migrate coloni!' nunc
victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi---quod nec vertat
bene---mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere
colles incipiunt, mollique iugum demittere clivo, usque ad aquam et
veteres (iam fracta cacumina) fagos omnia carminibus vestrum servasse
Menalcan. M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent,
Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente
columbas. quod nisi me quacumque novas incidere lites ante Sinistra
cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse
Menalcas. L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis
paene simul tecum solatia rapta, Menalca? quis caneret nymphas; quis
humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?
vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres,
Amaryllida, nostras? Tityre, dum redeo---brevis est via---pasce capellas,
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu
ferit ille, caveto. M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
`Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis--- Mantua, vae
miserae nimium vicina Cremonae--- cantantes sublime ferent ad sidera
cycni.' L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; sic cytiso pastae
distendant ubera vaccae! Incipe, si quid habes: et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt vatem pastores, sed
non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere
Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores. M. Id quidem ago
et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, si valeam meminisse; neque est
ignobile carmen: `huc ades, O Galatea; quis est nam ludus in undis hic
ver purpureum; varios hic flumina circum fundit humus flores; hic
candida populus antro imminet, et lentae texunt umbracula vites. huc
ades: insani feriant sine litora fluctus. L. Quid, quae te pura solum sub
nocte canentem audieram? Numeros memini, si verba tenerem. `Daphni,
quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce Dionaei processit Caesaris
astrum, astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis
in collibus uva colorem. insere, Daphni, piros: carpent tua poma
nepotes.' M. Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos
cantando puerum memini me condere soles: nunc oblita mihi tot
carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre
priores. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. L. Causando
nostros in longum ducis amores: et nunc omne tibi stratum silet aequor,
et omnes, aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. hinc adeo media
est nobis via; namque sepulcrum incipit adparere Bianoris: hic ubi
densas agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; hic haedos
depone: tamen veniemus in urbem. aut si, nox pluviam ne colligat ante,
veremur, cantantes licet usque (minus via laedit) eamus; cantantes ut
eamus, ego hoc te fasce levabo. M. Desine plura, puer, et quod nunc
instat agamus: carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.
X.
EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem: pauca meo Gallo,
sed quae legat ipsa Lycoris, carmina sunt dicenda neget quis carmina
Gallo? sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam
non intermisceat undam. incipe; sollicitos Galli dicamus amores, dum
tenera attondent simae virgulta capellae. non canimus surdis;
respondent omnia silvae.
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naides, indigno cum
Gallus amore peribat? nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi
ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe. Illum etiam lauri, etiam
flevere myricae. Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Maenalus,
et gelidi fleverunt saxa Lycaei. Stant et oves circum;---nostri nec
paenitet illas, nec te poeniteat pecoris, divine poeta;--- et formosus ovis
ad flumina pavit Adonis; venit et upilio; tardi venere subulci; uvidus
hiberna venit de glande Menalcas. Omnes `Unde amor iste' rogant
`tibi?' Venit Apollo: `Galle, quid insanis?' inquit; `tua cura Lycoris
perque nives alium perque horrida castra secuta est.' Venit et agresti
capitis Silvanus honore, florentis ferulas et grandia lilia quassans. Pan
deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis
minioque rubentem. `Ecquis erit modus?' inquit; `Amor non talia curat;
nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, nec cytiso saturantur
apes, nec fronde capellae.' Tristis at ille: `Tamen cantabitis, Arcades,'
inquit `montibus haec vestris: soli cantare periti Arcades. O mihi tum
quam molliter ossa quiescant, vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem aut custos gregis, aut
maturae vinitor uvae! Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas, seu
quicumque furor---quid tum, si fuscus Amyntas; et nigrae violae sunt et
vaccinia nigra--- mecum inter salices lenta sub vite iaceret; serta mihi
Phyllis legeret, cantaret Amyntas. Hic gelidi fontes, hic mollia prata,
Lycori, hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus
amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet
hostes: tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!) Alpinas, ah dura,
nives et frigora Rheni me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant! ah,
tibi ne teneras glacies secet aspera plantas! Ibo, et, Chalcidico quae sunt
mihi condita versu carmina, pastoris Siculi modulabor avena. certum
est
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.