benevolentia, toties experta
iis, quos hoc e suggestu dicendi arduum pressit munus. Facit haec, Vos
ea esse judicii lenitate, suo ut quemque modulo metiti, majora viribus
nequaquam exigatis: quod quidem aliis dum generose adeo exhibuistis,
quidni a Vobis et mihi pollicear ego, pro quo tot intercedunt majoris
etiam momenti rationes? Justa certe petitio repulsam ab aequo tulit
nemine.
Quo fretus ipsi me accingo operi, cui Thema erit ex eo, quod auspicor,
officio desumptum, et Vestra non indignum celebritate. Conabor
nimirum ostendere, Chemiam Artibus Academicis jure esse inserendam.
Quod dum ago, faciles in audiendo pariter et judicando Vos praebeatis
mihi, enixe obsecro: uterque enim seu felix fuerit, seu sinister Orationis
meae eventus, Vestrum me semper ad favorem allegabit, huic ut vel
referam gratias, vel veniam impetraturus, supplicem.
Academiae ea, qua hodie constitutas lege videmus, loci sunt publici,
docendis discendisque scientiis et artibus nobilioribus dicati, iisque
hinc conditionibus et mediis instructi, quibus propositus iste finis potest
obtineri. Non ergo arti aut scientiae cuilibet sua in his schola conceditur;
sed ultra vulgi captum elevata, Nobilitatis quodam emineat splendore
necesse est, in Academiis quae pedem figere voluerit disciplina.
Quodsi igitur vera hujusce Nobilitatis insignia, palam exposita, Arti
Spagyricae competere certis adstruxero documentis, nonne propositi
hodie mei constabit ratio et veritas?
Virtus sola atque unica, si Poëtae habenda fides, Nobilitate impertit
hominem: nec unius haec diei dos est; nec vera, quoties praeterquam ex
natalibus, aliunde probari nequit. Idem vero et eadem ratione obtinet in
disciplinis, modo, quod ibi datum virtuti est, heic detur usui. Laureolam
certe quaerunt in mustaceo, qui artis ostensuri dignitatem, pulchre hoc
sibi agere videntur, primis ubi a seculis deductam ejus originem,
objective et operum miram jucunditatem, aut quot numeraverit,
quantosque sui cultores exponunt, parum interim de utilitate soliciti,
qua sine tamen sordent omnia, antiqua fuerint, dulcia, aut quibusvis
clara sectatorum nominibus: externa enim isthaec sunt, et veram potius
ornant Nobilitatem, quam constituunt. Utile mensura est, illam qua
metitur, verum qui rebus pretium statuere solus novit, sapiens.
Quaecunque hinc usum adfert eximium vel homini in se seorsum
spectato, vel humanae societati, ea demum disciplina jure Nobilis
habetur. Quum vero pars hominis melior, mens sit, hanc quae recti
bonique facit studiosam, aut veri auget perspicientia, utique aliis
omnibus antecellit. Neque tamen hac multo inferior, quae corporis curat
sanitatem: ea namque magis optabile quidquam vix datur mortalibus;
deficiens una praegravat animum et deprimit. Hoc quae opus sibi
sumsit excolendum, ars dicitur Medica: priori studet cum caeteris
Philosophia; una sui parte moderandis occupata affectibus, alteram
extendendis humanae intelligentiae limitibus in cognitione rerum
existentium dedicans: utramque ergo Nobilissimam suo recepere
gremio Academiae, et jure civitatis donarunt, ne ipso quidem livore
contradicente.
Habent autem ambae hae objectum patens quam latissime, et varias
hinc sub se complectuntur disciplinas, quae partesne dicendae an
ministrae? opera singulae inter se diversissima, ad eundem tamen
ultimum finem, cum principe, sub qua militant, scientia communem,
omnes collineant. Quum itaque et has sunt quamlibet commendet usus,
et summa ad priorum perfectionem necessitas, hinc Nobiles etiam ab
Eruditis jure habitae, debitum in Academiis locum obtinuere.
Nonne vero talis est Ars Chemica? Cur ergo duram adeo haec experta
sortem, nonnisi post plurimas agitatas lites, liberam sui culturam in
scholis Sapientum impetrare potuit? Sane, rigoris hujus justo acrioris
causam vix determinaverim: si tamen, quod vero est simillimum, dicam,
videntur ipsius Artis in se spectatae ignari, Artificum duntaxat habuisse
rationem judices, quorum ex arbitrio tum pendebant Academiae.
Nata nimirum inter Metallarios et Pyracmonas Chemia; ab illiterato hoc
rudique hominum genere primum exercita; deturpata dein et obscurata
ab impostoribus; in se horrida, laboribus plena, plena periculis; ab
otiosis speculationibus aliena; ignem, fumos, cineres, sordes spirans,
vix ulla amoenitatis specie cuiquam se commendare potuit, nisi, qui
penitius eam introspicere dignaretur: atqui externam ejus faciem
monstrosam adeo deformemque reddiderat cultorum et ruditas et
malitia, ab interioribus ut perlustrandis deterrerentur Eruditi, eodem
haec, si non pejori de luto esse conficta, rati. Frustra ergo suam oravit
causam Chemia talibus coram Arbitris qui praejudicata obcaecati
opinione, et usus ejus eximios, et summam necessitatem
praetervidentes, sententiam prius tulerant, quam cognovissent. Factum
hinc, a publico ut Sapientum commercio exclusa, privatorum exerceret
manus atque ingenia, varias sub variis passa fatorum vicissitudines, nec
forte unquam Academicos in suggestus emersura, nisi, quem nacta
tandem est, causae patronum, an rabulam potius? Eremitam fortuna
major quam prudentia secundasset: hic enim coeco gementis hujus
disciplinae amore, captus, quod autoritate rationali et luculentis rerum
testimoniis agendum fuisset, bullato id verborum nugacissimorum
apparatu, mox vero, qua erat morum insolentia, igne etiam et armis
tentare non dubitavit, successu certe adeo felici, ut ausu hocce
temerario intrusa in Academias Chemia sede potiretur, vel ipsis
contradicentium cineribus inaedificata. Hanc autem quamvis vi partam,
infirmoque hinc nixam pede, repressa paulo post fundatoris ejus
tyrannide, rursus pessum dederit impatiens cogi, litteratorum gens
liberrima; id tamen inde Chemiae boni accesserat, quod durante isthac
statione sua, propior Eruditis posita, nonnullos horum, vividissimis
quibusdam
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.