Ciceros Orations | Page 7

Marcus Tullius Cicero

honorum gradus extulit, si propter invidiam aut alicuius periculi metum
salutem civium tuorum neglegis. Sed, si quis est invidiae metus, non est
vehementius severitatis ac fortitudinis invidia quam inertiae ac
nequitiae pertimescenda. An, cum bello vastabitur Italia, vestabuntur
urbes, tecta ardebunt tum te non existumas invidiae incendio
conflagraturum?' His ego sanctissimis rei publicae vocibus et eorum
hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus pauca respondebo. Ego si
hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti, Catilinam morte

multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem.
Etenim si summi viri et clarissimi cives saturnini et Gracchorum et
Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non
contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne
quid hoc parricida civium interfecto invidiae [mihi] in posteritatem
redundaret. Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui
semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem.
Quamquam non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae inminent non
videant aut ea, quae vident, dissimulent; qui spem Catilinae mollibus
sententiis aluerunt coniurationemque nascentem non credendo
corroboraverunt; quorum auctoritate multi non solum improbi, verum
etiam inperiti, si in hunc animadvertissem, crudeliter et regie factum
esse dicerent. Nunc intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra
pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat coniurationem
esse factam neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno
interfecto intellego hanc rei publicae pestem paulisper reprimi, non in
perpetuum comprimi posse. Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit
et eodem ceteros undique collectos naufragos adgregarit, extinguetur
atque delebitur non modo haec tam adulta rei publicae pestis, verum
etiam stirps ac semen malorum omnium. Etenim iam diu, patres
conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed
nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae
maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi ex tanto latrocinio
iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et
metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in
venis atque in visceribus rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo
gravi cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo
relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur,
sic hic morbus, qui est in re publica, relevatus istius poena vehementius
reliquis vivis ingravescet. Quare secedant inprobi, secernant se a bonis,
unum in locum congregentur, muro denique, [id] quod saepe iam dixi,
secernantur a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare
tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et
faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in
fronte unius cuiusque, quid de re publica sentiat. Polliceor hoc vobis,
patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in
vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in

omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta,
inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.
Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua
peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere
parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium.
Tu, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es
constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperii vere nominamus,
hunc et huius socios a tuis [aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac
moenibus, a vita fortunisque civium [omnium] arcebis et homines
bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter
se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque
mactabis.

M. TULLI CICERONIS ORATIO IN CATILINAM SECUNDA AD
POPULUM
ARGUMENTUM
Cum ea oratio, quam M. Tullius in senatu in L. Catilinam praesentem a.
d. VI Id. Novembres habuit, a senatoribus ita audita esset, ut plerique
consuli adsentirentur et Catilinam hostem patriae atque parricidam
appellarent, ille e senatu egressus proximaque nocte relictis P. Lentulo,
C. Cethego aliisque in urbe sociis, qui ea, de quibus convenisset
exsequerentur, ad Manlium profectus erat. Postridie eius diei M. Cicero
contione convocata, ut populum de iis rebus, quae agitabantur, edoceret
et invidiam a se deprecaretur, hanc, quae infra legitur, orationem
habuit.

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus
anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi
ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel
ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit,
erupit. Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis
intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli
domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera
nostra sica illa versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non
denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est,
cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste nullo inpediente

bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem magnificeque
vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium
coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit,
quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum e manibus extorsimus,
quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit, quanto tandem
illum maerore esse adflictum et profligatum putatis? Iacet ille nunc
prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit et
retorquet oculos
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 19
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.