Colloquium heptaplomeres | Page 2

Jean Bodin
libera mihi videtur. Quo

fit, ut illuc[4] undique confluant, qui summa cum libertate ac
tranquillitate[5] vitam agere decreverunt, seu ad mercaturam seu ad
opificia seu ad otia liberis hominibus digna animum adjungant.
Percommode vero accidit, quod cum litteratos homines ac virtutis
studiosos conquirerem, Paulum Coronaeum nactus sum, qui per omnes
urbis angulos litterarum et antiquitatis monumenta omnia studiose
investigabat seque litteratissimis hominibus et illos sibi arctissima
societate sic conjunxerat, ut domus ejus sacrarium Musarum ac
virtutum haberetur. Et quoniam corporis habitu admodum tenui ac
viribus imbecillior erat, quam ut maris jactationes aut longas
peregrinationes[6] ferre posset, at incredibili desiderio teneretur,
diversarum gentium linguas, studia, ingenia, mores, virtutes percipiendi,
ac convictum domesticum adsciverat, homines peregrinos Fridericum
Podamicum, Hieronymum Senamum, Diegum Toralbam, Antonium
Curtium, Salomonem Barcassium[7], Octavium Fagnolam[8], qui
tametsi bonarum artium instructissimi essent disciplinis, singulari
tamen quisque scientia caeteris praestare videbantur. Cura autem in
aedibus Coronaei simul habitarent, ex omnibus fere orbis regionibus si
quid novum aut scitu dignum contigisset, facile ab amicis, quos Romae,
Constantinopoli, Augustae, Hispali, Antwerpiae, Lutetiae conquisierant,
litterarum ope intelligebant. Nec vero solum urbanitate sermonis ac
morum suavitate, verum etiam innocentia atque integritate tanta
vivebant[9], ut nemo tam sui similis quam omnes omnium viderentur;
quippe nulla contentione verborum aut vincendi[10] cupiditate, sed
omnes studio discendi ferebantur, itaque omnes cogitationes ac studia
ad verum decus traducebant. Illud autem optimum, quod Coronaei
domus cum infinita librorum ac veterum monumentorum varietate ac
copia, tum etiam instrumentorum seu ad musicam seu ad omnes artes
mathematicas refertissima esset; nihil tamen rarius mihi visum est,
quam pantotheca quadrata sex pedum. Divisio cujusque pedis in sex
apothecas numerum ex quadrato triginta sex in se ducto conficiebat
capsulas 1296. Senarium autem selegerat, quod is numerus solus inter
reliquos[11] perfectus esset ac latissime in universa natura pateret, non
modo ad plurium animantium aetates, quae in hoc numero terminantur,
verum etiam quod in tota natura sex corpora tantum sint perfecta, sex
tantum colores simplices, sex sapores simplices, sex harmonici
concentus, sex tantum metalla simplicia, sex locorum situs, sex etiam

sensus cum sensu communi.
[1.] Alius: Hadriatici. [2.] Alius: totius. [3.] Alius: cuique. [4.] Alius:
illic. [5.] Alius addit: animi. [6.] Alibi: peragrationes. [7.] Alius:
Barcassum. [8.] Alius: Tagnolam. [9.] Alibi: vigebant. [10.] Alius:
vivendi. [11.] Alius: digitos.
Pantothecam ex olea i.e. ex incorruptibili prope materia fabricari
jusserat, ut mundi universitatem ejusque suppellectilem et omne
instrumentum contineret. Principio imagines sexaginta[1] inerrantium
siderum, deinde planetarum, cometarum similiumque impressionum,
elementorum, corporum, lapidum, metallorum, fossilium, stirpium,
animantium quaeque nancisci poterat, ordine[2] quaeque suo aptaverat.
At quoniam stirpium et insectarum omnium forma exiguâ pantothecâ
nec contineri nec haberi propter raritatem poterat, picturâ vel scripturâ
vel genere quaeque suo capsulis denotabantur, ut rhinoceros, caper[3]
indicus hisque similia. Caetera vel inferri curaverat vel illata coëmerat.
[1.] Alii 48 aut 84; alius plane numerum non addit. [2.] Alibi: genere.
[3.] Alius: cobras et ad marginem: cuber; alius: cabras.
Seorsim autem stirpes integras aut radices grandioribus chartis
contentas habebat, sic tamen, ut particulam stirpium et animantium
quaeque capsulae continerent, eo tamen ordine, ut extrema primis,
media utrisque, omnia omnibus apta serie cohaererent, quippe terram
inter et lapides argillam et cretam utriusque[1] naturae media collocarat,
inter aquam et adamantes crystallum, inter lapides et metalla pyritem
sive[2] marcasitharum genus, inter lapides et plantas corallium, inter
animantes et stirpes ea quae zoophyta dicuntur, inter animantes
aquatiles et terrestres amphibia, inter aquatilia et volatilia pisces
volatiles, milvum inquam et loliginem, inter volatilia et terrestria bruta
vespertilionem.
[1.] Alibi: utrisque. [2.] Alius legit: _sed margaritarum genus inter_ etc.
Sic autem compleverat pantothecam, ut sex coloribus simplicibus
capsulae distinguerentur ad memoriam firmiorem[1], et adversa luce ita
collocarat, utomnia facile perspicerentur, nec enim ad angulos rectos

dirigebatur, ne quid ex capsulis excideret, nec rursus in plano jacebat,
quo minus lucis reciperet, sed hypotenusae[2] modo innixa parieti
species omnes eminus intuenti reducto velo proderet, ut[3] temporis
diuturnitate singula saepius legendo fideli memoriae commendarentur.
Et quidem in eo tantum profecerat Coronaeus, ut omnes loculorum[4]
species animo comprehensas haberet: quae utilitas non modo in iis quae
pantotheca continebantur, sed etiam in rebus omnibus quas audiret et
legeret se ostentabat[5]. Neque enim scribendo vel loquendo tempus
terebat, ne tantundem de valetudine detraheret, sed audiendo,
disserendo, meditando judicii vim acerrime sibi comparaverat; et cum
cibum caperet, aderat anagnostes, qui tantisper aliquid legeret, dum
fames et sitis commodius jucundiusque expleretur nec[6] ullis
sermonibus obrueretur. Neque vero Peripateticorum in morem[7]
ambulando disserebatur, quia corporis motum judicio ac memoriae
officere putabat, nec Stoicorum qui stantes disputabant, quod diu sine
taedio et articularis morbi periculo fieri posse negabat, nec
Academicorum cubantium more, quod mollitiem ac somnum exciret[8],
sed sedendo. Me vero anagnostem inter domesticos asciverat,
Romanorum morem secutus, qui etiam inter epulas lectionibus[9]
rerum memorabilium animos una cum corporibus pascebant. Sed cum
Romani[10] non satis accurate rem propositam eodem momento
definirent, Coronaeus in sequentem diem, si quid difficilius occurreret,
quaestionem differebat, ne quis imparatus sententiam
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 183
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.