Alius: corpora. [2.] Alius: si quae illata. [3.] Alius: is ...
sollicitaretur.
CORONAEUS: Hujus navigationis historia non modo grata, sed etiam
perutilis mihi videtur, et quae dicendi materiam nobis, si nullam
haberemus, abunde suppeditaret. Primum, cur ab Aegyptiis cadaveribus
procellae oriantur, cum aliis alio transvectis cadaveribus nihil tale
contingat? Haud tamen scio, an sepulcro violato in alienis cadaveribus
idem futurum sit. Deinde, an daemonum ope maria commoveantur? an
vero ab exspirationibus, ut physici tradunt. Postremo, cujus precibus in
tanta religionum varietate navim incolumem Deus in portu collocavit?
Sic[1] omnes conticuere, et cum caeteri Toralbam intuerentur, quod
esset in physicis accuratissime versatus, nihil tamen ausus est in rebus
tam arduis.
[1.] Alibi: Hic.
Sed CORONAEUS, rupto silentio: Satis est, inquit, ea proposuisse, de
quibus crastina die disputaturi sumus, ut, quod in aliis quaestionibus a
nobis fieri consuevit, paratiores redeamus. Caeteris annuentibus evocati
pueri, divinarum laudum suavissima modulatione fidibus, fistulis ac
vocibus erudite confusa, ut moris erat, uniuscujusque animos
demulserunt, quibus peractis accepta quisque abeundi venia discessere.
LIBER SECUNDUS.
Postera die redeuntes, cum humanissime se consalutassent et[1] quod
quisque didicerat colloquio contulissent, paulo post laeti[2] consederunt.
Hic CORONAEUS litteras quas a Corcyraeo mercatore acceperat mihi
pro Phaedone legendas dedit, quibus ea continebantur, quae
Constantinopoli gesta fuerant in circumcisione primogeniti Turcarum
regis, qui principum, qui legatorum conventus, quae frequentia
peregrinorum, qualis pompa ludorum Circensium, quae convivia, quae
largitiones, quantus rerum omnium apparatus et quo quaequae ordine
gesta fuissent. Et quoniam admirabilia videbantur ac prope incredibilia,
nisi acta essent in theatro ac conspectu tantae hominum multitudinis,
quanta unquam in illa urbe fuisse memoratur, jussit CORONAEUS ea
relegere, quae maxime ad mirabilitatem facerent, scilicet
funambulorum alacritatem et audaciam, qui semper funes ab altissimis
pinnaculorum summitatibus aptatos ac distentos levissime currerent ac
saltarent. Item equitis illius, qui soleas ferreas pedum ejusdem equi
posteriorum quo vehebatur pernicissime currentis a tergo sagitta
transfigeret; item ejus, qui erectus in pedes super duorum equorum
rapidissime currentium sellas[3] ferebatur. Item, ut duo equites super
sellas duorum equorum stantes in pedes erectum gestarent alium sagitta
ferientem tantisper, dum equi, in quibus stabant, incitatissimo cursu
raperentur. Item, ut alius trabem ferream ictu vehementi ad tibias nudas
adjecto[4] rumperet sine cruore ac livore, ut etiam soleas ferreas
equorum manibus frangeret ac partes ruptas dentibus dissecaret, ut
etiam jacenti trabes ingentes brachiis supponerentur et super incude
ferrea superposita pectori malleis gravissimis tunderent, nihilosecius
tamen omnibus renitentibus levissime resurgeret, ac pleraque his
similia litterae complectabantur, quae pridie Idus Iulias datae fuerunt
Corcyrae et Idibus allatae Venetiam, quae a Corcyra milliaribus circiter
CCL distat[5].
[1.] Sequentia haec sex verba in alio codice, desunt. [2.] Deest in alio
codice. [3.] In codicibus: soleas. [4.] Alius: advecto. [5.] Alius: quia
Corcyra milliaribus circiter CCL, ita ut desint quaedam ad sensum.
Hic FRIDERICUS: Oportuit igitur, inquit, horis singulis navigium
decem milliaria percurrere.
CURTIUS: Illud spatium horis singulis Euro spirante confici posse non
dubito, si modo actuaria[1] navis aut myoparo pluribus velis incitaretur,
qualibus utuntur Piratae, cum naves onerarias insequuntur[2].
[1.] Alius: vectuaria. [2.] Cf. Cic. Verr. I, 34. [N.]
SENAMUS: Non satis compertum habeo, quo quaeque temporis spatio
navis decurrat; illud tamen constat, Pauli Aemilii[1] victoriam de
Perseo Rege[2] adeptam in Macedonia quarto post die divulgatam
Romae fuisse ludis theatralibus, auctore tamen incerto. Consimilis
victoria Romanorum ad Sagram[3] fluvium eodem die in Peloponneso
praedicabatur. Aliud autem praelium adversus Medos ad[4] Mycalem
Asiae superioris urbem scitum est eodem die in castris Graecorum ad
Plataeas. Item imperante Domitiano fama Romam perlata est,
Antonium qui contra Domitianum arma ceperat, eo ipso die quo fractus
ac caesus est, in Germania victum fuisse, tametsi ab urbe abesset
milliaribus MMCCCC, et eodem momento, quo Romani Tarquinios ac
Latinos ingenti praelio fuderant, id ipsum Romam perlatum est, auctore
incerto.
[1.] Plutarchus, Aemilius p. 286. [2.] Alii: Persio regio vel Persiae
rege. [3.] Codices: Sayram, sine dubio falsissime. Sagra autem erat
nomen fluminis inter Locros et Caulonem, Bruttias urbes, siti. [N.] [4.]
Alius: ante.
FRIDERICUS: Haec antiquis mirabilia visa sunt, cum tamen nihil
frequentius magorum ope ac daemonum fieri soleat, qui etiam in
speculis arte magica conflatis vel punctis ea, quae toto terrarum orbe
geruntur, spectanda proponunt. Alii canes emissarios habent, qui omnia
dicta, facta, gesta, victorias, offensiones denunciant humano sermone,
qualem habuisse Cornelium Agrippam Wierus discipulus[1] ac Paulus
Jovius scripsere, quem etiam hero mortuo frequens hominum multitudo
in flumen Rhodanum nulla vi adactum demergi vidit.
[1.] Deest in uno codice.
SENAMUS: Hujusmodi canem loquacem educarat Franciscus[1]
Senensis, qui avorum memoria populo Romano spectante ac sermonem
canis audiente flammis est exustus.
[1.] Alius: Francisca ... quae ... exusta.
FRIDERICUS: Multa quidem incredibilia putantur, quibus tamen nihil
usitatius. Ad extremas Aquilonis oras homines scilicet quasi volucres
mirabili celeritate remotissimas regiones obire, ut de Apollonio
Tyanaeo Philostratus scribit[1], ab ultima Aethiopia et Nili fontibus
Romam brevi transvolatum[2]. Idem Plutarchus de Romulo[3], de
Aristaeo Proconnesio, de Cleomede Astypalaeio, ac Hugo
Floriacensis[4] de comite
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.