Colloquium heptaplomeres | Page 5

Jean Bodin

[2.] Homeri Il. X, vs. 4.
Quae cum satis intelligeret nauclerus, qui nos antea forti animo meliora
sperare jusserat[3], attonitus et, ut ait ille,
Victus violento navita Coro.
[3.] Alius: jussit.
omnes ad vacuandam navim compulit, quae continuis fluctibus
complebatur. Cum autem vehementi jactatione fracta corpora laborem
refugerent, jactis anchoris, unumquemque ad preces divinas gemebunda
oratione excitavit. Qua voce exaudita quidam Florentinus Catharinam
Senensem, alius virginem Lauretanam, huic civitati notissimam,
plerique Nicolaum, alii Clementem appellare, nonnulli vero lugubri
voce canere: "Ave maris stella" etc., Graeci mercatores vulgari sermone
+sôson hêmas kurie, eleêson hêmas, eisakouson despota+, Judaei suum
#sh'ma Adonai# saepius ingeminabant, Ismaëlitae Alexandrini: Ejuche
nahbudu, alla, alla, alla, malah, ressulala[4]. Venetus quidam sacrificus
in cista vitrea circulari hostiam consecratam flexis genibus e sinu
extollens, inquit:
O salutaris hostia, Quae coeli pandis ostia[5].
[4.] Alius Codex: eiache nohbuem, eiache nostinu, allah; alius: ill alah
resullala. [5.] Alius: ostium.
Caetera nostis. Calaber nescio quis clara voce erumpens: A te solo, a te
o dio peccato habbiamo, il soccorso non gia della creatura, ma del
grand dio: habia pietado[6] iddio di noi mortali ciechi. Massiliensis[7]
mercator:
L' esprit, si Dieu le mande, Souffle tempestueux, Et s' enfle en la mer
grande Le flot[8] impetueux; Mais si a-t-il besoin, Crians à Dieu
lamentent, Subit il les met loin Des maux qui les tourmentent, Fait au

vent de tempeste Sa fureur appaiser, Fait que la mer s' arreste, Fait les
ondes cesser,
[6.] Alius: pietà. [7.] Alius: Massal ensis. [8.] Alius: _les flots_.
et caetera, quae non memini. Ego cum vota in periculis adeundis
semper efficacissima fuisse intellexeram, in ora procumbens ab[9]
immortali Deo veniam flagitiorum precatus, votum feci, si periculis
ereptus in portum incolumis invaderem, diem illum annua festivitate
me consecraturum. At Hispanus miles ingenti fluctu madefactus Deum
consuetis Hispanorum contumeliis nefarie execrabatur: In despecho etc.
Non dicam caetera: malgrado etc. pere etc. et: à la virgen sa madre;
postremum illud subjecit: no es poderio che sia comparado à el diabolo,
insanum carmen illud cogitans:
Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.
Quae scelera cum audiisset mercator quidam, ira motus nauclerum
compellavit, ut tantam impietatem maledici supplicio ac jactu
vindicaret, alioqui futurum ut omnes ob unius flagitia perirent.
[9.] Alius: et.
SALOMO: Veteres oborta tempestate, si precibus sedari non posset,
sorte jacta demergebant eum, in quem sors cecidisset. Sic enim vate
Jona demerso, cui sors obtigerat, tempestates repente conquieverunt;
idem futurum fuisse de Hispano opinor tot ac tantas contumelias in
Deum evomente, atque utinam mos ille in usum revocaretur; sed
quoniam sors in potentissimum saepius, nunquam tamen nisi[1] in
meritum[2] cadebat, qui suorum satellitio stipatus sacrarum sortium
fidem eluderet, ideo[3] sortes nauticae desierunt. Sic tamen confirmo
nisi suo scelere periturum neminem, quin etiam saepe fit, ut unius
integritas reliquos a praestantibus periculis eripiat, aut solus a
naufragiis, ab incendio, a popularibus morbis eripiatur.
[1.] Deest, ut videtur, raro. [2.] Alius: merentem. [3.] Alius: ob id.
OCTAVIUS: Cum frustra preces fudisse videremur, bonus genius

nauclerum impulit, ut Aegyptia cadavera, si quae in navim invecta
essent, demergi juberet, capitis indicta poena. Hoc ego[1] edicto
perterritus et ipsa noctis caligine tectus cadaver de arca detractum in
mare dejeci, sed ita ut nemo senserit. Derepente ventorum vis
conquievit ac secundis ventis salvi in Cretam pervenimus. Hic
venerabili[2] canitie senex expansis ad coelum manibus, immortali Deo
gratias agens, caeteros suo exemplo impulit ad laudes divinas. Nos vero
voti memores hoc dithyrambo lusimus:
[1.] Alius: enim ... dejecit. [2.] Alius: venerabilis.
Nunc effunde Deo carmina suavibus Linguis ô sacra, qui[3] littora
fluctibus Ereptus gracili succutiens pede, Miraris fremitus aequoris
ardui. Vos impura procul numina cedite. Praestanti maris ac terribili
Deo Qui suprema ferit sidera vertice, Qui moles aqueas sustinet in
globum Suspensas liquida materia ... Constringente sinu pondera terrea
Conspirant Zephyri Corus[4] et Africus Vulturnique leves et gravis
imbribus Auster qui rabidis flatibus undique Tempestatis ab imo
rapidae[5] vado Tetram colluviem crebrius excitant. Tunc[6] immane
strepens et gemitu gravi Auras[7] verberat et fervida confluit In naves
aqua nautis trepidantibus. Sed si quis metuens Te precibus sacris O ter
magne Parens aequoris invocet, Extemplo revocans Halcyonum
quiem[8] Nautas incolumes littore collocat Qui claris geminant cantica
laudibus.
[3.] Alius: per. [4.] Alius: Eurus. [5.] Alius: stupida. [6.] Alius: Tum.
[7.] Alius: Aures. [8.] Alius: quies.
SALOMO: O si periculis erepti omnes in hunc modum immortali Deo
gratias agerent! Sed ingratorum spes tabescet, ut divinissime scriptum
est a sapientiae magistro.
OCTAVIUS: Ego senem illum, qui diuturno navigandi usu caeteris
prudentia mihi praestare videbatur, rogavi, cur nauclerus Aegyptia
cadavera[1], si qua illa[2] fuissent, immergi jussisset? Illud mihi
reposuit, cadaverum Aegyptiorum vectura tempestates semper cieri,
cujus rei fidem toties exploratam asseverabat, ut nauticis Aegyptiorum
legibus cadavera transvehi sanctissime prohiberentur; eum[3] enim, qui

contra faceret, mercium jacturam et omnia detrimenta mercatoribus
dependere solitum. Qua re intellecta flagitii conscius tacendum
hactenus mihi putavi, ne quis a me reposceret detrimenta accepta.
[1.]
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 183
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.