return.
WHAT IF YOU *WANT* TO SEND MONEY EVEN IF YOU
DON'T HAVE TO?
The Project gratefully accepts contributions in money, time, scanning
machines, OCR software, public domain etexts, royalty free copyright
licenses, and every other sort of contribution you can think of. Money
should be paid to "Project Gutenberg Association / Illinois Benedictine
College".
This "Small Print!" by Charles B. Kramer, Attorney Internet
(
[email protected]); TEL: (212-254-5093) *END*THE
SMALL PRINT! FOR PUBLIC DOMAIN
ETEXTS*Ver.04.29.93*END*
M. TULLI CICERONIS ORATIO IN CATILINAM PRIMA IN
SENATU HABITA
ARGUMENTUM
L. Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi et corporis,
sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a. u. c. 689 caedem
consulum facere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autem rem
perficere prohibitus erat, ascitis ad consilium rei publicae opprimendae
hominibus omnis generis perditissiis atque audacissimis, quos inopia,
cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in annum 691 p. u. c. petivit,
sed cum, quae in animo habebat, perniciosa rei publicae consilia parum
occultata essent, studiis bonorum omnium M. Tullius Cicero una cum
C. Antonio consul factus est. Qua re commotus L. Catilina M. Cicerone
C. Antonio consulibus cupidius etiam sua consilia recepit, quibus
maxime Ciceronis consulis diligentia restitit ad quem Catilinae eiusque
sociorum consilia a Fulvia, muliere nobili, quae rem habebat cum Q.
Curio, qui particeps fuit conspirationis illius, deferebantur. Cum autem
ista mala consilia contra salutem rei publicae a coniuratis inita apertius
iam agitarentur, senatus consultum factum est, darent operam consules,
ne quid res publica detrimenti caperet, effectumque est, ut Catilina spe
consulatus, quem in proximum annum petebat, excideret,
designarenturque D. Silanus et L. Murena. Quae cum ita essent, L.
Catilina, qui iam ante per Italiam ad homines seditiosos, maxime
veteres L. Sullae milites, concitandos nuntios miserat, ad C. Manlium,
qui Faesulas, in urbem Etruriae munitam, manum armatorum coegerat,
proficisci constituit et bellum patriae inferre convocatisque nocte, quae
inter VIII et VII Id. Novembres erat, sociis in domum M. Porci Laecae
consilium, quod ceperat, aperuit. Qua in congregatione nocturna duo
equites Romani Ciceronem consulem illa ipsa nocte ante lucem, cum
sicut salutaturi eius domum intrassent, interficiendum receperunt. M.
Cicero vitatis insidiis proximo die, qui fuit a. d. VI Id. Novembres,
dispositis praesidiis senatum in templum Iovis Statoris convocavit, quo
cum Catilina quasi sui purgandi causa venisset, Cicero eam, quae infra
legitur, orationem in Catilinam vehementissime invehens habuit.
Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam
furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia?
Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor
populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus
habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua
consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri
coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte
egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem
nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus haec
intellegit. consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in
senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad
caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei
publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te,
Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri
pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. An vero vir
amplissumus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter
labefactantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilinam orbem
terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium
novis rebus studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac
re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum
quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus consultum in
te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consilium neque
auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte, consules desumus.
Decrevit quondam senatus, ut L. Opimius consul videret, ne quid res
publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit; interfectus est propter
quasdam seditionum suspiciones C. Gracchus, clarissimo patre, avo,
maioribus, occisus est cum liberis M. Fulvius consularis. Simili senatus
consulto C. Mario et L. Valerio consulibus est permissa res publica;
num unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C. Servilium
praetorem mors ac rei publicae poena remorata est? At [vero] nos
vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis.
Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum inclusum in
tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto
confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non ad
deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti,
me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non
dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus
conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem
castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in
senatu videmus intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae
molientem. Si te iam, Catilina, comprehendi, si