Chemiam artibus academicis jure esse inserendam | Page 4

Hieronymus David Gaubius
Nonne haec corpora singularia fere omnia, quae Physicae sunt
considerationis, speciatim evolvenda sibi sumit? Imo vero vix aliud est
Chemiae propositum, quam corporum particularium examen. Quidquid
Fossilium in imis terrae visceribus excoquitur; quidquid protrudit
Vegetabilium, divite de sinu, foecunda tellus; quidquid denique
Animantium ubivis fovet alitque alma parens Natura; id fere omne,
modo vel sensibus manifestari vel capi vasis queat, suo Chemia sistit
examini, rimatur, penetrat: penetrat, inquam, usque eo, ut quaecunque
in illis vulgaria, facillime obvia, aut extus adhaerentia despiciens,
tanquam se indigna, aliis relinquat Artibus; sibi vero magis ardua
quaerens, sublimiora, abstrusiora, intimas rerum virtutes, ultima
principia, prima elementa perscrutetur, hoc tantum, nec alio venditura
pretio suos labores.

Toto sane die hoc agunt strenui Artis hujus cultores: corpora alia aliis
adponunt, rursum ab invicem separant, soluta coagulant, coagulata
solvunt, motus inde obortos observant, mutant, novos excitant
instrumentis efficacissimis, variata in omnes modos encheiresi. Igne
utuntur, Elemento mobilissimo, validissimo: Menstrua praesto sunt
efficacissima, juxta solvendi naturam appropriata. Quid autem his
arduum? Quid inaccessum? Haereant particulae corporis Adamantino
inter se vinculo; sint ejus viscera aere vel triplici praemunita; lateant in
profundissimo vires; talium profecto arietum impetu dissilient,
effringentur, patebunt.
Quidquid vel agunt corpora vel patiuntur, solo id omne motui venit
tribuendum; per hunc et omnis eorum sese exserit efficacia, et
vicissitudines quaecunque producuntur: hisce igitur disquirendis si
navat operam Philosophus, quanam breviore poterit via, aut potentiore
quonam adminiculo sui se voti reddere compotem, quam captis per
Ignem experimentis? Cujus equidem adeo mobilis est natura, ut praeter
motum aliud esse nihil, Viri Sapientes crediderint. Est vero et Ignis,
quo pollet ipse, motum aliis communicare corporibus paratissimus; et
vis ejus, per plures gradus intermedios, intendi arte vel minui pro lubitu
potest: unde certe quam optatissima nascitur Physiologo opportunitas,
ejus ope abditissimas quasque corporum affectiones enucleandi. Istis
enim applicatus, simul ea in motum ciet, in agilitatem propriam
solicitat, medullitus concutit, vires eorum evocat, auget, mutat, partes
constituentes a se mutuo separat, separatas sigillatim combinat,
proprias rursus harum virtutes in actum lucemque deducit, adeoque
nudis usurpanda sensibus praebet, quae alia quacunque arte adjuti
attingere potuissent nunquam. Quid autem hoc jucundius Naturae
scrutatori? Quid utilius? Quid magis necessarium?
Supersedeo horum in fidem rerum adducere testimonia, ne in
immensam mea excrescat Oratio. Latent illa neminem, nisi qui misere
adeo deperierit vetustatem, recentiorum ut in scriptis hospes sit.
Omnium instar sint bina illa fulgentissima Magnae Britanniae Lumina,
Boyleus et _Newtonus_: quibus certe haud perspicaciores Naturae
Mystas nostra agnoscunt secula; an vero videre retroacta? Hi tamen in
detegenda singularium corporum indole, in eruendis propriis viribus,

vix alio quam ad Chemiam recurrunt. Quidquid fere inventum est solidi
et pulchri circa naturam ignis, caloris, lucis, frigoris; quidquid innotuit
de vera colorum, saporum, odorum indole; quidquid de motuum terrae,
igniumque subterraneorum causis; quidquid de Magnetismo corporum,
et vi attractili, id omne Chemicis debetur experimentis.
Est ergo Chemia extendendis Physicis praestantissima: est Philosophiae
experimentali tam arcte copulata, ut, qui praeceptis ejus mentem non
formaverit, ineptus sit videndis Naturae arcanis. Utrique litem movet de
jure Academico, qui uni movet.
At videor mihi audire nonnullos Vestrum objicientes: Eho! Hanccine tu
Artem tot laudabilia praestare ais opera, et tam felicem esse in
detegendis corporum virtutibus? Hanccine absconditarum veritatum
cognitione ornare animum adseris? Quae gerris anilibus, historiolis
fabulosis, confictis turbati cerebri somniis ad nauseam usque offerta,
suos his cultores impraegnat; nec aliud quid, praeter arcana crepat
nunquam visa, saepe impossibilia, et sicubi vera, non tamen nisi denso
involuta peplo exhibet; adeo, ut auram quamvis fide Chemica tutiorem
esse, verissime cecinerit Poeta.
Hisce equidem haud repugno; nec inficior: pleni sunt talibus libri,
plenae Chemistarum voces, quorum pars magna servulo illi Terentiano
simillima, quae vera audivere, tacent et continent optime; sin falsum,
aut vanum, est, continuo palam faciunt. At enim vero ecquis imprudens
adeo, aut tam corruptus sederit ad hanc rem judex, Arti ut imputet
errores, delira quos et fraudulenta horumce Pseudochemicorum turba
dispersit? His quia turpe videtur errasse solos, fucata hinc verborum
specie allectos quoque alios iisdem implicant erroribus, et, dum propria
primi periere ignorantia, sequentes in commune secum trahunt exitium;
id saltem adsecuti, quod, sub coacervata aliorum supra alios strage,
primae tegatur ruinae causa et autor. Non sane hi, praeter nomen,
quidquam de Chemia possident; ne hoc quidem digni: quum suorum
duntaxat sensuum cupiditatibus, aut malesano natis in cerebro,
hypothesium monstris obsequiosi, veras Artis regulas nec sciant, nec ad
illas conformentur.
Longissime profecto abest Chemia, inanibus quin credat

speculationibus: aurium ipsarum sublesta illi fides est; solo acquiescit
oculorum testimonio. Hinc quicunque caste eam colunt, in singularibus
primo corporibus, juxta praescriptum Artis, summa exactitudine, et
accuratissima omnium phoenomenorum observatione, Naturam ducem
secuti, varia instituunt experimenta; horum dein singulos quosque
eventus sensibiles, bona fide, notant, et ex his demum liquidissime
perspectis, et sibi invicem collatis, severitate Mathematica eliciunt,
quae clara et individua sequela inde deduci possunt: haecque tandem
sunt, non alia, quae pro veritatibus et Theorematis agnoscunt veri
Chemiae cultores. Quid
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.