scorta quaererent, essent illi quidem desperandi,
sed tamen essent ferendi; hoc vero quis ferre possit, inertes homines
fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos sobriis,
dormientis vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis conplexi
mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis redimiti,
unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis caedem
bonorum atque urbis incendia. Quibus ego confido impendere fatum
aliquod, et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri, libidini
debitam aut instare iam plane aut certe adpropinquare. Quos si meus
consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio
quod tempus, sed multa saecula propagarit rei publicae. Nulla est enim
natio, quam pertimescamus, nullus rex, qui bellum populo Romano
facere possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata;
domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum
periculum est, intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum
scelere certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites;
suscipio inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt,
quacumque ratione sanabo, quae resecanda erunt, non patiar ad
perniciem civitatis manere. Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in
urbe et in eadem mente permanent, ea, quae merentur, expectent.
At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me eiectum in exilium esse
Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem, qui
haec locuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus
vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exilium iussus est,
paruit, ivit. Hesterno die, Quirites, cum domi meae paene interfectus
essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad
patres conscriptos detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum senator
appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac
non potius ut inportunissimum hostem? Quin etiam principes eius
ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam
atque inanem reliquerunt. Hic ego vehemens ille consul, qui verbo civis
in exilium eicio, quaesivi a Catilina, in nocturno conventu apud M.
Laecam fuisset necne. Cum ille homo audacissimus conscientia
convictus primo reticuisset, patefeci cetera; quid ea nocte egisset, [ubi
fuisset,] quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei ratio
totius belli descripta, edocui. Cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi,
quid dubitaret proficisci eo, quo iam pridem pararet, cum arma, cum
secures, cum fasces, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam
argenteam, cui ille etiam sacrarium [scelerum] domi suae fecerat,
scirem esse praemissam. In exilium eiciebam, quem iam ingressum
esse in bellum videbam? Etenim, credo, Manlius iste centurio, qui in
agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine
indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem expectant, et ille
eiectus in exilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra conferet.
O condicionem miseram non modo administrandae, verum etiam
conservandae rei publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus,
periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit,
sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi abiecerit
et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in exilium
converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non obstupefactus
ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque depulsus sed
indemnatus innocens in exilium eiectus a consule vi et minis esse
dicetur; et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum, sed miserum,
me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum
existimari velint! Est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae atque
iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis belli ac
nefarii periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me, dum modo
eat in exilium. Sed, mihi credite, non est iturus. Numquam ego ab dis
inmortalibus optabo, Quirites, invidiae meae levandae causa, ut L.
Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare audiatis,
sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo, ne mihi sit
invidiosum aliquando, quod illum emiserim potius quam quod eiecerim.
Sed cum sint homines, qui illum, cum profectus sit, eiectum esse dicant,
idem, si interfectus esset, quid dicerent? Quamquam isti, qui Catilinam
Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur quam verentur. Nemo
est istorum tam misericors, qui illum non ad Manlium quam ad
Massilienses ire malit. Ille autem, si mehercule hoc, quod agit,
numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet
quam exulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius
voluntatem cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma
profectus est, optemus potius, ut eat in exilium, quam queramur.
Sed cur tam diu de uno hoste loquimur, et de eo hoste, qui iam fatetur
se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus interest, non
timeo; de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui nobiscum sunt,
nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri possit, non tam
ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei publicae, neque, id
quare fieri non possit, si me audire volent, intellego. Exponam enim
vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum istae copiae comparentur;
deinde singulis medicinam consilii atque orationis meae, si quam
potero, adferam. Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno
maiores etiam possessiones habent,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.