Ciceros Orations | Page 4

Marcus Tullius Cicero
interfici iussero, credo,
erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam
quisquam crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam
pridem factum esse oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam.
Tum denique interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus,
tam tui similis inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur.
Quamdiu quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut
[nunc] vivis. multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te
contra rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non
sentientem, sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox
tenebris obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus
continere voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt
omnia? Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque
incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia
omnia; quae iam mecum licet recognoscas. Meministine me ante diem
XII Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui
dies futurus esset ante diem VI Kal. Novembris, C. Manlium, audaciae
satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non
modo res tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo
magis est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te
optumatium contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum
multi principes civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum

consiliorum reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te
illo ipso die meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere
te contra rem publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra
tamen, qui remansissemus, caede te contentum esse dicebas? Quid?
cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno
impetu esse confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis
praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris,
nihil cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam
planeque sentiam. Recognosce tandem mecum noctem illam
superiorem; iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te
ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios
(non agam obscure) in M. Laecae domum; convenisse eodem
complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes?
quid taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu
quosdam, qui tecum una fuerunt. O di inmortales! ubinam gentium
sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic
sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo
gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius
urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent! Hos ego video
consul et de re publica sententiam rogo et, quos ferro trucidari
oportebat, eos nondum voce volnero! Fuisti igitur apud Laecam illa
nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae, statuisti, quo quemque
proficisci placeret, delegisti, quos Romae relinqueres, quos tecum
educeres, discripsisti urbis partes ad incendia, confirmasti te ipsum iam
esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam nunc morae, quod ego
viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te ista cura liberarent et
sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo lectulo interfecturos
[esse] pollicerentur. Haec ego omnia vixdum etiam coetu vestro
dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis munivi atque
firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras, cum illi
ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id temporis
venturos esse praedixeram.
Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex
urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa
Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus,
quam plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modo
inter me atque te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non

potes; non feram, non patiar, non sinam. Magna dis inmortalibus
habenda est atque huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius
urbis, gratia, quod hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam
rei publicae pestem totiens iam effugimus. Non est saepius in uno
homine summa salus periclitanda rei publicae. Quamdiu mihi consuli
designato, Catilina, insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata
diligentia defendi. Cum proximis comitiis consularibus me consulem in
campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos
nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato;
denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam
videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse
coniunctam. Nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa
deorum inmortalium, tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam
[denique] totam ad exitium et vastitatem vocas. Quare, quoniam id,
quod est primum, et quod huius imperii disciplinaeque maiorum
proprium est, facere nondum audeo, faciam id, quod est ad severitatem
lenius et ad communem salutem utilius. Nam si te interfici iussero,
residebit in re publica reliqua coniuratorum manus; sin tu, quod te iam
dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe tuorum comitum magna et
perniciosa sentina rei publicae. Quid est, Catilina? num dubitas id me
imperante facere, quod iam tua sponte faciebas? Exire ex urbe iubet
consul
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 19
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.