Ciceros Orations | Page 5

Marcus Tullius Cicero
hostem. Interrogas me, num in exilium; non iubeo, sed, si me
consulis, suadeo. Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe
delectare possit? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum
hominum, qui te non metuat, nemo, qui non oderit. Quae nota
domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est? quod privatarum
rerum dedecus non haeret in fama? quae lubido ab oculis, quod facinus
a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto corpore afuit? cui tu
adulescentulo, quem corruptelarum inlecebris inretisses, non aut ad
audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti? Quid vero? nuper
cum morte superioris uxoris novis nuptiis domum vacuefecisses, nonne
etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulasti? quod ego
praetermitto et facile patior sileri, ne in hac civitate tanti facinoris
inmanitas aut extitisse aut non vindicata esse videatur Praetermitto
ruinas fortunarum tuarum, quas omnis inpendere tibi proxumis Idibus
senties; ad illa venio, quae non ad privatam ignominiam vitiorum
tuorum, non ad domesticam tuam difficultatem ac turpitudinem sed ad

summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam salutemque
pertinent. Potestne tibi haec lux, Catilina, aut huius caeli spiritus esse
iucundus, cum scias esse horum neminem, qui nesciat te pridie
Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum
telo, manum consulum et principum civitatis interficiendorum causa
paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam aut timorem tuum
sed fortunam populi Romani obstitisse? Ac iam illa omitto (neque enim
sunt aut obscura aut non multa commissa postea); quotiens tu me
designatum, quotiens consulem interficere conatus es! quot ego tuas
petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam
declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil [agis, nihil] adsequeris [,
nihil moliris] neque tamen conari ac velle desistis. Quotiens tibi iam
extorta est ista sica de manibus, quotiens [vero] excidit casu aliquo et
elapsa est! [tamen ea carere diutius non potes] quae quidem quibus abs
te initiata sacris ac devota sit, nescio, quod eam necesse putas esse in
consulis corpore defigere. Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim
iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut
misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum.
Quis te ex hac tanta frequentia totque tuis amicis ac necessariis
salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis
expectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis
oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt, quod
omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul
atque adsedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem
reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi ferundum putas? Servi
mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives
tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi urbem non arbitraris?
et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum
viderem, carere me aspectu civium quam infestis omnium oculis
conspici mallem; tu cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium
omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum mentes
sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te
parentes timerent atque odissent tui neque eos ulla ratione placare
posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria,
quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu
nihil te iudicat nisi de parricidio suo cogitare; huius tu neque
auctoritatem verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces? Quae

tecum, Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: `Nullum iam
aliquot annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi
uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum inpunita
fuit ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, verum
etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa,
quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc vero me
totam esse in metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam
timeri, nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo
scelere abhorreat, non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc
mihi timorem eripe; si est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem
aliquando timere desinam.' Haec si tecum, ita ut dixi, patria loquatur,
nonne impetrare debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Quid, quod
tu te ipse in custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad M'.
Lepidum te habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me
venire ausus es atque, ut domi meae te adservarem, rogasti. Cum a me
quoque id responsum tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus
tuto esse tecum, qui magno in periculo essem, quod isdem moenibus
contineremur, ad Q. Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad
sodalem tuum, virum optumum, M. Metellum, demigrasti; quem tu
videlicet et ad custodiendum diligentissimum et ad suspicandum
sagacissimum et ad vindicandum fortissimum fore putasti. Sed quam
longe videtur a carcere atque a vinculis abesse debere, qui se ipse iam
dignum custodia iudicarit! Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori
aequo animo non potes, abire in aliquas terras et vitam istam multis
suppliciis iustis debitisque
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 19
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.