Chemiam artibus academicis jure esse inserendam | Page 7

Hieronymus David Gaubius
BATAVAE
CURATORES, una cum NOBILISSIMIS VESTRIS COLLEGIS,
AMPLISSIMIS HUJUS URBIS CONSULIBUS, Vestra, inquam,
sapientissima est cura, quod in celeberrima hac, cui tanta cum gravitate,
et inusitata adeo vigilantia praeestis, Academia, huic quoque
disciplinae, largo firmatam pretio, sedem statueritis, et officinam, ejus
exercitio aptissimam; nec hanc volueritis diu frigere, postquam
impetrata, quam petiverat, missione honorificentissima, inde exivit Vir,
ob sociatum stupendae eruditioni plusquam Herculeam laborum
tolerantiam, eo certe provectus in Arte, verus ut Chemiae Restaurator

merito laudetur omnibus.
Quod autem Viro huic incomparabili, nec ambientem me, nec
promeritum subadjungere Vobis visum fuerit, Atlanti Pigmaeum; id
equidem quoties attenta mente perpendo toties immensum, quo Vestra
meritis meis praeponderat clementia, momentum attonitus miror,
veneror humillimus. Juvenem namque, alienigenam, nullo dum ingenii
dato specimine notum, tanto quod condecorare honore, gratiosissime
sitis dignati, cuinam magis rei adscribam, quam immensae Vestrae
benevolentiae et favori inaudito?
Temerarius equidem videri possem, quod nulla tenuitatis meae ratione
habita, hanc amplexus sim provinciam, in qua exequenda, post tantum
Praedecessorem, ne mediocris quidem applausus spes mihi affulget. At
enim inglorius plane sit oportet, animoque nimis abjecto, qui hinc
dignitate, illinc liberalissimo excitatus honorario, torpeat, nascentis
fortunae suae incurius. Me sane, ut ut exiguas probe agnoverim vires,
hi tamen stimuli haud pupugere insensilem: novum insuper admovit
calcar favoris plenissima Vestra, de me meisque studiis concepta,
opinio: animum denique addidit consueta Vobis et propria generosae
mentis indoles, qua ultra, quam juveniles pertingunt vires, a juvene nil
exigitis. His adductus conditionibus accepi munus: his fretus illud nunc
auspicor.
Faciet insculpta animo meo sempiterna hujus Vestrae in me
munificentiae memoria, omnem ut moveam lapidem, ea ne plane
indignus videar. Industria pensabo vires, ingenium assiduitate, labore
indefesso aetatem, animo denique fulciam corpus, et quidquid in
utroque est vigoris, totum id promovendis Academiae commodis unice
sacrabo.
Sic, spero, fiet, ut beneficii, a Vobis apud me collocati, Vos non
poeniteat, nec me pudeat accepti. Quod agentem juvet bonorum
omnium scaturigo inexhausta, Deus! A quo et Vobis, ILLUSTRISSIMI
ACADEMIAE PROCERES, perpetuam salutis omnigenae et felicitatis
intaminatae abundantiam, toto ex animo, apprecor.
Ad vos me converto, CELEBERRIMI PROFESSORES! Vos alloquor,

Clarissima hujus Academiae Lumina! Miramini enim, dubio procul,
juvenem, plurimis Vestrum incognitum, nonnulis autem, sexennio vix
elapso, inter discipulos numeratum, eo procedere temeritatis, haec ut
conscendat subsellia, Vestris sacra doctissimis vocibus, Vestris oraculis.
At temeritatem ne putate, quae justa tantum aemulatio est, studiorum
commodis inservitura. Quid quisque possit, nisi tentando, non didicit.
Probabitis itaque ausum huncce meum, meimet ipsius notitiam mihi
exhibiturum, nec sane a fastu, a quo merito sum alienissimus, sed a
latente in praecordiis honestae gloriae igniculo profectum. Juvat
magnorum Virorum ad exempla componi. Vos igitur praeeuntes, a
tergo conspicabor, et, dum nunquam dabitur assequi, saltem ex
intervallo sequar. Quo ipso Vestram non praepediens viam, certa tamen
reperero vestigia, quae gressus dirigent meos, nec aberrare sinent.
Hujus interim beneficii ea erit apud me vis, ut omni vos honoris et
observantiae cultu, pro ea, qua estis, dignitate, venerabundus
suspiciam.
Vobis praesertim, qui Philosophiae et Medicinae sacra, tanto cum
omnium applausu, panditis, VIRI FAMIGERATISSIMI! Vobis, dum et
publica me et privata voce formavistis, omnibus et singulis, jubente ita
pietate Praeceptoribus debita, sigulari ut reverentia totum me in
aeternum devoveam, pertinax faciet acceptorum memoria.
Est hinc, cur Tibi, VIR ACUTISSIME, PERSPICACISSIME 'S
GRAVESANDE! publicas hic nunc persolvam grates, quod et privato
me labore inconcussis Mathematicae Tuae Philosophiae praeceptis
imbuere non sis dedignatus.
Tu quoque, ANATOMICORUM DEXTERRIME, SUBTILISSIME
ALBINE! Qui, pari opera, necessariam adeo fabricae humani corporis
cognitionem per aures mihi et oculos infudisti solertissime, animum
Tibi meum longe obstrictissimum nunquam non comperies.
Te vero, CELEBERRIME BOERHAVI! Te cumprimis ni sigillatim hic
compellem, mortalium ingratissimus jure habebor: si quid enim est in
me ingenii, si qua artis Medicae peritia, si qua in Chemicis exercitatio,
Tibi ego id omne soli debeo. Tres alias frequentaveram Tyro
Academias, antequam prospera huc advectus fortuna, Tuo ab ore

pependerim. Solam Te penes addiscere praxim animus erat, studiisque
meis Academicis imponere coronidem: sed vixdum primis gustaveram
labiis defoecatissimae Tuae doctrinae nectar, cum summa ejus dulcedo
me mox tantopere rapuit, ut quidquid vel publicis vel privatis in
lectionibus, ad quamcunque pertinens Medicinae partem, mellifluo ab
ore Tuo prodiit, haurire sategerim avidissimus. Dolens nimirum vidi,
fore per temporis mihi relicti angustiam, ut ablactarer citius, quam
satiatus a Te recederem. Sive itaque vernam dici speciem,
amabilissimis horti divitiis mira suavitate exponendis, dicares, jucundo
Botanices studio discipulorum animos tanto redditurus alacriores ad
laborum magis arduorum tolerantiam; seu inter furnos desudans, ad
secretissimos Chemiae recessus viam monstrares, certo castigatissimae
methodi filo tutissimam pariter ac facillimam; seu exacta ad normam
Mathematicam stabilires Theoriae Medicae fundamenta, quibus mox
inaedificares immota Praxeos dogmata, medendi methodum
felicissimum; Te ego secutus undique, illam potissimum diei partem
optime a me collocatam credidi, quam Tibi consecraveram. Totum ergo
Tuum est, si quid isthac mea industria profeci: Tu ejus omnem fructum,
jure Tuo, a me repetis: quod dum gratus agnosco, poterat id solum Tibi
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.