te plus oculis meis amarem, iucundissime Calue, munere isto
odissem te odio Vatiniano: nam quid feci ego quidue sum locutus, cur
me tot male perderes poetis? 5 isti di mala multa dent clienti, qui
tantum tibi misit impiorum. quod si, ut suspicor, hoc nouum ac
repertum munus dat tibi Sulla litterator, non est mi male, sed bene ac
beate, 10 quod non dispereunt tui labores. di magni, horribilem et
sacrum libellum! quem tu scilicet ad tuum Catullum misti, continuo ut
die periret, Saturnalibus, optimo dierum! 15 non non hoc tibi, salse, sic
abibit. nam, si luxerit, ad librariorum curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam uenena, ac te his suppliciis remunerabor. 20
uos hinc interea ualete abite illuc, unde malum pedem attulistis, saecli
incommoda, pessimi poetae.
XIV{b}
Si qui forte mearum ineptiarum lectores eritis manusque uestras non
horrebitis admouere nobis, * * *
XV
Commendo tibi me ac meos amores, Aureli. ueniam peto pudentem, ut,
si quicquam animo tuo cupisti, quod castum expeteres et integellum,
conserues puerum mihi pudice, 5 non dico a populo: nihil ueremur istos,
qui in platea modo huc modo illuc in re praetereunt, sua occupati:
uerum a te metuo tuoque pene infesto pueris bonis malisque. 10 quem
tu qua lubet, ut lubet, moueto quantum uis, ubi erit foris paratum: hunc
unum excipio, ut puto, pudenter. quod si te mala mens furorque uecors
in tantam impulerit, sceleste, culpam, 15 ut nostrum insidiis caput
lacessas; a tum te miserum malique fati, quem attractis pedibus patente
porta percurrent raphanique mugilesque.
XVI
Pedicabo ego uos et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex
uersiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. nam
castum esse decet pium poetam 5 ipsum, uersiculos nihil necesse est,
qui tum denique habent salem ac leporem, si sint molliculi ac parum
pudici, et quod pruriat incitare possint, non dico pueris, sed his pilosis
10 qui duros nequeunt mouere lumbos. uos, quod milia multa basiorum
legistis, male me marem putatis? pedicabo ego uos et irrumabo.
XVII
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed
uereris inepta crura ponticuli acsuleis stantis in rediuiuis, ne supinus eat
cauaque in palude recumbat; sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, 5 in
quo uel Salisubsali sacra suscipiantur: munus hoc mihi maximi da,
Colonia, risus. quendam municipem meum de tuo uolo ponte ire
praecipitem in lutum per caputque pedesque, uerum totius ut lacus
putidaeque paludis 10 liuidissima maximeque est profunda uorago.
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar bimuli tremula patris
dormientis in ulna. quoi cum sit uiridissimo nupta flore puella et puella
tenellulo delicatior haedo, 15 asseruanda nigerrimis diligentius uuis,
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni, nec se subleuat ex sua parte,
sed uelut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem
omnia sentiens quam si nulla sit usquam. 20 talis iste meus stupor nil
uidet, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum, si pote stolidum repente
excitare ueternum; et supinum animum in graui derelinquere caeno, 25
ferream ut soleam tenaci in uoragine mula.
XXI
Aureli, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut
sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores. nec clam:
nam simul es, iocaris una, 5 haerens ad latus omnia experiris. frustra:
nam insidias mihi instruentem tangam te prior irrumatione. atqui si
faceres satur, tacerem: nunc ipsum id doleo, quod esurire 10 mellitus
puer et sitire discet. quare desine, dum licet pudico, ne finem facias, sed
irrumatus.
XXII
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti, homo est uenustus et dicax et
urbanus, idemque longe plurimos facit uersus. puto esse ego illi milia
aut decem aut plura perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto 5 relata:
cartae regiae, noui libri, noui umbilici, lora rubra, membrana derecta
plumbo, et pumice omnia aequata. haec cum legas tu, bellus ille et
urbanus Suffenus unus caprimulgus aut fossor 10 rursus uidetur:
tantum abhorret ac mutat. hoc quid putemus esse? qui modo scurra aut
siquid hac re tersius uidebatur, idem infaceto est infacetior rure, simul
poemata attigit, neque idem umquam 15 aeque est beatus ac poema
cum scribit: tam gaudet in se tamque se ipse miratur. nimirum idem
omnes fallimur, neque est quisquam quem non in aliqua re uidere
Suffenum possis. suus cuique attributus est error: 20 sed non uidemus
manticae quod in tergo est.
XXIII
Furei, cui neque seruos est neque arca nec cimex neque araneus neque
ignis, uerum est et pater et nouerca, quorum dentes uel silicem comesse
possunt, est pulcre tibi cum tuo parente 5 et cum coniuge lignea
parentis. nec mirum: bene nam ualetis omnes, pulcre concoquitis, nihil
timetis, non incendia, non graues ruinas, non facta impia, non dolos
ueneni, 10 non casus alios periculorum. atqui corpora sicciora
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.