaris[10], non modo comperta evidentia, sed etiam factu facilia
senties. Idem paulo post: Prius, inquit, dejerabo solum istum videntem
Deum, me vera et comperta narrare ne ulterius dubitetis. Ex quibus
intelligitur, ea quae nec a natura, nec ab humanis viribus proficiscuntur,
divina aut daemonum ope exerceri.
[1.] Alius: scripsit. [2.] Alius: transvectum. [3.] Plutarchus, in Romulo
1, 4. [4.] Malleus malefic. P. II, qu. 1. cp. 3. p. 250 sqq. Fd. Francof.
1588. [5.] Deest in alio cod. [6.] Augustinus l. 10. de Civit. Dei. [7.]
Deest in alio codice; alius habet: et. [8.] Deest in alio codice. [9.] Alius:
ipse. [10.] Alius: explorantur.
SENAMUS: Volatiles illos nuncios optavi saepe videre, qui sine ullis
equis aut navigiis immensas[1] regiones momento transvolarent.
[1.] Alius: in magnas.
CURTIUS: Memini Petrum Corsum, cum auxiliares copias una cum
Vinea Francorum legato peteret a rege Turcarum, speculum habuisse,
in quo quidem uxorem Massiliae cum adulteris ex urbe Constantinopoli
moechantem[1] videbat, et adultera vicissim maritum in speculo
contuebatur, quem cum portu solveret ac pridie quam Massiliam
appelleret redeuntem perinde aspiciebat, ac[2] si praesens adfuisset.
Sed antequam rediret maritus, sui sceleris conscia fugit Antipolim, quo

maritus illam persecutus una cum liberis adulterio quaesitis et ancilla
contrucidavit. Recens est[3] ac toti provinciae notissima historia, nec
absimile est, quod iisdem fere temporibus ad Aquas Sextias ejusdem[4]
provinciae contigit. Cum enim Guarinus fiscalis advocatus discederet
ab uxore, ut capitis causam diceret in Senatu Parisiorum, pollicitus est
uxori, suam se necem, cum moreretur, renunciaturum. Eo die quo
carnifex gulam illi fregit, uxor in palma dextrae manus imaginem
mariti leviter expressam pluribus[5] praebuit spectandam. Cujus
portenti Grignanus provinciae praeses Henricum II.[6] Franciae regem
fecit certiorem.
[1.] Alius: morantem. [2.] Alius: ut. [3.] Deest in alio codice. [4.] Alius:
ejus. [5.] Alius: quampluribus. [6.] Alius: X.
FRIDERICUS: Eo pertinet illud, quod Thomas Aquinas scribit,
necromantiae genus esse, si quis a moribundo stipuletur, ut se mortuo
denunciet, quo in statu sit futurus.
SENAMUS: Optandum quidem esset illud, ut in libris catoptricis
earum rerum demonstrationes[1] exstarent.
[1.] Alius: rationes.
CURTIUS: Rerum gestarum historia sensibus ipsis nititur, i.e. +hoti
esti+, sed causarum demonstratio, scilicet +to dioti+, altius est ab
intimis philosophiae arcanis repetenda. Mihi tamen videtur
memorabilius his omnibus, quae literis ipsis Corcyraeis continentur, id
quod a Suetonio Tranquillo, Plinio, Dione Cassio, Xiphilino memoriae
proditum est, notissimum Romanum equitem in publicis ludis spectante
populi[1] corona per catadromum decurrisse insidentem elephanto.
Catadromum interpretatur Xiphilinus funem ex altissimis turrium
pinnaculis extentum[2]. Maxime tamen attonitus est populus Romanus,
descendente[3] per funem elephanto, ut Plinius scribit. Hinc veteribus
funambuli elephantes, quibus nihil admirabilius fieri potest.
[1.] Alius addit: Romani. [2.] Alibi: extensum. [3.] Alius: descenso.
CORONAEUS: Causas earum rerum arduas et in abditis naturae

arcanis latentes aut Toralbam nobis explicaturum aut video[1]
neminem.
[1.] Alius: vides.
Hic TORALBA, mista pudore modestia: Nae, inquit, ineptus sum[1], si
agnoscam eas laudes, quas mihi Coronaeus injuria tribuit, quanquam si
arcana naturae tenerem, quae Coronaeus abdita esse fatetur[2], eas
tamen quaestiones physici dissolvere non esset, qui tantum ea, quae in
natura posita sunt, intuetur. Daemonum autem et angelorum actiones
scrutari ad physica mihi pertinere non videntur, sed eos qui +ta meta
physika+ conquirunt, cum a divina pendeant voluntate aut impulsu ac
potestate daemonum geri planum[3] sit. Sed cum Fridericus,
mathematicarum disciplinarum praestantia clarus, ea quae sunt artibus
magorum comprehensa studiose legerit, ut quidem ex ejus
disputationibus saepius audistis, non video quis melius ac certius earum
rerum nobis aperire causas, quam ipse, possit, modo velit.
[1.] Alius: sim. [2.] Alius: confitetur. [3.] Alius: palam.
FRIDERICUS: Saepe jurisconsultis jure succenseo, qui principia
legitima scientia quam profitentur hujusmodi providere: Error jus facit,
licet se invicem decipere, jus esse etiam cum praetor inique decernit.
Sed nunquam justius illis iratus sum, quam quod mathematices et
magiae i.e. sapientiae divinae nomina foedissimis ac facinorosissimis
hominibus concedant. Est enim titulus in Codice Justiniani Augusti de
maleficis et mathematicis, et utrique eadem scelerum[1] immanitate aut
impietate damnati, quo quid iniquius fieri potest?
[1.] Alius: sceleris.
CURTIUS: Hanc jurisprudentiam, quam profitemur ac tuemur,
Fridericus sugillare consuevit, quod in mathematicorum[1] perspicuis
ac certissimis demonstrationibus educatus cum ab Euclide ad
Accursium delabitur, a luce clarissima in atram caliginem et
labyrinthum[2] errorum inexplicabilem delapsus sibi esse videtur.
Toralbam quoque saepe audistis hanc legitimam scientiam aspernari,
qui ita se comparavit ad veri
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 183
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.