Colloquium heptaplomeres | Page 3

Jean Bodin
eam diceret, a[11]
qua discedere incongruum[12] arbitraretur. Ipse vero
compendiosissimis notis, ut olim[13] +tachugraphoi+, omnia[14] fere
excipiebam et excepta seorsim describere solebam, quod cum
aliquamdiu[15] fecissem, multas de natura quaestiones, multas etiam de
mathematicis, de legum praestantia, de optime genere civitatis, de
medicina, de fide historiarum collegi. Nulla tamen disputatio uberior
aut argumenti praestantia dignior mihi visa est, quam quae ab Octavii
navigatione initium duxit.
[1.] Alibi: faciliorem. [2.] Alius: hypothemati. [3.] Alibi: et. [4.] Alius:
locorum. [5.] Alibi: ostendebat. [6.] Desunt haec proxima verba in alio
codice. [7.] Alius: in modum. [8.] Alius: afferret. [9.] Alibi: lectione.
[10.] Alius: amici. [11.] Alius: aut. [12.] Alius: congruum. [13.] Alibi:
quondam. [14.] Alibi: verba. [15.] Alius: aliquando.

Cum enim Coronaeus ad coenam una cum iis quos diximus consedisset
et ego[1] Phaedonem Platonis, quem antea legere coeperam, persequi
jussus eum locum attigissem, quo Socrates Aegyptiorum cadavera tanto
artificio condita fuisse diceret, ut incredibile tempus a putredine
vindicarentur, Octavius petiit a Coronaeo, ut locum relegerem, quod a
me factum est. Nam consequentia aeque ac praecedentia[2] pertinent[3]
ad immortalium animorum vim ac potestatem, de quibus copiose ab
illius superioribus diebus disputatum erat. Hic igitur CORONAEUS:
Non satis, inquit, de animorum immortalitate nobis disseruisse
videmur?
[1.] Duo haec verba desunt in aliis codicibus. [2.] Alibi: antecedentia.
[3.] Deest in uno codice, sine dubio per lapsum manus vel memoriae.
Plus, inquit SALOMO, quam satis est inter nos ipsos, quibus etiamsi
nullae demonstrationes exstarent, persuasa jam pridem est immortalitas
animorum et sempiterna bonis praemia, supplicia sceleratis decreta.
Ego vero, inquit TORALBA, utilissimum duco, perspicuas[1] omnium
rerum et earum praecipue, quae ad pietatem pertinent, demonstrationes
exquirere, ne ab Epicuraeis rerum divinarum irrisionibus[2] imparati
offendamur.
[1.] Alius: perspicuitatem. [2.] Alius: irrisoribus.
Tum SENAMUS: Multos Deorum contemptores, plures etiam qui nihil
a belluis nisi figura differunt[1], Epicureum tamen adhuc reperi
neminem, i.e. qui Deos nulla praemiorum spe religiose coleret, qui
frugalissime ac temperatissime viveret[2], qui continentiam, justitiam,
fidem, morum integritatem, ut Epicurus, amplecteretur[3] mortales
tamen animos crederet, nec ullum ab immortali Deo negotium cuiquam
impendere arbitraretur, qui demum[4] summum hominis extremumque
bonum non in corporis voluptatibus, sed in animi excelsi tranquillitate
collocaret serena.
[1.] Alius: differrent. [2.] Laertius in Epicurum; Seneca in epistolis
passim. [3.] Alius: amplexaretur. [4.] Alius: denique.

Tum TORALBA: Demus Epicurum his omnibus virtutibus excelluisse,
quid tamen illi profuerunt, cum divini numinis metum et venerationem
quasi securi quadam a radice amputaret? Nam sublata praemiorum spe,
sublata numinis ac poenarum metu, hominum inter homines societas
nulla stare potest; quis enim fidei et[1] justitiae locus esse potest apud
eos, qui nihil nisi testem aut judicium metuant? Fuit itaque in Epicuro
ficta opinio integritatis, cum adversus Deum immortalem tam injustus
esset[2], ut omnem illi justitiam eriperet, i.e. praemiorum ac poenarum
potestatem, neque enim aliam ob causam libros de religione[3] scripsit,
quam ut Diagorae ac Protagorae poenas effugeret.
[1.] Alius: aut. [2.] Alius: est. [3.] Alius: religionibus.
Tum SENAMUS: Quid est igitur, quamobrem ab aliis sectarum
generibus ad Epicureos plerique deficiant, ab Epicureis tamen ad alias
nulli redeant?
[1]CORONAEUS: Non magis mirum videri debet, quam ex viris
castratos quidem posse, sed ex castrato virum fieri neminem, ut a
pudicitia molles sunt et faciles aditus ad impudicitiam, reditus vero ad
pudicitiam omnes interclusi[2] obsidentur[3].
[1.] Alius addit: Tum. [2.] Alius: reclusi. [3.] Deest in alio codice.
Tum[1] OCTAVIUS: Meminisse juvat periculorum praeteritorum, ac
Neptunum procul a terra spectare furentem[2], ut ab hominis istius
teterrimi cogitatione quam longissime discedamus, nam ut lyricus ille
scribit. Quae enim[3] ex Phaedone Platonis mox legit anagnostes,
recordationem mihi excitarunt periculosissimae navigationis, quam nisi
molestum esset, libenter vobis enarrarem.
me tabula sacer Votiva paries indicat humida suspendisse potenti
Vestimenta maris Deo[4],
[1.] Alius: Posthaec. [2.] Horatii Epist. I, 1. [3.] Horatii Carm. Od. I, 5.
[4.] Alius: etiam.
CORONAEUS: Quis non libenter Octavium audiret?

[1]OCTAVIUS: Cum in Aegypto urbem Cairam, quam incolae a
civium multitudine et urbis magnitudine gallinam incubantem
interpretantur, et circa urbem pyramides antiquas lustrarem, Genevensis
quidam empiricus, quem mihi socium adjunxeram, persuasit, ut
Amomiam[2] legeremus; sic enim appellabat Aegypti cadavera, quae
antiquitus amomo, cardamomo, sala, aceto, melle, myrrha, aloë, nardo,
cassia[3], resina caeterisque id genus venenis a putredine vindicantibus
condita et macerata diu fuissent, quorum cadaverum tantam vim
subesse affirmabat[4], ut morbis fere omnibus mederentur. Ego tametsi
hominibus empiricis dubia fide assentior[5], ei tamen acquievi et
uterque utriusque ope inter pyramides, quam plurimis erutis sepulcris,
cadaver obvolutum corio bubulo detraximus. Sub corium innumerabiles
fasciolae densissimisque lini replicationibus singulae singulis adjunctae,
nec ulla sui[6] parte detritae, inauratam cutim contegebant; aurum enim,
ut minime ignoratis, a corruptione non cadavera modo, sed etiam ligna,
metalla caeteraque diutissime tuetur. Caro ipsa cum cute flavescens ac
fusca e duritie ac hypostasi videbatur, qua saccharum vetus Creticum:
interiora visceribus exenteratis siccissima et in cordis sede imago
lapidea insculpta, nomine Isidis, Aegypti quondam reginae, cujus
sepulcrum est in urbe Nysa superioris Arabiae et in marmorea
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 183
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.