Catulli Carmina | Page 4

Gaius Valerius Catullus
cornu aut
siquid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione. quare non

tibi sit bene ac beate? 15 a te sudor abest, abest saliua, mucusque et
mala pituita nasi. hanc ad munditiem adde mundiorem, quod culus tibi
purior salillo est, nec toto decies cacas in anno, 20 atque id durius est
faba et lapillis, quod tu si manibus teras fricesque, non umquam
digitum inquinare posses. haec tu commoda tam beata, Furi, noli
spernere nec putare parui, 25 et sestertia quae soles precari centum
desine: nam satis beatu's.

XXIV
O qui flosculus es Iuuentiorum, non horum modo, sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis, mallem diuitias Midae dedisses isti, qui
neque seruos est neque arca, 5 quam sic te sineres ab illo amari. 'qui?
non est homo bellus?' inquies. est: sed bello huic neque seruos est
neque arca. hoc tu quam lubet abice eleuaque: nec seruom tamen ille
habet neque arcam. 10

XXV
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo uel anseris medullula uel imula
oricilla uel pene languido senis situque araneoso, idemque, Thalle,
turbida rapacior procella, cum diua [+]mulier aries[+] ostendit
oscitantes, 5 remitte pallium mihi meum, quod inuolasti, sudariumque
Saetabum catagraphosque Thynos, inepte, quae palam soles habere
tamquam auita. quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte, ne
laneum latusculum manusque mollicellas 10 inusta turpiter tibi flagella
conscribillent, et insolenter aestues, uelut minuta magno deprensa nauis
in mari, uesaniente uento.

XXVI
Furi, uillula nostra non ad Austri flatus opposita est neque ad Fauoni
nec saeui Boreae aut Apheliotae, uerum ad milia quindecim et ducentos.
o uentum horribilem atque pestilentem! 5

XXVII
Minister uetuli puer Falerni inger mi calices amariores, ut lex
Postumiae iubet magistrae ebriosa acina ebriosioris. at uos quo lubet
hinc abite, lymphae, 5 uini pernicies, et ad seueros migrate. hic merus
est Thyonianus.

XXVIII
Pisonis comites, cohors inanis, aptis sarcinulis et expeditis, Verani
optime tuque mi Fabulle, quid rerum geritis? satisne cum isto uappa
frigoraque et famem tulistis? 5 ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus praetorem refero datum lucello.
o Memmi, bene me ac diu supinum tota ista trabe lentus irrumasti. 10
sed, quantum uideo, pari fuistis casu: nam nihilo minore uerpa farti
estis. pete nobiles amicos. at uobis mala multa di deaeque dent,
opprobria Romulei Remique. 15

XXIX
Quis hoc potest uidere, quis potest pati, nisi impudicus et uorax et aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia habebat uncti et ultima
Britannia? cinaede Romule haec uidebis et feres? 5 et ille nunc
superbus et superfluens perambulabit omnium cubilia, ut albulus
columbus aut Adoneus? cinaede Romule haec uidebis et feres? es
impudicus et uorax et aleo. 10 eone nomine, imperator unice, fuisti in
ultima occidentis insula, ut ista uostra diffututa mentula ducenties
comesset aut trecenties? quid est alid sinistra liberalitas? 15 parum
expatrauit an parum elluatus est? paterna prima lancinata sunt bona;
secunda praeda Pontica, inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer
Tagus. [+]hunc Gallie timet et Britannie.[+] 20 quid hunc malum
fouetis? aut quid hic potest nisi uncta deuorare patrimonia? eone
nomine [+]urbis opulentissime[+] socer generque, perdidistis omnia?

XXX
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus iam te nil miseret,
dure, tui dulcis amiculi? iam me prodere, iam non dubitas fallere,
perfide? . . . . . . . . . . . . . . . . nec facta impia fallacum hominum
caelicolis placent. quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis. 5
eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem? certe tute
iubebas animam tradere, inique, me inducens in amorem, quasi tuta
omnia mi forent. idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis. 10 si tu oblitus es, at di
meminerunt, meminit Fides, quae te ut paeniteat postmodo facti faciet
tui.

XXXI
Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in
liquentibus stagnis marique uasto fert uterque Neptunus; quam te
libenter quamque laetus inuiso, uix mi ipse credens Thuniam atque
Bithunos 5 liquisse campos et uidere te in tuto. o quid solutis est
beatius curis? cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi
uenimus larem ad nostrum, desideratoque acquiescimus lecto. 10 hoc
est quod unum est pro laboribus tantis. salue o uenusta Sirmio atque
hero gaude; gaudete uosque o Lydiae lacus undae; ridete quidquid est
domi cachinnorum.

XXXII
Amabo, mea dulcis Ipsithilla, meae deliciae, mei lepores, iube ad te
ueniam meridiatum. et si iusseris, illud adiuuato, ne quis liminis obseret
tabellam, 5 neu tibi lubeat foras abire, sed domi maneas paresque nobis
nouem continuas fututiones. uerum si quid ages statim iubeto: nam
pransus iaceo et satur supinus 10 pertundo tunicamque palliumque.

XXXIII
O furum optime balneariorum Vibenni pater et cinaede fili, (nam dextra
pater inquinatiore, culo filius est uoraciore) cur non exilium malasque
in oras 5 itis? quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis
pilosas, fili, non
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 23
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.