Chemiam artibus academicis jure esse inserendam | Page 5

Hieronymus David Gaubius
vero est, si non haec certitudo est?
Quae cum ita sint, neminem jam Vestrum dari putem, qui perneget,
rationali Chemiae exercitio mire adaugeri humanae mentis
intelligentiam. Reliquum est, ut paucis, quos corpori adfert, usus
exponamus, Arti dum Medicae, hujus quæ curam gerit, artissime
sociata, utilissimam pariter ac maxime necessariam præstat operam,
non aliunde, nisi e Chemiae penu derivandam.
Physicae Medicinam firmissime conjungi, utriusque docet contemplatio:
haec itaque, quo cum illa cohaeret vinculo, eodem et Chemiae nectitur;
nec hujus demonstratio plura exigeret, nisi propior adhuc ambarum
daretur affinitas.
Ars Medica objectum sibi primarium habet corpus humanum, vivens,
hinc individuum, singularissimum, cui definitas aliorum corporum
singularium vires, determinatis sub conditionibus applicando, requisitas
in fine suo mutationes imprimit: tota ergo versatur in singularibus, et si
ulla alia, certe haec virtutes corporum peculiares, et in se invicem
actiones, quam distinctissime perspectas postulat: quum autem hisce
indagandis, prae reliquis quibuscunque Artibus, Chemia potissimum
omnem suam et unice et felicissime impendat operam; hac sine
mancam fore mutilamque quis non videt Medicinam? Hinc est, quod
mox, ac plebi erepta, Litteratos inter coepit vigere, nativo suo tum
splendore fulgens, Chemia, adeo in sui amorem et culturam omnes
pertraxerit Medicinae filios, horum ut praeprimis facta fuerit opus,
horum deliciae. Quid? Quod in ipsam quoque dein Artem Salutarem
introducta, communem sibi cum hac finem adoptaverit, novo tum

nomine Jatro-Chemices, pro parte sui longe maxima, insignita: quo
quidem sibi placuit tantopere, omni ut ilico conatu totam se
promovendis sociae suae pomoeriis indefessam dederit. Nec profecto,
nisi ignarus rerum, pauca ea dixerit, aut flocci aestimanda, quae inde in
Medicinam redundarunt, bona: quamcunque enim hujus partem, seu
speculatione quae absolvitur, seu ipsa quae in operis versatur
exercitatione, percurras; utraque innumeros clamat Chemiae usus;
utraque consortium ejus ad sui perfectionem summe necessarium
exemplis docet infiniris.
Physiologiam primo Medicam, si libet, contemplemur. Undenam,
quaeso, constitit, firmarum corporis humani partium Elementum
ultimum et basin esse Terram Virginem, simplicissimam,
constantissimam, medio glutine oleoso, pariter fixissimo, adunatam?
Eo certe non progreditur subtilitas Anatomica: sola id liquido docet
Chemia. Undenam vero fluidorum ejus singularis indoles et propriae
innotescunt vires? Excepta enim generaliori liquidorum idea, aliud illis
simile frustra quaesiveris extra regni Animalis terminos: imo sunt ipsa
etiam inter se quam diversissima. Deficit heic Hygrostatica: Chemia
sola opitulatur; haec est, cui, quantum fere in his sapimus, debemus:
Sanguinis naturam mediam nec Acidam nec Alcalinam; Seri ejus, ad
calorem naturali majorem, facile coagulum; Bilis indolem saponaceam;
Salivae, succi Pancreatici, Lymphae temperiem, facultates, et innumera
alia nesciremus, abfuisset Chemia. Quid nunc functiones memorem,
hujus adminiculo pulcherrime evolutas? Intimam alimentorum in
primis viis solutionem; succi inde Chylosi et Lactei proventum; cibi
potusque necessitatem, appetentiam; originem salium et partium
sulphurearum ex ingestis fere insipidis; insignem humorum per vires
circuitus mutationem (ut alia praeteream) parum apposite explicuere,
quibus clarior Chemiae lux nondum adfulserat.
Quodsi nunc pedem promoveamus ad partem Medicinae Pathologiam;
innumeri, iique impeditissimi occurrunt, circa morborum causas,
naturam et symptomata, nodi, quibus solvendis unica par est Chemia.
Quis miros salium morbosorum in Scorbuto, Arthritide, Lue Venerea
ortus, variam indolem, alia ex aliis effecta unquam pervidisset? Quis
fontem Acidi aut putridi oleosi, in primis viis, Hypochondriacis tam

molesti? Quis Calculorum in Cysti Fellea, Renibus, et Vesica Urinaria
proventum? Quis cariei ossium, adjunctique foetoris causam? Quis
tetras stagnantium humorum degenerationes in tenacitatem corneam,
aut summam putredinem, acrimoniamve corrosivam? Quis denique
caloris et frigoris, circulationis auctae vel diminutae varias in
permutandis humoribus vires tam pulchre in lucem ponere potuisset,
nisi Chemia praetulisset facem?
Ex binis prioribus Medicinae partibus doctrina de Signis maximam
partem derivatur: redundant ergo in hanc etiam, quos in illas confert
Chemia, usus. Exempla in promptu sunt uberrima: Sanguis de vena
missus nonne luculentum internae dispositionis praebet indicium? At
veram ejus indolem, nisi examine Chemico, perspicere nemo distincte
potest. Latet vera Lactis nutricum natura, quem Chemia latet. At quanti
est, exactum de hoc judicium fere posse! Dum toties miseris illud
infantibus, veneni instar, infinitorum cruciatuum, mortisque fit causa,
dulcem quod vitae fomiteae, sanitatem et incrementum debebat addere.
Si solis Medicis Medicus nunc loquerer, plurima hic de Sputis, de
Sudore, de Urinis et Alvi excrementis dicenda superessent, quae satius
tamen est involvere silentio; ne his audiendis minus adsuetos prehendat
nausea.
Offerunt se denique posteriores duae Medicinae partes, Hygieine et
Therapeutice; quae uti inter alias nobilissimae, propius jam fini
accedunt Medico; ita in has prae reliquis benefica Chemia, quidquid
fere utilis, quidquid habet boni, sincero adeo affectu, congessit, ut ne
sic quidem satisfecisse sibi visa, majora viribus tentaverit, ipsos
Naturae, ne dicam Artis limites vanis transgressa pollicitationibus.
Ortum hic error ab artificum duxit ignorantia, qui miram videntes
complurium suorum inventorum energiam, incitabantur eousque,
finitae ut arti inesse crederent infinita. Hi igitur, quae commisere, sua
ipsi delicta luant; nec debita ideo Chemiae laus denegetur, collata quam
ad sanitatis tutelam, morborumque propulsionem opera meruit. Quid
enim? Nonne ejus artificio esculentorum et potulentorum, aquarum,
Vinorum, Cerevisiarum natura, virtutes et vitia cognoscuntur optime?
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.