lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat
iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.
Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum
Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen
Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris
profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. Eos
impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit;
reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt. Is
pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor
pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum
memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum
miserat. Ita sive casu sive consilio deorum immortalium quae pars
civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea
princeps poenam persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed
etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L.
Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset,
pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii
repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime
confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent,
legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello
Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem
populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi
futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin
bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi
Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum
adortus esset, cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non
possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos
despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis
virtute contenderent quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne
committeret ut is locus ubi constitissent ex calamitate populi Romani et
internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.
His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res
quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo
gravius ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui si
alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo
deceptum, quod neque commissum a se intellegeret quare timeret
neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae
oblivisci vellet, num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per
provinciam per vim temptassent, quod Haeduos, quod Ambarros, quod
Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse? Quod sua victoria
tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune iniurias tulisse
admirarentur, eodem pertinere.
Consuesse enim deos immortales, quo gravius homines ex
commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his
secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum
ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea quae polliceantur
facturos intellegat, et si Haeduis de iniuriis quas ipsis sociisque eorum
intulerint, item si Allobrogibus satis faciunt, sese cum iis pacem esse
facturum. Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos
esse uti obsides accipere, non dare, consuerint; eius rem populum
Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.
Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque
omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et
Haeduis atque eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant
quas in partes hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen
insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et
pauci de nostris cadunt.
Quo proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam
multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere non numquam
et novissimo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a
proelio continebat, ac satis habebat in praesentia hostem rapinis,
pabulationibus populationibusque prohibere. Ita dies circiter XV iter
fecerunt uti inter novissimum hostium agmen et nostrum primum non
amplius quinis aut senis milibus passuum interesset.
Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice
polliciti, flagitare. Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus,
ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non
erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; eo autem
frumento quod flumine Arari navibus subvexerat propterea uti minus
poterat quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere
nolebat. Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere.
Ubi se diutius duci intellexit et diem instare quo die frumentum
militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum
magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui
summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui
creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem, graviter eos
accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam
necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur,
praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum
susceperit[; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur].
Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat
proponit: esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum
valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa
atque improba oratione multitudinem deterrere,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.