Ciceros Orations | Page 6

Marcus Tullius Cicero
ereptam fugae solitudinique mandare?
`Refer', inquis, `ad senatum'; id enim postulas et, si hic ordo [sibi]
placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis. Non
referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam, ut
intellegas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera rem
publicam metu, in exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid
est, Catilina? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum silentium?
Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum
voluntatem tacitorum perspicis? At si hoc idem huic adulescenti optimo,
P. Sestio, si fortissimo viro, M. Marcello, dixissem, iam mihi consuli
hoc ipso in templo iure optimo senatus vim et manus intulisset. De te
autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt, cum
tacent, clamant, neque hi solum, quorum tibi auctoritas est videlicet

cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani, honestissimi atque
optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui circumstant senatum, quorum
tu et frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante
exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te iam diu manus ac tela
contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae vastare iam pridem
studes, relinquentem usque ad portas prosequantur.
Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas,
tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites? Utinam tibi
istam mentem di inmortales duint! tametsi video, si mea voce
perterritus ire in exilium animum induxeris quanta tempestas invidiae
nobis, si minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum,
at in posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit privata
calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis
commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae
cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor
umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit.
Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut
praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exilium; vix feram
sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in
exilium iussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et
gloriae mavis, egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad
Manlium, concita perditos cives, secerne te a bonis, infer patriae bellum,
exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad
tuos isse videaris. Quamquam quid ego te invitem, a quo iam sciam
esse praemissos, qui tibi ad Forum Aurelium praestolarentur armati, cui
iam sciam pactam et constitutam cum Manlio diem, a quo etiam
aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis omnibus confido
perniciosam ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium [scelerum
tuorum] constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa carere
diutius possis, quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius
altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium transtulisti?
Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua cupiditas effrenata ac
furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert dolorem, sed quandam
incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas
exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo otium, sed ne bellum
quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex perditis atque ab omni
non modo fortuna, verum etiam spe derelictis conflatam inproborum

manum. Hic tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exultabis, quanta
in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies
virum bonum quemquam neque videbis! Ad huius vitae studium
meditati illi sunt, qui feruntur, labores tui, iacere humi non solum ad
obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum, vigilare non
solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum.
Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis, frigoris,
inopiae rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties.
Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius
temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id, quod
esset a te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum
nominaretur.
Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae
querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter, quae
dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si
mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si
omnis res publica loquatur: `M. Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse
hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem expectari
imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem
coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere,
ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur?
Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio
mactari imperabis? Quid tandem te impedit? mosne maiorum? At
persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos cives morte
multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae
sunt? At numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium iura
tenuerunt. An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo
Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum nulla
commendatione maiorum tam mature ad summum imperium per omnis
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 19
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.