The Bucolics and Ecloges | Page 7

Virgil
amore iuvenci. ah, virgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides inplerunt falsis mugitibus agros: at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, et saepe in levi quaesisset cornua fronte. ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras: ille, latus niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas, aut aliquam in magno sequitur grege. `Claudite, nymphae, Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia; forsitan illum, aut herba captum viridi, aut armenta secutum, perducant aliquae stabula ad Gortynia vaccae. Tum canit Hesperidum miratam mala puellam; tum Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras erigit alnos. Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in montis ut duxerit una sororum, utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis; ut Linus haec illi, divino carmine pastor, floribus atque apio crinis ornatus amaro, dixerit: `Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos: his tibi Grynei nemoris dicatur origo, ne quis sit lucus, quo se plus iactet Apollo.' Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias vexasse rates, et gurgite in alto, ah, timidos nautas canibus lacerasse marinis, aut ut mutatos Terei narraverit artus; quas illi Philomela dapes, quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus ante infelix sua tecta supervolitaverit alis? Omnia, quae Phoebo quondam meditante, beatus audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, ille canit: pulsae referunt ad sidera valles; cogere donec ovis stabulis numerumque referri iussit, et invito processit Vesper Olympo.
VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS
M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum, Trhyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares, et respondere parati.
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnim aspicio. Ille ubi me contra videt: `Ocius' inquit `huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi; et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque sacra resonant examina quercu.' Quid facerem? Neque ego Alcippen, nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. posthabui tamen illorum mea seria ludo: alternis igitur contendere versibus ambo coepere; alternos Musae meminisse volebant. hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis. C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen, quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi versibus ille facit; aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu. T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro; aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. C. Saetosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus et ramosa Micon vivacis cornua cervi. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta coturno. T. Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis exspectare sat est: custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si fetura gregem suppleverit, aureus esto. C. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum pasti repetent praesepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito. T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco, proiecta vilior alga, si mihi non haec lux toto iam longior anno est. Ite domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. C. Muscosi fontes et somno mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium pecori defendite; iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite gemmae. T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper, et adsidua postes fuligine nigri; hic tantum Boreae curamus frigora, quantum aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas. C. Stant et iuniperi, et castaneae hirsutae; strata iacent passim sua quaque sub arbore poma; omnia nunc rident: at si formosus Alexis montibus his abeat, videas et flumina sicca. T. Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba; Liber pampineas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo; Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit, nec myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi. T. Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis: saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis. Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim: ex illo Corydon Corydon est tempore nobis.
VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS
PASTORUM Musam Damonis et Alphesiboei--- immemor herbarum quos est mirata iuvenca certantis, quorum stupefactae carmine lynces, et mutata suos requierunt flumina cursus--- Illonis Musam dicemus et Alphesiboei.
Tu mihi seu magni superas iam saxa Timavi, sive oram Illyrici legis aequoris, en erit umquam ille dies, mihi cum liceat tua dicere facta? en erit ut
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 10
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.