sciat esse basiorum.
VI
Flaui, delicias tuas Catullo, nei sint illepidae atque inelegantes, uelles
dicere, nec tacere posses. uerum nescio quid febriculosi scorti diligis:
hoc pudet fateri. 5 nam te non uiduas iacere noctes nequiquam tacitum
cubile clamat Sertisque ac Syrio fraglans oliuo, puluinusque peraeque
et hic et ille attritus, tremulique quassa lecti 10 argutatio
inambulatioque. nam nil uerpa ualet, nihil tacere. cur? non tam latera
ecfututa pandas, nei tu quid facias ineptiarum. quare, quidquid habes
boni malique, 15 dic nobis. uolo te ac tuos amores ad caelum lepido
uocare uersu.
VII
Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam
magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis, oraclum
Iouis inter aestuosi 5 et Batti ueteris sacrum sepulcrum; aut quam
sidera multa, cum tacet nox, furtiuos hominum uident amores; tam te
basia multa basiare uesano satis et super Catullo est, 10 quae nec
pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.
VIII
Miser Catulle, desinas ineptire, et quod uides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles, cum uentitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla. 5 ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu uolebas nec puella nolebat. fulsere uere candidi tibi soles. nunc
iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli, nec quae fugit sectare, nec
miser uiue, 10 sed obstinata mente perfer, obdura. uale, puella. iam
Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit inuitam. at te dolebis, cum
rogaberis nulla. scelesta [+]ne te[+]. quae tibi manet uita! 15 quis nunc
te adibit? cui uideberis bella? quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis? at tu, Catulle, destinatus obdura.
IX
Verani, omnibus e meis amicis antistans mihi milibus trecentis,
uenistine domum ad tuos Penates fratresque unanimos anumque
matrem? uenisti. o mihi nuntii beati! 5 uisam te incolumem audiamque
Hiberum narrantem loca, facta, nationes, ut mos est tuus, applicansque
collum iucundum os oculosque suauiabor. o quantum est hominum
beatiorum, 10 quid me laetius est beatiusue?
X
Varus me meus ad suos amores uisum duxerat e foro otiosum,
scortillum, ut mihi tum repente uisum est, non sane illepidum neque
inuenustum. huc ut uenimus, incidere nobis 5 sermones uarii, in quibus,
quid esset iam Bithynia, quo modo se haberet, et quonam mihi
profuisset aere. respondi id quod erat, nihil neque ipsis nec praetoribus
esse nec cohorti, 10 cur quisquam caput unctius referret, praesertim
quibus esset irrumator praetor, non faceret pili cohortem. 'at certe
tamen,' inquiunt 'quod illic natum dicitur esse, comparasti 15 ad
lecticam hominis.' Ego, ut puellae unum me facerem beatiorem, 'non'
inquam 'mihi tam fuit maligne, ut, prouincia quod mala incidisset, non
possem octo homines parare rectos.' 20 at mi nullus erat neque hic
neque illic, fractum qui ueteris pedem grabati in collo sibi collocare
posset. hic illa, ut decuit cinaediorem, 'quaeso' inquit 'mihi, mi Catulle,
paulum 25 istos [+]commoda: nam[+] uolo ad Sarapim deferri.' 'mane'
inquii puellae, 'istud quod modo dixeram me habere, fugit me ratio:
meus sodalis Cinna est Gaius, is sibi parauit. 30 uerum, utrum illius an
mei, quid ad me? utor tam bene quam mihi pararim. sed tu insulsa male
et molesta uiuis, per quam non licet esse neglegentem.'
XI
Furi et Aureli, comites Catulli, siue in extremos penetrabit Indos, litus
ut longe resonante Eoa tunditur unda, siue in Hyrcanos Arabesque
molles, 5 seu Sacas sagittiferosue Parthos, siue quae septemgeminus
colorat aequora Nilus, siue trans altas gradietur Alpes, Caesaris uisens
monimenta magni, 10 Gallicum Rhenum [+]horribilesque ulti-
mosque[+] Britannos, omnia haec, quaecunque feret uoluntas caelitum,
temptare simul parati, pauca nuntiate meae puellae 15 non bona dicta.
cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans uere, sed identidem omnium ilia rumpens: 20 nec meum
respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati ultimi flos,
praetereunte postquam tactus aratro est.
XII
Marrucine Asini, manu sinistra non belle uteris in ioco atque uino:
tollis lintea neglegentiorum. hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
quamuis sordida res et inuenusta est. 5 non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta uel talento mutari uelit: est enim leporum disertus
puer ac facetiarum. quare aut hendecasyllabos trecentos 10 exspecta,
aut mihi linteum remitte, quod me non mouet aestimatione, uerum est
mnemosynum mei sodalis. nam sudaria Saetaba ex Hiberis miserunt
mihi muneri Fabullus 15 et Veranius: haec amem necesse est ut
Veraniolum meum et Fabullum.
XIII
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di fauent, diebus, si
tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et
uino et sale et omnibus cachinnis. 5 haec si, inquam, attuleris, uenuste
noster, cenabis bene: nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed
contra accipies meros amores seu quid suauius elegantiusue est: 10 nam
unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque,
quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
XIV
Nei
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.