Caesars Commentaries in Latin (books 1 to 4) | Page 9

Julius Caesar
Sequanis vero, qui
intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in
potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem
et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis
facturum.
Hac oratione habita, concilium dimisit. Et secundum ea multae res eum
hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in
primis quod Haeduos, fratres consanguineosque saepe numero a senatu
appellatos, in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum teneri
eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat;
quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae
esse arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum
transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo
Romano periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros
temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut
ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in
Italiam contenderent [, praesertim cum Sequanos a provincia nostra
Rhodanus divideret]; quibus rebus quam maturrime occurrendum
putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam
sumpserat, ut ferendus non videretur.
Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret:
velle sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei
legationi Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad

eum venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire oportere.
Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere
quas Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque
molimento in unum locum contrahere posse. Sibi autem mirum videri
quid in sua Gallia, quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo
Romano negotii esset.
His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum
his mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio
adtectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus
esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquium
venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et
cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo postularet: primum ne
quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam
traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet
Sequanisque permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis
liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum
bellum inferret. Si [id] ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam
gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese,
quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti
quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae
lacere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se
Haeduorum iniurias non neglecturum.
Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos
vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum
victis non ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare
consuesse. Si ipse populo Romano non praescriberet quem ad modum
suo iure uteretur, non oportere se a populo Romano in suo iure impediri.
Haeduos sibi, quoniam belli fortunam temptassent et armis congressi ac
superati essent, stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam
facere, qui suo adventu vectigalia sibi deteriora faceret. Haeduis se
obsides redditurum non esse neque his neque eorum sociis iniuria
bellum inlaturum, si in eo manerent quod convenisset stipendiumque
quotannis penderent; si id non fecissent, longe iis fraternum nomen
populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar denuntiaret se Haeduorum
iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua pernicie
contendisse. Cum vellet, congrederetur:
intellecturum quid invicti Germani, exercitatissimi in armis, qui inter

annos XIIII tectum non subissent, virtute possent.
Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis
et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in
Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne
obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri
autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui
Rhemum transire conarentur; his praeesse Nasuam et Cimberium
fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi
existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis
Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset. Itaque re
frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad
Ariovistum contendit.
Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis
omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum
maximum Sequanorum, contendere [triduique viam a suis finibus
processisse]. Id ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar
existimabat. Namque omnium rerum quae ad bellum usui erant summa
erat in eo oppido facultas, idque natura loci sic muniebatur ut magnam
ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen [alduas]
Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit, reliquum
spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua flumen intermittit,
mons continet magna altitudine, ita ut radices eius montis ex utraque
parte ripae fluminis contingant, hunc murus circumdatus arcem efficit
et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque
itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.
Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque
causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 28
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.