Chemiam artibus academicis jure esse inserendam | Page 6

Hieronymus David Gaubius

Nonne Thermarum illa, Acidularum, aliorumque fontium, vi Medicata
insignium, elementa, compositionem et facultates tam liquido

manifestat, ut vel imitetur, et naturalium defectum arte factis suppleat,
haud minoris fere efficaciae? Medicamentorum principia, vires, agendi
modus, et quidnam in unoquoque id sit, cui maxima insidet potentia,
perspicacissimum quemque, sine analysi Chemica, fugiunt. Quid nunc
commemorem plurimas illas Mortalium aegritudines, quarum
legitimam medendi methodum sola suggerit Chemia? Quid sexcenta
enumerem selectissimae virtutis medicamina, quorum inventionis
gloriam illa sibi vendicat? Taceo benignissimam ejus operam, qua
lethalem nonnullorum corporum ferociam, laudabili adeo eventu,
cicuravit, e venenis ut remedia evaserint tutissima aeque ac
efficacissima. Praetereo singularem ejus, in Medicamentorum viribus
acuendis, extrahendis, in compendium reducendis, et sub alia et alia
gratiori forma exhibendis, dexteritatem: si enim singula, pro dignitate,
nunc prosequi susciperem, dies dicentem deficeret. Videte, quae
illustris Boylaeus, quae Bellinus, Bohnius, Stahlius, Hoffmannus,
aliique laboribus suis Chemicis in Medicina praestitere: verum quid ad
exteros provocare opus? Immortalia Vestrum omnium in manibus
versantur scripta, nunquam periturae credidistis memoriae acta
praestantissima Viri vere Magni, quem fortunato coram hic contuemur
vivum O diu! sospitemque: volvite haec atque revolvite, dictorum
testimonia inventuri omni exceptione majora.
Ex hisce igitur constat affatim, quanti sint usus, quot probatissima
inventa, quam innumera beneficia, quibus Chemia quascunque
Medicinae partes cumulat largissime: patuit, quam amplam, quam
necessariam ab hac mutuetur Philosophia experimentorum
supellectilem. Nec quis jam porro inficiatur minime segregandam illam
esse a numero Artium Academicarum, quae binis harum tam arcto
vinculo cohaeret.
Ne tamen ullus relinquatur dubitationi locus, addendum aliud adhuc est
argumentum, illos convicturum, qui forte oggesserint, alias complures
dari artes ministras, quarum licet egeant adminiculo disciplinae
nobiliores, ea tamen non est dignitas, harum ut albo inserantur.
Id equidem si in Chemiam quis contorserit, sciat is, non servile esse
ejus ministerium, sed tale, ut quam Academicis scientiis praestat

operam, eandem ab his exigat vicissim, et mutuetur reciprocam.
Quemadmodum enim, ut perfectum quis in Physicum evadat, bonus sit
Chemicus oportet; ita non minus bonum decet esse Physicum, ad
plenam qui Chemiae notitiam adspirat: ultra vulgus sapiat, emunctis
accedat naribus, et imbutam artibus ingenuis habeat mentem necesse
est, qui in Chemia laudabile praestare quidquam, et verus ejus cultor
audire gestit.
Quid enim? Nonne saltum facit maxime absonum scientiae cujusdam
addiscendae cupidus Tyro, si generalibus illius regulis nondum cognitis,
ad singularia mox pedem promovet? Nonne a simplicioribus ad magis
composita, a facillime obviis ad abstrusa, Naturae ipsius ordo
commonstrat viam? Cuinam igitur tam parum nota sunt bonae
praecepta methodi? ad corporum ut singularium descendere examen,
horum investigare occultas vires, affectiones proprias, effecta peculiaria
attentet, antequam universalem objecti sui ideam sibi comparaverit.
Addiscat prius, quid sit corpus? Quaenam ejus natura generalis?
Quantum a mente differat? Virium praemittat et proprietatum
communium indaginem; et superficiem ante contempletur, quam in
viscera penetrat: Artem calleat ea, qua decet, accuratione instituendi
experimenta: denique nec legum sit ignarus, quae ex datis, justo
ratiocinio, legitimas docent elicere conclusiones et Theoremata: hocque
demum apparatu instructus, operi sese accingat Chemico, fructus inde
non poenitendos adsecuturus.
Qui vero aliter se hac in re gerunt, nae illi oleum perdant et operam!
Andabatarum enim more procedentes, impingunt undique; et emendato
intelligentiae destituti lumine, quo in Chemiae adyta irrumpunt
profundius, eo hallucinantur magis; nubemque tandem pro Junone
amplexi, finem laborum omnium, erroribus, ignorantia, paupertate
coronatum vident sero et dolent. Hi sunt, quorum illotis olim manibus
dum tractabatur Chemia, foedissimis deturpata errorum et fabularum
maculis, adeo sorduit, invisa ut Sapientibus et suspecta esset. Hi sunt, a
quibus dein Eruditus Orbis, una cum Arte nobilissima, detestandas illas
accepit falsissimarum opinionum pestes, inde in omne fere Scientiarum
genus propagatas, contagio vix non indelebili. Verificatum hic tritum
illud: Optimarum rerum abusus pessimi.

Non tamen isthaec Artis sunt sed artificum: hos enim quamprimum
contigit tales esse, quales sibi postulat Artis sublimitas, viros
Mathematice doctos, qui spreta magistrorum auctoritate, Naturam
ducem secuti, res ipsas, uti in se sunt, contemplari, et de iis judicare,
quam praepostere credere maluerunt, mox sordibus detersis, aliam
adepta faciem Chemia, et quibus scatebat ipsa, et qui inde in alias
irrepserant scientias, errores non expunxit solum; sed horum etiam
locum amplissimis supplevit inventis, solidissimis veritatibus.
Verum desino exhibendis veri Chemici requisitis immorari diutius; ne,
horum plurima mihimet ipsi deesse nimis perspiciens, tantillum etiam,
quod mihi restat, animi, quo aliqualem adhuc in munere hocce meo
speraveram successum, prorsus abjiciam, et, nedum facto virium
tentamine, palaestra fugiam imbellis.
Ex dictis autem abunde innotescit, Chemiam captu vulgi superiorem,
cultores exigere, praeliminari scientiarum Academicarum supellectile
instructos: nec jam ulterius urgent, quae modo posse objici videbantur.
Quare, nisi vana me eventus spes fefellit, est, cur proposito paratam
fidem suspicer: constitit enim, Artem Chemicam praeclarissimis, quos
animi pariter et corporis culturae praestat, usibus insignem,
Philosophiae et Medicinae maxime proficuam, summe necessariam,
indissolubili haerere vinculo, utrinque firmissimo, hae ut illius opera
utantur, et vice versa. Quid demum impedit, quo minus concludam,
_Chemiam, Artem Nobilem, Artibus Academicis jure esse
inserendam_?
Vestra igitur, ILLUSTRISSIMI ACADEMIAE
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.