The Augsburg Confession, in Latin and in German | Page 5

Philip Melanchthon
sine opere, sola fide gratis accipiens remissionem peccatorum.
Art. VII. De Ecclesia.
1] Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit. Est autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium recte docetur et recte administrantur sacramenta.
2] Et ad veram unitatem ecclesiae satis est consentiere de doctrina evangelii et administratione sacramentorum.
3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus aut ceremonias ab hominibus institutas.
4] Sicut inquit Paulus Eph. 4, 5. 6: Una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium etc.
Art. VIII. Quid sit Ecclesia.
1] Quamquam ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere credentium, tamen, quum in hac vita multi hypocritae et malii admixti sint, licet uti sacramentis, quae per malos administrantur, iuxta vocem Christi Math.23,2: Sedent scribae et Pharisaei in cathedra Mosis etc.
2] Et sacramenta et Verbum propter ordinationem et mandatum Christi sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.
3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio malorum in ecclesia, et sentibant ministerium malorum inutile et inefficax esse.
Art. IX. De Baptismo.
1] De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem,
2] quodque per baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri sint baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei.
3] Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum et affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.
Art. X. De Coena Domini.
1] De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere adsint et distribuantur vescentibus in coena Domini;
2] et improbant secus docentes.

Art. XI. De confessione.
1] De confessione docent, quod absolutio privata in ecclesiis retinenda sit, quamquam in confessione non sit necessaria omnium delictorum enumeratio.
2] Est enim impossibilis iuxta Psalmum 19, 13: Delicta quis intelligit?
Art. XII. De Poenitentia.
1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur,
2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam absolutionem impertiri debeat.
3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus.
4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione,
5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat.
6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.
7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse amittere Spiritum Sanctum;
8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita contingere, ut peccare non possint.
9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post baptismum redeuntes ad poenitentiam.
10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per satisfactiones nostras.

Art. XIII. De Usu Sacramentorum.
1] De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint, non modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos,
2] ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur, proposita. Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat, quae credat promissionibus, quae per sacramenta exhibentur et ostenduntur.
3] Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere operato iustificent, nec docent fidem requiri in usu sacramentorum, quae credat remitti peccata.
Art. XIV. De Ordine Ecclesiastico.
De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in ecclesia publice docere aut sacramenta administrare, nisi rite vocatus.
Art. XV. De Ritibus Ecclesiasticis.
1] De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi sint, qui sine peccato servari possunt et prosunt ad tranquillitatem et bonum ordinem in ecclesia, sicut certae feriae, festa et similia.
2] De talibus rebus tamen admonetur homines, ne conscientiae onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit.
3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis adversentur evangelio et doctrinae fidei;
4] quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutae ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis inutiles sint et contra evangelium.
Art. XVI. De Rebus Civilibus.
1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles sint bona opera Dei,
2] quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia, iudicare res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus, supplicia iure constituere, iure bellare, militare, lege contrahere, tenere proprium, iusiurandum postulantibus magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.
3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia Christianis.
4] Damnant et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant in timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia evangelium tradit iustitiam aeternam cordis.
5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime postulat conservare tamquam ordinationes Dei et in talibus ordinationibus exercere caritatem.
6] Itaque necessario debent Christiani obedire magistratibus suis et legibus;
7] nisi quum iubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo quam hominibus. Act. 5, 29.
Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium.
1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad iudicandum,
2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia,
3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur.
4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse.
5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis.
Art. XVIII. De Libero Arbitrio.
1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res rationi subiectas.
2] Sed non
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 31
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.