pili porcorum
videbantur, mens tamen ipsa[1] constans ac figura manebat[2].
+Hoi de suôn men echon kephalas, phônên te, demas te, Kai trichas,
autar nous ên empedos+[3].
Boëthius ita reddidit: Voce et corpore perditis, sola mens stabilis
semper monstra, quae genuit, patitur.
[1.] Alius: ita. [2.] Alius: restabat. [3.] Homeri Odyssea +K+, 239.
FRIDERICUS: At non solum corporis figuram mutare saga potest, sed
etiam mentis ac rationis vim eripere, humana stante figura, ut Philo
Ebraeus scribit[1] quod antea persuadere mihi non poteram, nisi plane
exploratum haberem, magi cujusdam capitali maleficio mentem
adolescenti affinitate mihi conjuncto penitus ereptam fuisse ac plane
dementem postea semper vixisse, quod Actius Sincerus his versibus
significat:
Illum illum magicis conabor adurere sacris, Qui miserum tota
spoliatum mente relinquit,
quae his versibus Lucani consentanea sunt:
Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit[2].
[1.] Philo de specialibus legibus. [2.] Alius: fuit.
SENAMUS: Quid facilius erat Circae, quam procos suos in porcos
mutare? Id enim fit unius litterae translatione.
CORONAEUS: Facilius est procorum in porcos mutatio ex morum,
quam ex litterarum similitudine. Eos enim, qui se ventri ac libidini
penitus addixerant Circaeisque illecebris mancipaverant, ratione ac
mente caruisse nec praeter figuram humanam quidquam hominis
habuisse opinor, contra quam Homerus scripsit, humanam quidem
figuram amisisse, mentem vero stabilem et inconcussam[1] retinuisse.
[1.] Alius: inconfusam.
FRIDERICUS: Argute id ac vere; sed si hanc solam interpretationem
feramus, caetera divinis et humanis legibus comprehensa in dubium
revocabuntur. Neque enim Herodoto, Maroni, Homero, Platoni
metamorphosis illa hominum in pecudes, sed etiam Moysi, Jesaiae,
Danieli, theologis clarissimis[1], narratur. Quin etiam his ipsis
temporibus apud eosdem Nervios Herodoti, quos Livonas appellamus,
singulis annis circa solstitium hibernum magna sortilegorum multitudo
flumine regionis trajecto in lupos mutantur, tum in greges, homines,
armenta crudelissime grassantur ac duodecimo post die eodem flumine
transmisso rursus humanam recipiunt figuram. Qua de re quaestiones a
magistratibus capitales constituuntur, qui cum transmutantur in hunc
modum, pro sortilegis convictis tenentur. Id autem potissimum accidit
iis, qui humana carne vescuntur, ut[2] primum Lycaoni regi Arcadum[3]
contigisse Pausanias scribit, cum humanam hostiam Jovi Lycaeo
sacrificans libaret, post etiam Demarcho Parrhasio, quem M. Varro et
Copas, qui Olympionica[4] scripsit, cum eidem Jovi humanis hostiis
sacrificaret, gustato sacrificio derepente in lupum evasisse ac decimo
post anno humanam figuram recepisse, denique pugillatu olympico[5]
certaminis praemium tulisse tradunt. Id cum Arcades saepius
exploratum et compertum habuissent, sacratis legibus[6] vetuerunt,
poena capitali subjecta, ne quis Lycaei Jovis templum ingrederetur.
[1.] Addit alius: pro verissima. [2.] Alius: et. [3.] Alius: in Arcadiis. [4.]
Alius: Olympiaca. [5.] Alius: _pugillatum olympici. [6.] Alius:
litteris_.
SENAMUS: Istud quidem mihi videtur persuaderi posse, neminem ex
homine pecudem sine hominis interitu fieri posse, ac verius putarem,
fallaces hominum oculos, velut Heracleoticos falsos martyres, fascino
praestringi.
FRIDERICUS: Praestigias magos facere non dubito, nec tamen semper
nec omnibus. Cum enim Thuringiam Germaniae inferioris obirem[1],
circulator quidam in oppido erat, qui spectaculis inanibus plebem
imperitam accepta mercede pascebat. Is igitur quadrigam onustam
foenis una cum equis et quadrigario turba spectante devoravit. Deinde
cum coelum scandere se velle dixisset, repente a terra sublatus est, hunc
pedibus uxor apprehensum sequitur, dein ancilla heram pedibus
apprehensam secuta est, servus ancillam, qui sublimes in aëre suspensi,
quasi acus a magnete tracti, omnibus attonitis[2] aliquamdiu
constiterunt.
[1.] Wierus de praestigiis. [2.] Desunt duo haec verba in alio codice.
CURTIUS: Devorationem quadrigae et quadrigarii ad fascinam
pertinere judico, sed ascensionem et subvectionem illam daemonis ope
factam non dubito. Nam Simon magus[1], spectante Nerone cum
ceteris principibus et aulicis, in membra secari se jussit, deinde
membratim concisus revixit, post etiam sublimis in aëra subvectus est
ac divinos honores et statuam a Caesare adeptus. Quid est enim tam
arduum, tam contra naturae vim[2], quod saga illa se facturam
profiteatur:
Cum volui, ripis ipsis mirantibus amnes In fontes redire suos,
concussaque sisto, Stantia concutio, cantu freta nubila pello, Nubilaque
induco, ventos abigeque vocoque. Vipereas rumpo verbis et carmine
fauces, Et silvas moveo[3] jubeoque tremiscere montes Et mugire
solum Manesque exire sepulcris, Te quoque, Luna, traho.
[1.] Justinus Martyr, Clemens et Irenaeus. [2.] Alius: viam. [3.] Alius:
foveo.
CORONAEUS: Num tibi, Toralba, videntur haec per naturam, an vero
daemonum ope fieri potuisse?
Hic TORALBA: Ingenue, inquit, aperiam quae sentio, sed illud abs te,
Coronaee, peto, ne in rebus tam arduis amplius exigas, quam quod
possum.
CORONAEUS: Valde amens sim, si scire velim, quae tu nescias.
TORALBA: Aliarum quidem artium veritatem[1] cum assequi me
posse diffiderem, res ipsas et rerum abditas in natura causas omni
studio scrutari[2] conatus, idem mihi ipsi quod navigantibus usu venit.
Nam quo longius a littoribus discedunt, eo vada sentiunt profundiora,
quousque[3] ab omnibus terris longissime remoti[4] molybdaenarum[5]
propter maris altitudinem usum amittant. Ita quoque me in naturas
elementorum, fossilium, metallorum, stirpium, animantium ac
coelestium corporum intuentem, postremo in angelorum ac daemonum
mirabilem potestatem altius mentis agitatione[6] subvectum ratio
penitus deseruisse videtur. Quo etiam plura scire cupio, quoque
attentius et cautius subtilissima
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.