Colloquium heptaplomeres | Page 4

Jean Bodin

columna[7] hoc epitaphium insculptum[8]:
Ego Isis sum Aegypti regina A Mercurio[9] erudita; Quae ego legibus
statui, Nemo solvet; Ego sum mater[10] Osiridis, Ego sum prima
frugum inventrix, Ego sum Hori[11] regis mater; Ego sum in astris
canis refulgens; Mihi Bubastis urbs condita est. Gaude, gaude Aegypte,
Quae me nutristi!
[1.] Alius addit: Tum. [2.] Alius: Ammoniam. [3.] Alius: Caesia. [4.]
Alibi: inesse confirmabat. [5.] Alibi: assentiam. [6.] Alius: sua. [7.]
Alius: tabula. [8.] Alius: inscriptum. [9.] Herme scilicet trismegisto.
[10.] Mulier s. uxor. [11.] Alius: Ori.
Sacra Isidis abrogata sunt, ni fallor, Constantini Magni dominatu, ex
quo constat, cadaver illud ante MCCC annos conditum fuisse, et fieri
potest, ut ante annorum duo triave millia sepultum fuerit. Erat autem
virile cadaver et plane inodorum ob nimiam siccitatem. Nam muliebria

cadavera foetorem ac putredinem contrahere potuissent[1], tum quia
foeminarum adeps et pulpa plenior ac humidior est, tum etiam quod
virginum ac mulierum, quae senecta nondum contabuerant cadavera,
non ante triduum pollinctoribus et pharmacopolis permittebantur[2], ne
stuprum cadaveribus inferrent, ut quidem apud Herodotum legistis.
[1.] Alius: contrahunt facilius. [2.] Alius: promittebantur.
SALOMO: Incredibilis ista libido mihi videtur.
CORONAEUS: Pleraque apud Herodotum fabulosa leguntur, quae
Plutarcho adversus eum[1] scribendi occasionem praebuerunt.
[1.] Alius: Herodotum.
FRIDERICUS: Cum a sceleribus istiusmodi abhorreamus[1],
incredibilia putamus, quae temporis diuturnitas verissima comprobavit.
Ac ne longius[2] ab hac urbe progrediamur, Malatesta nescio quis
princeps Ariminensium avorum memoria nobilem cujusdam Germani
comitis uxorem, cum religione obligata Romam iter haberet, hospitio
excepit, sed cum oblato illi stupro nullis blanditiarum illecebris, nulla
vi adhibita pudicitiam eripere potuisset, gladio crudelissime jugulum
clausit, ut quam in vivente non poterat, in truncato et quidem cruento
cadavere[3] libidinem satiaret.
[1.] Vide Joh. Pontanum Bandellum. [2.] Alius: Ne longe. [3.] Alius:
corpore.
CURTIUS: Non in Aegypto aut in Italia tanti sceleris immanitas resedit,
sed in Galliam usque pervasit. Ipse quidem vidi Tholosae chirurgum,
qui in cadavere mulieris, peste mortuae, dicebatur nefariam libidinem
explevisse +kai arthra en arthrois echôn+, ut jurisconsulti verbis utamur,
deprehensus flammis ultricibus stupente populo addictus fuisse, quae
quidem Herodoti scripta satis confirmare videntur.
SENAMUS: Plutarchus patriae decus ac dignitatem, quam Herodotus
acerbe sugillarat[1], cum tueri vellet, Herodotum contumeliose
accepit[2], qui tamen a M. Tullio historiarum[3] parens est appellatus.

Et quidem ea quae apud Herodotum plerisque fabulosa videbantur,
temporis diuturnitas verissima comprobavit, ut quae de lycanthrôpia
Nerviorum deque ventorum eruptione[4] etiamnum hac aetate usitata
comperiuntur, quae itidem de maritandis puellis, ut ex formosarum
pretio deformes dotari possint, translatum est in potentissimam ac
florentissimam rempublicam Sinarum.
[1.] Alius: jugularat. [2.] Alius: excepit. [3.] Alibi: historiae. [4.] Alius:
emptione.
CORONAEUS: Audiamus igitur Octavium caetera persequentem.
OCTAVIUS: Vobis cadaver ipsum ex istis[1] sepulcris erutum
obtulissem,[2] si mihi per Tritonios daemones licuisset. Cum enim
domum cadaver importari curavissem et in arcam quasi palladium
surreptum condidissem, Pistacus mercator, qui onusta nave ventorum
opportunitatem in Alexandriae portu exspectabat, quo quidem me
receperam, ut in Italiam post diuturnas peregrinationes redirem,
vectores acciri jussit, ut vela facerent spirante Vulturno. Ego repente
arcam in navim; et quia navigium erat capacissimum, magnam
nautarum et vectorum multitudinem admisit. Est enim, ut scitis,
Alexandriae civitas populosissima et mercatorum peregrinorum
multitudine abundantissima. Cum portu solveremus, flabat Vulturnus,
quem Graeci Euronotum, ni fallor, Aegyptii Syrochum a Syria, unde
spirat, Horatius[3] album Notum vocat, illamque serenitatem nobis
invexit, quam ille describit hoc versu:
Albus ut obscuro detergit nubila coelo Saepe Notus
qui ab Homero eodem sensu +argestês+ vocatur,
[1.] Alius: ipsis. [2.] Pro sequentibus alius ita legit: _et in arcam quasi
Palladium surreptum condidissem, Pistacus_ etc. [3.] Horatii Od. I, 7.
CURTIUS: Idem tamen Argestes[1] nostras Galliae Narbonensis
regiones tanta vi quatit, ut saxa volvere, silvas et domos eruere
consueverit, quem incolae etiamnum Albanum vocant, eodem quo a
majoribus nostris nomine appellatum fuisse scribit Plinius.

[1.] Sequentia haec quinque verba desunt in alio codice.
OCTAVIUS: At vim ejus venti principio leniorem ita progressu
temporis percipimus vehementiorem, sed cum longius ab omnibus
littoribus abessemus, Circius inter Coros omnes rapidissimus, qui ob id
ab Homero +argestês dusaês+[1] appellatur, Vulturno plane contrarius
tempestatem excitavit, unde commoti fluctus tanto impetu latera navis
quatere inceperunt, ut contractis velis jacturam[2] facere cogeremur
mercium graviorum. Jam procella diem noctemque navigium afflixerat,
cum desituram nautae sperarent, quia tempestatem validiorem eo spatio
finiri, rarissime biduum, nunquam triduum excedere affirmabant; multo
violentius tamen quam antea fluctus intumuerant, contrario flatu
conspirantibus ventis.
[1.] Eustathius in Odyss. lib. 3. [2.] Alius: jactum.
SENAMUS: Didiceram ab Aristotele[1], ventos impetu contrario simul
numquam spirare.
[1.] Aristoteles, in problem. Sect. de ventis.
OCTAVIUS: Hoc forsitan Aristoteles scripsit in umbra Lycei, non in
scholis nautarum, qui gravissimas procellas non aliter quam contrario
ventorum flatu cieri tradunt. Hinc[1] illa Maronis:
Una Eurus Notusque ruunt creberque procellis Africus:
[1.] Alius: Secundum.
Item Horatii:
Nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus;
Item Virgilii:
Luctantes ventos tempestatesque sonoras;
Nec aliter Homerus Africum et Aquilonem conspirantes facit:

+hôs d' anemoi duo ponton orineton ichthuoenta, boreês kai
zephuros+.[2]
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 183
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.