radiis, per offusas sibi quisquiliarum tenebras evibratis,
latentis intus foecundissimi luminis sui potuerit commonefacere: quo
equidem animadverso illi mox excitati, ulterius ad scrutinium se
accinxere, demtaque sensim imposturarum larva, perruptisque, quibus
obvolvebatur, ignorantiae nebulis, nudam tandem salutantes, Erudito
Orbi produxere intuendam. Tum ergo propriis jam refulgens radiis
Chemia, tum demum, quae personata displicuerat tantopere, nativae
suae reddita faciei, adeo pellexit Sapientes, dignam ut reputaverint,
ipsorum quae in scholas adoptata, strenue coleretur.
Nec sane, si fateri vera velimus, alia Chemiae opus est hedera, nisi, ut
libero a praejudiciis oculo nuda, prout in se est, adspectetur: tam
necessariis enim pollet usibus, tot jucundissimis arridet oblectamentis,
Naturae ut curiosum sui facillime pertrahat in amorem pertractumque
ullo sine taedio detineat. Utique, si sola contemplemur bona, quibus
quascunque fere artes manuales, humanae vitae commodis inservientes,
perfundit Chemia, quot, quaeso, et quanta sunt! Dies deficeret
enumerantem: minima tamen haec, et pro parergis tantum aestimanda.
Nobilior est, quam menti, utilior, quam corpori praestat, opera primaria:
huic namque illibatam tuetur sanitatem, amissamque restituit; illi vero
brevissimam monstrat in adyta Naturae viam, latentisque in profundo
veri mira felix aperit, Philosophiae hinc et Medicina conjunctissima,
nec sine detrimento inde separanda.
Id vero ne precario Vobis obtrudere velle videar, evidentis nunc
rationes proferam, quibus asserti constet veritas: est enim palmarium
hocce argumentum, quod si evicero, proposito Orationis meae Themati
satisfactum arbitrabor.
Qui corporum naturalium proprietates, vires et effectus per suas
quaeque causas sciunt aut rimantur, Physici dicuntur; et haec eorum
scientia appellatur Physica, Philosophiae generatim sumtae pars non
minima. Ejus hinc objectum est, quidquid conceptum corporis
ingreditur, aut eo reduci potest, sive illud commune sit omnibus
corporibus, sive peculiare singulis: quum enim Materia indefinita, solis
gaudens proprietatibus corporeis generalibus, in rerum natura non detur,
nec dari possit; sed tantum sit idea intelligentiae, clarioris doctrinae
gratia efficta; corpora autem, quae re existunt, omnia individua sint, id
est, adeo limitata et determinata, ut, praeter universalem illum Materiae
conceptum, involvant peculiares etiam alias affectiones, quibus singula
a singulis distinguuntur, et quae faciunt, ut corpus sit hoc praecise
corpus, et non aliud: inde clarissime liquet, communes illas Materiae
dotes non modo, sed et imprimis cuilibet corpori singulari proprias
Physicae esse considerationis, utpote, quae corpora naturalia, prout vere
existunt, vel existere possunt, contemplatur.
Proprietates corporum, quatenus certis quibusdam actionibus
producendis sunt idoneae, dicuntur vires: ex his autem, tanquam ex
causis, fluunt, quoscunque observamus, effectus corporei, qui hinc
determinatam suarum quilibet causarum naturam sequentes, si
singularibus a viribus emanarunt, et ipsi necessario erunt singulares, et
contra generales, si a generalibus.
Quodsi igitur ea hic daretur simplicitas, ut peculiarium quorumvis
corporis attributorum sufficiens ratio in communi ejus natura
fundaretur; jam equidem, praeter solam Mathematicorum operam, nil
opus esset Physico ad finem suum obtinendum: hi enim ideam corporis
universalem dedere omnium verissimam, et methodum simul
exactissimam, quaecunque in illa continentur, eliciendi. At vero quam
procul abest, haec quin ita sese habeant! Detegit attentior observatio
innumera certe in corporibus adeo penitus peculiaria, ut cum generali
illorum indole vix quidquam commune videantur habere, nisi solum,
cui inhaerent utraque, subjectum: talia autem incognita si quis ex
universali illo Geometrarum conceptu, utut accuratissimo, a priori
eruere, aut cognitorum etiam ex hoc rationem exsculpere postulet, nae
is et operae simul et olei jacturam sero doleat!
Atqui maximopere tamen expedit eorundem scientia Physico; quum in
his potissimum haereat id, quo corpora a se mutuo intrinsecus
distinguuntur. Ea itaque ut evolvantur, non illa certe, quae a data causae
idea ad intellectum effectus progreditur, sed prorsus alia incedendum
via est. Nimirum quidquid de corporibus vere concipit mens, id omne
vel Phoenomena sunt ipsi per sensus communicata, vel formata inde
judicia: proprietates autem et vires corporeae in se primitus
imperceptibiles latent; effectus tamen producunt sensibus apparentes,
qui determinatae ipsarum naturae proportionales, hujus hinc
cognitionem simul exhibent, adeo, ut quo ditior fuerit observatorum
cujusque rei effectorum supellex, eo de ejus indole plus certi resciatur.
Haecque adeo sola superest indagandis corporum singularibus via
retrograda; dum alteram illam, quae a priori haec investigat, humano
ingenio imperviam prorsus Natura fecit et inaccessam. Sedulus hinc
rerum scrutator experimentis prius quam ratiociniis insudat, sensuum
adminiculo sua examinat objecta, horum peculiares animadvertit
effectus, quos sponte sua vel praevio tentata consilio ediderint; corpora
corporibus adplicat, rursumque ab invicem removet, ut, qui e solis,
quique e conjunctis fluant motus, experiatur; tum vero ex hisce gnaviter
collectis, sibique mutuo collatis quaesitam corporum naturam propriam
et singulares dotes a posteriori demum determinare haud infelix
praesumit. Nec sane ullo unquam tempore patuere clarius Naturae
interiora, quam quo huic institum est tramiti: parum in Physicis
profecere, hunc qui vel ignorarunt, vel neglexere scientes.
Sed ecce! dum Physicis totus inhaereo, lenissimo ipsius materiae quasi
flexu, in intima Artis Spagyricae viscera me devolutum sentio: reducit
me in Chemiam, quae inde diverterat Physica; hoc ipso docens affatim,
quam sit propinqua ambarum cognatio, quam indissolubilis nexus.
Nonne enim totum hoc, quod modo diximus, unius prope est Chemiae
opus?
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.