ne frumentum
conferant quod debeant: praestare, si iam principatum Galliae obtinere
non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre, neque
dubitare [debeant] quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum
reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. Ab isdem nostra consilia
quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non
posse. Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit,
intellegere sese quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam quam
diu potuerit tacuisse.
Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari
sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat,
celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in
conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis
quaerit; reperit esse vera: ipsum esse Dumnorigem, summa audacia,
magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum
novarum.
Complures annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia
parvo pretio redempta habere, propterea quod illo licente contra liceri
audeat nemo. His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad
largiendum magnas comparasse; magnum umerum equitatus suo
sumptu semper alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam
apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa
matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo
conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororum ex matre et
propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse. Favere et cupere
Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem
et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus
frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid
accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi
venire; imperio populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea
quam habeat gratia desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar,
quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum,
initium eius fugae factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam
equitatui, quem auxilio Caesari Haedui miserant, Dumnorix praeerat):
eorum fuga reliquum esse equitatum perterritum.
Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res
accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod
obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo
et civitatis sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu
Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut
ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. His omnibus
rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum
Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam fidem,
iustitiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci
animum offenderet verebatur.
Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet
et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum,
principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium
rerum fidem habebat, cum eo conloquitur; simul commonefacit quae
ipso praesente in concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et
ostendit quae separatim quisque de eo apud se dixerit. Petit atque
hortatur ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita
statuat vel civitatem statuere iubeat.
Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit
ne quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse vera, nec
quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse
gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter
adulescentiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non
solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur.
Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri. Quod
si quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae
apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum;
qua ex re futurum uti totius Galliae animi a se averterentur. Haec cum
pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit;
consolatus rogat finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse
ostendit uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac
precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in
eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas queratur
proponit; monet ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet;
praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire
possit.
Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse
milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis
in circuitu ascensus qui cognoscerent misit.Renuntiatum est facilem
esse.
De tertia vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus
legionibus et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis
ascendere iubet; quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta vigilia
eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem
ante se mittit.
P. Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L.
Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.
Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur, ipse ab
hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque,
ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus
esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a
Labieno occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis
atque insignibus cognovisse. Caesar
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.