In ista habentur renominat? ciuitates, quarum meliores du? dicuntur Bocura et Seonargant, quam aliqui appellant Samarkand. Et altera Regio bass? Persi?, descendens à flumine Pyson, qui ad sui occidentem iungiter regno Medi? et terr? minoris Armeni?, et ad Aquilonem mari Caspio, et ad Austrum terr? minoris Indi?.
In hac bassa Persia tres principaliores ciuitates sunt Aessabor, Saphaon, Sarmasaule. In terra autem maioris Armeni? quondam habebantur quatuor regna qu? nunc dicuntur subesse Imperio Persarum, habétque famam terr? nobilis, et ad occidentem sui iungitur Regno Turci?.
Hec Armenia multas valdè bonas continet ciuitates, quarum famosior est Taurisa. Regnum Medi? quod subest Regi Persarum quamuis non latum est, tamen longum est, et ad occidentem sui regno Chalde? coniunctum. In Media meliores du? ciuitates sunt, Seras, et Keremen.
[Sidenote: Georgia. Abchas, aliàs Alchaz.] Hinc ad occidentem sui, iuncta est regio Georgi?, qu? modo constat diuisa in duo regna: Nam pars superior, qu? iungitur Medi?, reseruauit sibi nomen Georgi?, sed inferior pars dicitur regnum Abchaz. Ambo h?c regna, et regis eorum, sunt de fide Christiana, et homines ita deuoti vt ad minus semel in hebdomada communicent sacramentis, iuxta ritum Gr?corum confectis. Et quidem regnum Georgi? subiacet imperio Grand Can: sed Abchaz nunquam ab ipso Imperatore Tartari?, neque Persarum, neque Medorum domino subdi potuit, eo quòd munitum est aquis et rupibus et alijs prouisionibus contra impugnationes hostiles.
[Sidenote: In parte regni Georgi? sunt tenebrae.] Iuxta hoc regnum Abchaz habetur vnum minum et mirabile, nam magnus est territorij locus dictus Hamson, et continens in circuitu spacium vi? quatuor di?tarum: videter semper opertus tenebris densis vt nemo audeat illic intrare profundè, quoniam si qui presumpserint, non sunt visi reuerti. Attamen fatentur vicini sub illis se tenebris audisse nonnunquam clamores hominum, hinnitus, mugitus, rugitus, et boatus pecudum, et bestiarum, sed et cantus gallorum, vt per h?c et alia signa constet ibi habitare gentes: nam et fluuius decurrens monstrat signa s?pè certissima in suo exitu: ignoratur tamen si tenebr? per totum territorium sint eiusdem densitatis, an forte sint in circuitu per aliquod spacium, et intrinsecus plus luminosum.
Dicuntur autem tenebr? ist? olim per diuinum miraculum aduenisse. Saboere enim Imperatore Persarum, circa annum Grati? ducentessimum quinquagessimum in persecutione Christianorum tendente cum pleno exercitu per hunc locum, et Christianis tyrannidem eius fugientibus, contigit ex improuiso eos ità arctari, vt se effugere desperarent, quapropter statim ad orationis refugium omnes se sternentes clamauerunt ad Christum auxiliatorem suum: Et deus, qui pro puro corde Christianos ad se orantes semper exaudit, expleuit illic literam vaticinij Isai?: quia ecce tenebr? operient terram et caligo populos, monstrans per tenebram terrenam, quam eis superduxit, quas passuri essent inimici nominis Christi tenebras infernales, indicansque per temporalem vitam, quam sibi fidelibus conseruauit, eam quam possessuri sunt viri Christiani vitam perpetuam, et coelestem.
Itaque hoc regnum Abchaz ad occidentem sui iungitur regno Turci?, quod in longo et lato valdè extensum multas continet prouincias scilicet Iconi?, Cappadoci?, Saur?, Brike, Besicon, Patan, et Gennoch; hij omnes Turci, cum tota Syria et Arabia vsque ad Galliziam Hispani?, subsunt Imperatori Babyloni? Soldano, et sunt in singulis prouinciis et regionibus ciuitates magn?, ac mult? nimis. Consequentèr huic regno Turci? ad Occidentem sui in ciuitate Cathasa [Marginal note: Vel Sathata.] iungitur per mare Greci? superior pars potestatis Imperatoris Constantinopolitani, et quasi ad Aquilonem contiguatur regno Syri?: cuius vna prouincia est terra promissionis, prout hoc satis dictum est suprà. Sunt et ali? terre, et Insul?, et patri? lat?, et spatios?, continentes in se multa regna, et reges, et gentes diuersas, de quibus nunc per singula pertractare non est consilij.
Ad supradictam Chald?am iungitur Mesopotamia, et minor Armenia, et velut ad Austrum eius ?thiopia, Mauritania, Lybia alta et bassa, et Nubia. [Sidenote: Extensio Imperij Grand Can.] Excepto ergò duntaxat districtu Imperij Persi?, et potestate Soldani, omnes s?pè pertractat? terr?, regiones, regna et Insul? descendendo tam par Aquilonem, quam ad Austrum à prouincia Cathay, vsque ad Christianitatem sunt de Imperio Tartari? Grand Can. [Sidenote: Distantia à Roma ad Cathayam per Institores.] Et notandum de spacio distanti?, quod institores de Roma, vel Venetia festinantes tam per terras, quàm per mare, expendunt de tempore 11. menses, et quandoque duodecim, priusquam in Cathay valeant peruenire.
Hijs itaque visis describam saltem aliquas à prouincia Cathay in orientem terras Imperij Tartarorum. [Sidenote: Cadilla Regio orientalior Cathay. Angli nostri hanc bestiolam nuper viderunt in Persia.] Illic habetur regio Cadilla spaciosa multum, simul et speciosa: crescunt namque in ea fructus ad quantitatem magnorum Cawardorum, in quibus inuenitur vna bestiola, in carne et sanguine ad formam agnelli absque lana, et manducatur totus fructus cum bestiola. Sunt et alij plures diuersi fructus, quorum penes nos non est respectus nec vsus. Nam et sunt ibi nonnull? speciales vites ferentes botros incredibiliter magnos, quorum vnum vix virilis vir valet in hasta portare.
Et deinde in meridiem per aliquas di?tas, potest perueniri ad primas Caspi? alpes, qu? descendendo descendunt vsque ad Amazoniam, insulam mulierum, de qua tractatum est. Inter has Alpes retinetur
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.