Ciceros Orations | Page 8

Marcus Tullius Cicero
profecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus
ereptam esse luget; quae quidem mihi laetari videtur, quod tantam
pestem evomuerit forasque proiecerit.
Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso, in quo
exultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam
capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non est
ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse L. Catilinam
et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque a me et
mos maiorum et huius imperii severitas et res publica postulabat. Sed
quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent,
[quam multos, qui propter stultitiam non putarent,] quam multos, qui
etiam defenderent [,quam multos, qui propter improbitatem faverent]!
Ac, si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam
pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam vitae
periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re
etiam tum probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut
eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut
tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte videretis. Quem
quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum
putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud moleste fero, quod ex
urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnis secum suas copias
eduxisset! Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat,
Publicium et Minucium, quorum aes alienum contractum in popina
nullum rei publicae motum adferre poterat; reliquit quos viros, quanto
aere alieno, quam valentis, quam nobilis! Itaque ego illum exercitum
prae Gallicanis legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et
Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis cotidie
comparantur, magno opere contemno collectum ex senibus desperatis,
ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia
deserere quam illum exercitum maluerunt; quibus ego non modo si

aciem exercitus nostri, verum etiam si edictum praetoris ostendero,
concident. Hos, quos video volitare in foro, quos stare ad curiam, quos
etiam in senatum venire, qui nitent unguentis, qui fulgent purpura,
mallem secum suos milites eduxisset; qui si hic permanent, mementote
non tam exercitum illum esse nobis quam hos, qui exercitum
deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc etiam sunt timendi magis,
quod, quid cogitent, me scire sentiunt neque tamen permoventur. Video,
cui sit Apulia adtributa, quis habeat Etruriam, quis agrum Picenum,
quis Gallicum, quis sibi has urbanas insidias caedis atque incendiorum
depoposcerit. Omnia superioris noctis consilia ad me perlata esse
sentiunt; patefeci in senatu hesterno die; Catilina ipse pertimuit,
profugit; hi quid expectant? Ne illi vehementer errant, si illam meam
pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.
Quod expectavi, iam sum adsecutus, ut vos omnes factam esse aperte
coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si quis est, qui
Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. Non est iam lenitati
locus; severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant,
proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere.
Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad
vesperam consequentur. O fortunatam rem publicam, si quidem hanc
sentinam urbis eiecerit! Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et
recreata res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut
cogitari potest, quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus, quis
gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum
subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter,
quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis
perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse
fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo facta est, quod nefarium
stuprum non per illum? Iam vero quae tanta umquam in ullo [homine]
iuventutis inlecebra fuit, quanta in illo? qui alios ipse amabat
turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat, aliis fructum
lubidinum, aliis mortem parentum non modo inpellendo, verum etiam
adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex urbe,
verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum
collegerat! Nemo non modo Romae, sed [ne] ullo in angulo totius
Italiae oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris
foedus asciverit. Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione

perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus
audacior, qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena
levior et nequior; qui se non eiusdem prope sodalem fuisse
commemoret. Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione
adsuefactus frigore et fame et siti et vigiliis perferundis fortis ab istis
praedicabatur, cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in
lubidine audaciaque consumeret. Hunc vero si secuti erunt sui comites,
si ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos
beatos, o rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus
mei! Non enim iam sunt mediocres hominum lubidines, non humanae
ac tolerandae audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi
rapinas. Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt; res eos
iam pridem deseruit, fides nuper deficere coepit; eadem tamen illa,
quae erat in abundantia, lubido permanet. Quodsi in vino et alea
comissationes solum et
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 19
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.