provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus
Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis
conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in
parem iuris libertatisque condicionem atque ipsi erant receperunt.
In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae et
ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat,
qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item
separatim, pueri, senes mulieresque. [Quarum omnium rerum]
summa erat capitum Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum
milium XXXVI, Latobrigorum XIIII, Rauracorum XXIII, Boiorum
XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia nonaginta duo. Summa
omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum redierunt
censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium C et
X.
Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes
civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese,
tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas
bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam
populi Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis
rebus domos suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent
imperioque potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent
quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent,
reliquasque civitates stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium
totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris facere voluntate
liceret:
sese habere quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere
vellent. Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando ne
quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se
sanxerunt.
Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad
Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua
omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes
flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et
laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent
impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum
se venturos viderent. Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae
totius lactiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos,
alterius Arvernos. Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos
contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani
mercede arcesserentur. Horum primo circiter milia XV Rhenum
transisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri
ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX
milium numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque
iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse,
omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse.
Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi
Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent,
coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure
iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque
auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus
perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.
Unum se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci non potuerit ut
iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob eam rem se ex civitate
profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod
solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. Sed peius
victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod
Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque
partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et
nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod
paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum
venissent, quibus locus ac sedes pararentur.
Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur
atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum
esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem
victus cum illa comparandam.
Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod
proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare,
obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla
cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius
facta sit. Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse
eius imperia, diutius sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano
sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint,
ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis,
petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur. Haec si
enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui
apud eum sint gravissimum supplicium sumat. Caesarem vel auctoritate
sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani
deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur,
Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu
auxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex
omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed
tristes capite demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset miratus
ex ipsis quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti
permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem
exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit: hoc esse
miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod
soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent
absentisque Ariovisti crudelitatem, velut si cora adesset, horrerent,
propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.