hodie atque heri. 130 nunc tuum
cinerarius Tondet os. miser a miser concubine, nuces da.
Diceris male te a tuis unguentate glabris marite 135 abstinere, sed
abstine. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Scimus haec tibi quae licent sola cognita, sed marito 140 ista non
eadem licent. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Nupta, tu quoque quae tuus uir petet caue ne neges, 145 ni petitum
aliunde eat. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
En tibi domus ut potens et beata uiri tui. 150 quae tibi sine seruiat (Io
Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee)
Vsque dum tremulum mouens cana tempus anilitas 155 omnia omnibus
annuit. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Transfer omine cum bono limen aureolos pedes, 160 rasilemque subi
forem. Io, Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Aspice unus ut accubans uir tuus Tyrio in toro, 165 totus immineat tibi.
Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Illi non minus ac tibi pectore uritur intimo 170 flamma, sed penite
magis. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
Mitte brachiolum teres, praetextate, puellulae. 175 iam cubile adeat uiri.
Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Vos bonae senibus uiris cognitae bene feminae, 180 collocate
puellulam. Io Hymen Hymenaee io, io Hymen Hymenaee.
Iam licet uenias, marite. uxor in thalamo tibi est, 185 ore floridulo
nitens Alba parthenice uelut luteumue papauer.
At, marite, ita me iuuent caelites, nihilo minus 190 pulcer es, neque te
Venus Neglegit. sed abit dies. perge ne remorare.
Non diu remoratus es. iam uenis. bona te Venus 195 iuuerit, quoniam
palam Quae cupis capis et bonum non abscondis amorem.
Ille pulueris Africei siderumque micantium 200 subducat numerum
prius, Qui uostri numerare uolt multa milia ludei.
Ludite ut lubet et breui liberos date. non decet 205 tam uetus sine
liberis Nomen esse, sed indidem semper ingenerari.
Torquatus uolo paruulus matris e gremio suae 210 porrigens teneras
manus, Dulce rideat ad patrem semihiante labello.
Sit suo similis patri Mallio et facile inscieis 215 noscitetur ab omnibus,
Et pudicitiam suo matris indicet ore.
Talis illius a bona matre laus genus approbet, 220 qualis unica ab
optima Matre Telemacho manet fama Penelopeo.
Claudite ostia uirgines. lusimus satis. at bonei 225 coniuges, bene
uiuite et Munere assidue ualentem exercete iuuentam.
LXII
IVVENES
Vesper adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo exspectata diu uix
tandem lumina tollit. surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas,
iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus. Hymen O Hymenaee, Hymen
ades O Hymenaee! 5
VIRGINES
Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra; nimirum Oetaeos
ostendit noctifer ignes. sic certest; uiden ut perniciter exsiluere? non
temere exsiluere, canent quod uisere par est. Hymen O Hymenaee,
Hymen ades O Hymenaee! 10
IVVENES
Non facilis nobis, aequalis, palma parata est, aspicite, innuptae secuta
ut meditata requirunt. non frustra meditantur, habent memorabile quod
sit, nec mirum, penitus quae tota mente laborant. nos alio mentes, alio
diuisimus aures, 15 iure igitur uincemur, amat uictoria curam. quare
nunc animos saltem committite uestros, dicere iam incipient, iam
respondere decebit. Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.
VIRGINES
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis? 20 qui natam possis complexu
auellere matris, complexu matris retinentem auellere natam, et iuueni
ardenti castam donare puellam. quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee! 25
IVVENES
Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis? qui desponsa tua firmes
conubia flamma, quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes, nec
iunxere prius quam se tuus extulit ardor. quid datur a diuis felici
optatius hora? 30 Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Hesperus e nobis, aequalis, abstulit
unam. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
[Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
. . . . . . . . . . . . . . . . Namque tuo aduentu uigilat custodia semper, nocte
latent fures, quos idem saepe reuertens, Hespere, mutato comprendis
nomine eosdem. 35 at libet innuptis ficto te carpere questu. quid tum, si
carpunt, tacita quem mente requirunt? Hymen O Hymenaee, Hymen
ades O Hymenaee!
VIRGINES
Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis, ignotus pecori, nullo contusus
aratro, 40 quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber; multi illum
pueri, multae optauere puellae: idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optauere puellae: sic uirgo, dum intacta manet,
dum cara suis est; 45 cum castum amisit polluto corpore florem, nec
pueris iucunda manet,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.