et in agrum Noricum transierant Noreiamque
oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum
per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen
Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus
impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per
provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod
inter fines Helvetiorum et Allobrogum, qui nuper pacati erant,
Rhodanus fluit isque non nullis locis vado transitur. Extremum
oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava.
Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel
persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum
viderentur, existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire
paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt,
qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal.
Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.
Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia nostram iter facere
conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in
Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti
quam maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in
Gallia ulteriore legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi.
Ubi de eius aventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt
nobilissimos civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius
principem locum obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo
maleficio iter per provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent
nullum: rogare ut eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod
memoria tenebat L. Cassium consulem occisum exercitumque eius ab
Helvetiis pulsum et sub iugum missum, concedendum non putabat;
neque homines inimico animo, data facultate per provinciam itineris
faciundi, temperaturos ab iniuria et maleficio existimabat. Tamen, ut
spatium intercedere posset dum milites quos imperaverat convenirent,
legatis respondit diem se ad deliberandum sumpturum: si quid vellent,
ad Id. April. reverterentur.
Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad
montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia
passuum XVIIII murum in altitudinem pedum sedecim fossamque
perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo
facilius, si se invito transire conentur, prohibere possit. Ubi ea dies
quam constituerat cum legatis venit et legati ad eum reverterunt, negat
se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare
et, si vim lacere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti
navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua
minima altitudo fluminis erat, non numquam interdiu, saepius noctu si
perrumpere possent conati, operis munitione et militum concursu et
telis repulsi, hoc conatu destiterunt.
Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter
angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent,
legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a
Sequanis impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos
plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate
Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus
novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere
obstrictas volebat. Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per
fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit:
Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et
iniuria transeant.
Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium
finibus absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat
magno cum periculo provinciae futurum ut homines bellicosos, populi
Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos
haberet. Ob eas causas ei munitioni quam fecerat T. Labienum legatum
praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi
legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex
hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes
erat, cum his quinque legionibus ire contendit. Ibi Ceutrones et
Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum
prohibere conantur. Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est
citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum
ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab
Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam
trans Rhodanum primi.
Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant
et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur.
Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad
Caesarem mittunt rogatum auxilium: ita se omni tempore de populo
Romano meritos esse ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari,
liberi [eorum] in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint.
Eodem tempore Haedui Ambarri, necessarii et consanguinei
Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non
facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item Allobroges, qui trans
Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem
recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui.
Quibus rebus adductus Caesar non expectandum sibi statuit dum,
omnibus, fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii
pervenirent.
Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in
Rhodanum influit, incredibili
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.